Antoni Neri Florentini, De arte vitraria libri septem, & in eosdem Christoph. Merretti med.D. & Societ. Regiæ Socii. Observationes & notæ. In quibus omne gemmarum artificialium, encaustorum & laccarum artificium explicatur.

발행: 1668년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 약학

121쪽

sum fuerit, facere, illasque instar gemmarum rota polire licebit: polituram enim & spendorem recipit, ac pro tablinis & pluteis inservire poterit , verum Jaspidem , Achatem &Chalcedonium repraesentantibuS. Quod si colorem evanescere,vitrum

que ex opaco pellucidum fieri contingat, id quod in hoc opere noxium est , suspendendus est labor, & vitro

tartarum ustum, cum fuligine & croco, ut supra, addendum est, ita enim corpus recipit, & opacitas facit, ut colores appareant. Caeterum, ut pulvis recens additus bene incorporetur, . necessum est, ut vitrum per plures horas purgetur, quo peracto labor ut antea procedet. Atque hic ille modus est, quo ego anno CID ID C rFlorentiae in Casino & sornace vitraria usus sum, qua aestate egregius D n. Nicolaus Landus, samiliaris meus, & insignis in sinalti ad lucernam elaborandi negotio artifex fornacem illam exstrui curabat, quo

122쪽

tempore etiam praeparata ante materia, & servatis iisdem regulis, plures ex hujus generis Calcedonio patellas insigniter pulchras feci.CAP. XLIV. Secundi generis Calcedonius. I. TN libra una aquae fortis solvi, 'ase bene clauso seposui argenti puri minutim concisi uncias

r. In vas aliud vitreum misi aquae sortis libram unam, in eaque solvi, &solutas vase bene clauso seposui argenti vivi bene purgati uncias quin

s. In Ampullam eiusdem generis aliam misi libram unam aquae fortis, in eaque solvi, uncias duas stilis armoniaci, illisque solutis addidi dimidiam unciam croci Martis, aqua forti, Ut, capite decimo nono dictum est, facti, nec non ferretii Hispanici, ex prae

123쪽

de scoriae rubrae, ad normam capitu Uigesimi quarti factae, nec non raris tremuli, sulphure, ut carite vige optimo demonstratum est, calcinatiana

vel singulorum unciam dimidiam. Omnia haec, (singula tamen seorsim,& per se) in pulverem redacta gradatim, & lente, adhibita patientia in

ampullam misi : fritia enim non minus quam ferretium Hispanicum &ars tremulum aquam fortem effervescere & turgere facit. Quare seorsim singula, nec non lente & in exigua per vices quantitate haec immittenda sunt, ne intumescendo ebul-llant, & vitrum frangatur, quod facile evenire solet. Diligentia itaque patientia opus est. q. In vasculum aliud vitreum mi-is libram unam aquae fortis, & in ea lolvi salis armoniaci uncias duas, illis que solutis sensim squia intumescit,ta urepitum magnum excitat) addidianti monii crudi pulverati unciam dimidiam , & aliquanto post coerulei Vel

124쪽

vel halti pictorum tantundem, nec non minii unciam unam , & vitrioli, ut supra dictum est , purgati, unciam dimidiam. Omnibus antea bene tri tis de sollitis, vas clausum seposui. s. In aliam ampullam vitream misi aquae sortis libram unam , & in ea solvi salis armoniaci uncias duas. Postea addidi uncias duas Zafferae, ut su- capite duodecimo , praeparatae, nec non magnesiae Pedemontans, ad normam capitis decimi tertii praeparatae, quartam partem unciae, & dimidiam unciam scoriae, ex laminis aeris, in te studine fornacis, ter, ut supra capite

vigesimo quarto, & vigesimo quinto demonstratum est, calcinatae, cUm Uncia una cinnabaris. Atque haec omnia seorsim optime trita in ampullam misi, cavendo ab his quq inflare vitrum solent: quibus peractis vas clausum

seponebam.6. In aliud ejusdem generis vas misi libram unam aquae fortis, in eaque more solito dissolvi salis armoniaci

125쪽

niaci uncias duas. Postea addidi unciam cerus e dimidiam, quae valde strependo intumescit, ideoque lente procedendum est: nec non laccq pi- 'orum rubrq, aeruginis item, & sco-rit ferri ab incude decidentis ana unciam semis. Atque h*c scoria vehementer intumescit, ut jam cautione opus sit. Omnia seorsim bene trita in ampullam misi, cavendo bene ab his, quae aquam fortem turgere & e fervescere faciunt, atque hac ratione agendo vitrum clausum seposui.

Has sex ampullas per dies duodecim sepositas, quotidie sexies optime

agitabam, ut aqua fortis penetrare &attenuare ingredientia posset; ita enim tincturam suam vitro communicant. Exacto illo tempore materiam omnem sex illis ampullis contentam lente (ne effervescendo vitrum disrumperet in ampullam grandem, & in fundo lutatam, agitatiSantea mistisque bene omnibus super cineres misi, & ignem adhibui maxime

126쪽

s1 Liu ER SECUNDUS.

lentum, quo mediante aqua horis viginti quatuor eVaporaVit. Notan- dum autem est, ignem postremo ad- hibendum esse summe lentum, ne si pulvis nimio calore corrUmpatur. i ui aquam fortem recuperare Volet, ilutatis probe juncturis capellum ad- hibeat atque recipiens. EVanescente . aqua, in fundo pulvis remanet ex ru- ψbrosiilvus, qui vase clauso servetur susui. Hunc pulverem dedi vitro, ex isragmentis vitri veteris, ut supra in rprimo Calcedonio dictum est, facto, irecens enim fritia hic nulli usui est, i

ut antea demonstravi: si tamen cry- , stalli fragmenta adhibeas, meliUS suc- cedet negotium. Dosin aUtem ean-

dem, eundemque miscendi modum, i& eadem temporis momenta in hoc, liquae in priore illo , secutus sum: &lcorpus eidem dedi tartaro usto, nec non fuligine camini vitrificata, croco ferri, aceto mediante facto, idque lente admodum & sensim , pul-

127쪽

Lia ER SECUNIIUS.

vis enim hic terribiliter turget. Deinde cum per horas viginti quatuor quievisset, vas ex eo quoddam milii parari curavi, eoque saepius bene candefacto videbam an corpus opacitatem acquisivissiet, atque illam colorum varietatem & undantes lusus e hiberet, quo animadverso, varii generis vasa ex eo fieri, & forcipe velyolsellis opus more solito vellicare justi, ad exprimenda varii generis phantasmata. Ex hac Calcedonii specie plurima pocula, eaque pulcherrima feci, & ex hac eadem massa alia quot centum corollae in usus equitum speciosissimae in Flandria per me factae sunt, quas magnus Hetruriae Dux Ferdinandus, felicis memoriae,

multique alii Principes & Domini viderunt.

C APO

128쪽

Li AER SECUNDUS.

CAP. XLIV. Tertius modus faciendi Calcedonium.1. VN ampulla vitrea & aquae l l fortis validae libra una solvi, i& solutas vase clauso seposui uncias quatuor bracteolarum argenti puri. r. In alia ejusdem generis ampulla t& libra una aquae fortis solvi uncias tquinque argenti vivi, sale communi S aceto purificati. Et sal quidem a- .ceto sorti irroratum in scutella lignea

pistillo ligneo assidue agitabam, & laqua limpida communi, ut liquesce- ret, omnemque Mercurii nigredi- , nem secum aveheret, lavabam : idque saepius repetii, addito semper no- .vo sale & aceto: quo peracto Mercu- ,rium per pellem caprinam trajeci, &in aqua forti solutam vase clauso seposui. 3. In alia cucurbitula vitrea & li- libra una aquae sortis solvi uncias tres argenti puri hac ratione calcinati. Ar- igentum Mercurio, ut moris est, a- i

129쪽

Lin En SECUNDUS.

malgamatum, misceatur cum aequali pondere salis communis, ab omni ter

restri substantia purificati, id quod

solutione per aquam communem facta assequimur: aqua cocta bidui spatio quiescat, in hunc finem, ut particulae salis terrestres sidant, quo facto aqua filiratur, & alio vase vitreo excepta , evaporando absumitur, & sal bene siccatum denuo solvitur, quiescit, fit tratur, & evaporat ut supra: idque tantisper continuatur donec salfeces in fundo nullas relinquat, &prq paratum erit purificatumque . Atque hic salis purificatio non ideo tantum fit, ut tanto in Lunam eiu cacius agat, sed ne Luna terrestrium particularum quidquam assumat, quod postea non nisi dissiculter separari ab

ea possit. Mittantur omnia in crucibulo super carbones, ut MercuriUs avolet, ac argentum in fundo remaneat calcinatum pulveratumque, cui aequale pondus salis communis, Ut supra praeparati, adjunges, mixtaqUe O- E et mnia

130쪽

s6 Lin ER SECUNDUS.

mnia in crucibulo per sex horas in

ignem ad calcinandum mittes. Hanc materiam aqua calida saepius lavabis, ut salsedo omnis abeat. Postea argentum in ampulla vitrea, communia qua repleta, ad consumtionem quartae partis coques, & refrigerari ac residere argentum permittes. Decantetur quod residuum est aquae, idque addita semper recenti aqua ter iteretur, & quarta demum vice in ampullam aquae sortis mittatur, agitetur &servetur in UsUm. q. In vas vitreum aliud misi libram unam aquae fortis, & in ea solvi uncias tres salis armoniaci, & solutione facta, id quod limpidum erat

decantavi, abjectis quae in fundo resederant fecibus. In hac aqua solvi drachmas duas argenti, dc solutas u se clauso seposui. s. In cucurbitulam aliam misi Iibram unam aquae fortis, in eaque solvi uncias duas salis armoniaci, & s

lutione facta addidi cinaprii, & croci

SEARCH

MENU NAVIGATION