장음표시 사용
461쪽
consciunt: verum cinis ex antiquis arboribus fit: quarum truncus, ubi assurrexit ad altitudinem sex pedum cavatur, & injecto igni arbor tota comburitur , ac in cinerem vertitur: quod sit hyeme cum nives diutinae sedent, vel aestate, cum non pluit: nam imbres aliis anni temporibus quod cineres cum terra misceant, impuros reddunt: quamobrem tunc ex iisdem arboribus in plures partes sectis, & sub tecto combustis, cinis confiat. Sed vitariis aliis tres sunt fornaces aliis duae, aliis una: quibus tres, hi in prima coquunt materiam , in
secunda eam recoquunt, in tertia refrigerant vitrea vasa & caetera opera candentia : eorum prima fornax concamerata & furno similis sit: in cujus s uperiori camera, longa pedes sex, lata quatuor, alta duos, lignis aridis accensis res mistae coquantur acri leni donec liquescant, & in massam vertantur vitream : etsi nondum fiatis a recremento purgatam : ea refrige
462쪽
rata extratatur & in partes dividatur et in eadem fornace ollae , quae continebunt vitrum, calefiant. Prima fornacis inferior camera A. Superior B. Viterea massa C. Secunda
465쪽
pedes decem, alta o sto , extrinsecus, ut sit firmior, cingatur quinque arcubus sesquipedem crassis: ea item constet ex duabus cameris: quarum inserioris testudo sit crassa sessequipedem: ipsa camera habeat a fronte os angustum, ut ligna in focum,
qui est in ejus solo , imponi possint:
in summa vero & media ejusdem testudine magnum soramen rotundum: quod ab ea pateat ad superiorem cameram,ut flammae in ipsam penetrare possint. At in superioris camerq muro inter arcus sint octo fenestritantq, ut per eas olis ventrosst in solo
collocari possint et quarum ollarum crassitudo sit ad digitos duos, altiu-do ad totidem pedes, latitudo ventris ad sesquipedem, oris defundi ad pedem. In posteriori fornacis parte sit foramen quadrangulum, cujus latitudo atque etiam latitudo ad palamum : per quod calor penetret in
466쪽
38 tertiam fornacem, cum hac coniunctam et ea quadrangula & longa pedes octo, sata sex, similiter constet ex
duabus cameris et quarum inferior a fronte habeat os, ut ligna in focum,
qui etiam est in ejus solo , imponi
possint et ab utroque oris latere in muro sit oblongi vasis fictilis receptaculum , longum circiter pedes quatuor, altum duos , latum sesquipedem. Superior vero camera habeat duo soramina, alterum a dextro latere, alterum a sinistro, tam alta &Jata, ut vasa illa commode in eam
imponi possint: quq vasa sint longa
pedes tres , alta sesquipedem , lata inferiori parte pedem, superiori rotundata: in his opera vitrea jam conflata recondantur, ut mitiori calore refrigerentur et quq ni ita paulatim fuerint refrigerata , disrumpUntur. Deinde vasis istis ex superiori camera extractis & repositis in receptaculis prorsus refrigerentur. Secundae
469쪽
l Secundae fornacis arem A. i Eius camerae inferioris os B .l Fenestrae superioris camera C. i Osiae centro D. l Tertiae fornacis os E. i Receptacula vasorum P. . Foramina supprioris camerae G.
470쪽
At quibus duae sunt fornaces, eorum partim in prima coquunt misturam, & in secunda non modo eandem recoquunt, Verum opera etiam vitrea reponunt : quanquam in diversis cameris partim in secunda materiam coquunt , pariter & recoquunt , in tertiam vero Opera vitrea recondunt: atque ita illi carent tertia
fornace, hi prima: sed istiusmodi fornax secunda differt ab altera fornace secunda et etenim rotunda quidem est , sed ejus cava pars lata pedes ceto, alta duodecim , quod constet ex tribus cameris : quarum infima non dissimilis est inferiori alterius
secundae fornacis. In mediae vero camerae muro sunt sex fornices: quae cum ollae calefactae in eam impositae fuerint, etiam luto obstruUntur relictis modicis fenestellis i in hujus mediae camerae summa& media parte est foramen quadrangulum , cujus longitudo, itemque latitudo ad palmum et per id calor penetrat in supremam