장음표시 사용
473쪽
si premam cameram e quae posteriori parte habet os, ut in oblongum vas fictile, in ea locatum, Opera vitrea paulatim refrigeranda reponi possint. Ea autem parte solum os cinae est altius, aut scamnum habet appositum , ut vitrarii conscendentes comis modius opera possint recondere. Alterius fornaciae secunda camera infima A. Guedia B. Suprema C. Dus os D. Foramen rotundum L. Foramen quadrangulum F.
474쪽
Sed qui carent prima fornace, hi
cum munus diurnum perfecerint, vesperi materiam in ollas injiciunt: quae noctu cocta liquescit & in vitrum abit. Duo autem pueri in tet diu noctuque alternatim ignem alunt aridis
lignis in focum impositis. At quibus
una tantummodo fornax est, utuntur ea secunda, quae ex tribus cameris constat: .nam ut proximi materiam vesperi injiciunt in ollas: mane vero recrementis detractis opera vitrea conficiunt: quae in supremam cameram , ut alteri, recondunt. Verum secunda sornax, sive ex duabus, sive ex tribus cameris constiterit, atque
etiam prima, fiant ex lateribus crudis insole siccatis: qui ducti sint ex terra, quae facile igni neque liquescit, nec in pulverem resolvitur et & quae a lapillis purgata sit, atque bacillis verberata a eadem terra calcis loco lateres interlinantur: ex eadem figuli sormentiam vasa quam ollas, eaque in umbra
siccent. Duabus partibus absolutis restat
475쪽
- δ restat tertia. Massa vitrea in prima fornace eo, quo dixi modo, confecta& fracta ministri secundam excalfaciunt . ut ea fragmenta recoqUant. Dum vero hoc agunt, interea ollae ins prima fornace primum lento ignis calefiunt , ut humorem exhalent: i deinde acriori, ut siccatae rus escant: l mox vitrarii hujus os aperiunt, &t ollas forcipe prehensas, si1 rimis noni fatiscunt , celeriter in sicunda repos nunt: & recalfactas fragmentis vitreti massae, vel vitri complent: deinde fenestras omnes luto & lateribus ob striiunt: cujusque loco duabus tans tum modo fenestellis relictis, de quarum altera inspectant & fistula recipiunt vitrum , quod olli in se continente in altera reponunt alteram fistulam ut calida fiat: utraque orichalcea, vel aenea, vel serrea est, tres pedes longa: quin ante fenestellas crusta marmoris fornici imponitur: atque ei rursus terra aggerata & ferrum : hocnstulam in sornacem immisiam retia
476쪽
net, illa oculos vitrarii ab ignis calore tuetur: his omnibus ordine factis vitrarii opus perficiendum aggrediuntur. Lignis autem aridis, qui flammam , non fumum emittunt, fragmenta recoquunt: sed quanto diutius recoxerint , tanto puriora & magistranslucida ex eis fiunt opera: tanto minus maculosa & vesiculis turgescentia: tanto denique facilius vitrarii
suum munus exequuntur et quocirca qui materiam , ex qua vitrum conficitur, unam modo noctem coquunt, ac mox ex ea opera vitrea estaciunt,
minus pura & translucida faciunt, quam qui primo massam conficiunt vitream , dein ejus fragmenta , diem noctemque recoquunt: atque hi etiam minus pura & translucida, quam qui duos dies noctesque eadem recoquunt et nam vitri bonitas non solum in materia, ex qua conficitur, sita est, sed etiam incoquendo. Saepius aUtem vitrarii fistulis rapiunt experimen
tum : sed quam primum ex eo didice-
477쪽
rint fragmenta recocta satis esse purgata, quisque altera fistula in ollami demisia, & paulatim versata, recipiti vitrum: quod tanquam lentus aliquisi & glutinosus succus ad eam adli re
scit; & quidem globulosum. Recipiti vero tantum, qUantum ad opus, quod
efficere vult, satis est: id marmori im- pressum volvit & revolvit, ut adune- tur: atque per fistulam inspirans vesci instar inflat: quam fistulam quoties inspirat, s pius vero inspirare necesse habet, toties eam repente remotam ab ore ad maxillam admovet, ne flammam spiritu reducto in os trahat: mox fistulam sublatam circum caput in orbem torquens vitrum facit longum , aut idem in s reo instrumento cavo versans figurat: tum recalfaciendo, inflando, premendo, amplificando in poculi, vel vasis, vel alterius rei figuram mente conceptam formate deinde rursus marmori imprimit, atque sic fundum dilatat: quod altera fistula in partem interiorem compellit:
478쪽
que, si res hoc postulat, pedes&ansas assingit: quin etiam , si ei libitum fuerit, inaurat, & variis coloribus pingit. Postremo in oblongo vase fictili, quod es in tertia fornace, vel in suprema secund* camera reponit . sinitque re-higerari r quod cum talibus operibus sensim refrigeratis plenum fuerit, bacillo ferreo lato, sub ipsum acto, sublatum in sinistrum brachium in altero
Vitrarii autem diversas res eH-ciunt: etenim scyphos, phyalas, urceos, ampullas, lances, patinas, specularia, animantes, arboreS, naveS:
qualia opera multa pr clara & admiranda, cum quondam biennio agerem Venetiis, contemplatus fum et in primis vero anniversariis diebus festis ascensionis dominicq cum venalia esssent apportata Morano et ubi vitrari ossicini omnium celeberrim S sunt: quas vidi cum alias, tum maxime cUm