장음표시 사용
11쪽
tiui simul iis rarisianis virtutibus , eo juvandae Catholicae religionis sudio, ea in maximis Apos lieae Sedis negotiis consciendis prudentia insinais, tit dotibus viis sitis summam promeritus fuerit apud Romanos Pontisces, Paulum III. Itilium III. Paulum LV. exissimationem, qua effectum est, tithorum postremus dignum eundem reputaverit, qtiem in AEdibus Vaticanis penes si baberet, S militari licet sago indutum univer sis Ponti ii regiminis
curis praeficeret. Praecipua Viri bujusce decora
binae ad ipsum Pota 'violae, S quidem inter
prolixiores meae britis Collectionis, nimirum LVI. 2s LVII. graphice repraesentant; aperteque ex iis innotescit, quo ardore tantus Heros pro tarisiana Rep. adversus irruentes in ipsam Turcicos exemeitus armis tuenda sagrabat, eodem quoque pr so
ipsum fuisse sanctis consiliis Romanae Aulae primatibus pro inuauranda Eeelsasica disciplina,
cujus vitia aditum ea tempessate Catholicam quoque doctrinam inseritandi Heterodoxis praebebant. Ea igitur decora, menti meae altius poβ absolutum V, men Hud depa, in causa fuisse inimmabo , ut Tibi, Cardinalis Amplissme , illud nunci pandi injectam mihi senserim cogitationem; quaurdoquidem , etsi longismo ego distem intervallo a Pota Cardinalis virtutibus, tuis ipse tamen pr an
12쪽
fisim n illum Poti amicum adeo proxime refers,tit baud temere mibi facere videar, si Mus nuncupationis causa Te actam,qui baud minus Te observem, S eolam, quam cultus fuisse a Poco dignoscitur firmissimus isse causae Dei, S ret Monrra eta. Ouidni, quum Te quoque, antequam C eracali Or-dGui adsieribereris, tam Hendidissima munia populis, civitaisbusque regendis sapienter obita, bouessarint ὶ Qtium Te qumniae Romanae Curiae coetus omnis maxims faciat,
adeo ut, ea quodammodo efflagitante, Cardinatatur honorem BENRorcri XIV. sapientia Tibi detule. ritὶ Uuum tandem eo a Iur, par S Ue,uu vem nisi in .se oonstititiir Wimbuti, uulgari u ui, frenesicae Sedis negotiis bene, S pro dignrtate gereum dis . siquidem sibi Tuae committantur Neque vero ei tantum similitudins, quam bucusque pers quutus sum,susceptum tibi bu)usce mes: mine Tuo ornandi consitimii debeo; es alsa pr te-πα similitudo, qus mihi ad Tua ausinc a curremti calcar adridit si ea scilicet, quae inter Ti, SFraueiseum Barbarum , e iis par ter sdrandis, ut tute scis, nuperrime incubur, Sactu incumbo, intercedit. Ex misy C Uis me elarismi virtutes brevi elogio complexus en vius Blandus, dum seribit, incertum manere, quin
13쪽
nam in eogloria praeferenda sit, num doctrinae, num in adininiuranda Rep.sapientix, num pietatis, num rerum apud Brixiam pr fertim gessarum ; quas
virtutes omnes Barbarum non ad patriae suae tantum, sed ad Romanae etiam Ecclesiae utilitates con
ttilisse, boe illud es quod Tibi, aliisque ob oculos p fui nuperrime in Paporali ad Clerum populum
Brixianum Episola. Par omnino dubitatio, quae Blandum de Barbaro scribentem , me quoque Tua, antequam Romanae Ecclesis inciis Te dederes , gesta contemplantem , dum ancipitem facit, annon lisntιlos novos mihi admoveret, ut meae cuipiam lucubrationi patrocinii Tui favorem accerserem tquod profecto si benigne impertitus modo fueris, hoe summo beneficio Tuo incies, ut Tuae pariter res gesae apud Brixiam Urbem praedicentur. M soles praeterea, ut studia mea, quae potissmum in
efferendis clari orum hominum virtutibus vera suntur, cariora mibi in possertim evadant. At ea ipsa multo jucundisina ertint, si earundem exempla ad memoriam meam identidem revocent, quid
a me incit Aposolica Sedes praesoletur , pro qua
scilicet naviter laborare,oe laborasse video eos etiam, qui Ecclesiasticae militiae aut nunquam, aut valde sero nomen dederunt, dum ipse in eadem veterani jam locum obtinens, omnium forte digito monsror, Ente levis nudo, parmaque inglorius alba.
14쪽
AD LECTOREM. Iandoquidem collectae hoc Volumine Epistolae seu REGINALDI POLI , seu aliorum ad ipsum, tres dumtaxat ad annos pertinent, nimirum MDXXXVII. MDXXXVIII. MDXXXIX. statim, Lector, intelligis, earundem copia fieri non posse quin singularem in modum explanentur praestantissimi illius Cardinalis eo triennio res gestae , imo Vero praecipua quaevis capita tam Sacrae, quam Politicae Historiae, cujus pars maxima res utique illae fuerunt; nec dubito tibi visum iri, vix, aut ne vix quia dem , Annalium genus ullum extare, seu Barcinii, seu Raynaldi , seu quos alios mavis , in quibus aeque brevi annorum spatio elucidando, aeque pretiosa monumentorum veterum supellex, alveo aeque pleno confluxisse comperiatur. Confidenter adeo de meae in hoc Volumine Collectionis pretio loquor, quod ea non ex copia tantum , sed ex raritate etiam . mercium, quas omnium primus in dias luminis auras profero, superbiat. Duas & nonaginta eadem complectitur Epistolas; octoginta enim octo, qua Sappositorum ad ipsas numerorum indicat series, addendae sunt una, quae numero destituitur ex incuria Typothetae,atque alia, in qua proxime superioris numerus ex eadem causa iteratur, ac demum
binae in Appendicem rejectae . Ex illis vero omni-Vol. II. . bus, Dissiligod by Gorale
15쪽
bus, quatuor tantum, videlicet una Pota , & una Sadoleti, binaeque Bembi, antea editae fuisse deprehenduntur . Insuper tam PoLI , quam Contarent Epistolae , quae t ut cuivis Volumen aperienti statim constabit )ejusdem Collectionis utramque paginam faciunt, pleraeque omnes erutae sunt ex ipsis met Authorum autographis. In eas obiter Temonebo ) nescio quo modo factum sit , celebrem Abbatem Schannatum, Belgam , oculos minime conjecisse , etsi describendis Poti Epistolis Romae
vacanti Vaticana scrinia omnia patuerint; quemadmodum multo magis professus alibi sum me latere , cur in pauculis earundem a se transcriptis ex uno Codice, qui eidem exemplarium acervum exhibuit, omnino ex legem sectatus fuerit transcribendi rationem : quae illa res est , quam valde admirati contigit quotquot hominis illius paginas, data opera,ut quam enormiter ad versus artis fidem ille pecca Llet, animadverterent,spectatum admisi, prout occasio mihi in Alma Urbe se obtulit. Caveas tamen, ve lim, ne putes, me, quae cornperi de Viri illius laboribus,palam vulgantem,adversus grati animi vices delinquere , qui contra ingenue fateor,humanitati ejusdem , quod paginas illas mecum communica Verit,
magnopere me debere, & praeterea, quod suis illis laboribus ignotos ipsi Pohi Epistolarum fontes in ipsis met Vaticanis Codicibus in velligandi desiderium mihi injecerit. Ut autem fidem illico adstruam iis,quae superius de
16쪽
de Epistolarum hoc Volumine comprehensarum
praestantia assirmavi, utque ea ratione rem etiam gratam Tibi faciam , earundem summam in paucas chartas collatam oculis tuis hoc loco subjicere haud refugio; idque a me commode praestari polia video , si easdem in quatuor classes dispertiar . Ha. rum prima Epistolas exhibebit, quas ob delatam sibi Cardina latus dignitatem gratulatorias POLUs accepit, & ossiciosa hujus ad illas responsat altera Epistolas Belgicae Legationis ab eodem obitae consilia
exponentes : tertia conscriptas post ejus reditum in Italiam : quarta tandem de Iispanicae Legationis, ei pariter demandatae, negotio exaratas . Atque ut
de singulis iis classibus aliquid breviter dicam , primam tredecim Epistolae, principem locum in ipso
Volumine nactae, conficiunt, earumque , ut dixi, unum & idem est argumentum, PoLi videlicet in Cardinalium Collegium cooptatio, & unus idem que sensus , omnium scilicet qui eidem gratulationis ossicium persolverunt, sincerae , gestientisque laetitiae; illius vero, impositum sibi onus reformidantis, modestiae singularis, ac fere dixerim moestitiae. Persuasioni illi, quae hominum mentibus de summis PoLi virtutibus inerat, exultantis animi motus, quos ossicia illa produnt, juste admo- modum respondisse , nulla omnino est Collectionis meae pagina , quae apertissime non demonstret.
Novum hujusce rei testimonium nuperrime his nempe ipsis diebus, quibus haec scribo) mihi hu-
17쪽
manissime communicatum ab amplissimo Cardinali, quem in Voluminis hujus Mecoenatem adscivi, hocque ex Archivo Urbis Augustinensis Ordinis, meretur profecto , ut hic locum inveniat . Extat ipsum in Epistola Hieronymi Seripandi , ejusdem Oidinis Praefecti Generalis,& postea Cardinalis, ad Divum Thomam de Villa nova, Archipraesulem Valentinum, die XXVIII. Novemb. MDXLIV. agiturque in ea de proventu cujusdam Dignitatis, quo in Ecclesia illa Cardinalis Potos potiebatur. Ibi ergo eidcm Cardinali hujuscemodi elogium texitur : M in Sacrosancto Senatu Credinalium AIYNALDUS POLUS, Angliae Cardinalis, Vir spectatae virtutis, pietatis vere ciristianae , oe doctrinae simgularis s de cujus bis .manitate, oe sanctiginis moribus, tanta es apud bo. nos omnes opinis , ut qui bunc non colit oe observat, in bonorum numero baberi non possit. Ego certe nullare unquam me existimabo feliciorem, atque bae, quod Vir bis in omni virtutum genere maximus, sua me coninsuetudine domestica dignetur, oe in suam admittat D. miliaritatem . quem quoties de divinis loquentem au. dio , non bominem , sed Angelum de Caelo Mange Ilum αιernum ad bomines asserentem , mibi audire videor . Nunquam silerem, si quaecumque mibi in mentem veniunt de RAYNALIM Tota innocentia, o vir.e sanctimonia , ae patientia in rebus adversis, qua una Cbrisiani hominis egregia virtus est, enarrare vellem. Reliqua, ut dixi, Poti virtutum testimonia singulae meae Collectionis paginae repra entant, simul Diuitigod by Corale
18쪽
que admirandam Pauli III. perspicaciam , ac sapientiam in evehendis ad eam ipsam dignitatem, quam Poto detulit, Viris praeclarissimis, iisque vocatis,&rogatis , depraedicant. Quis crederet, inter ejusdem sapientiae laudatores enituisse hominem, quo nemo
insignior in licentia detrahendi, praesertim de Priu-cipibus, ac de Aula Romana , Petrum, inquam, Aretinum 3 Hic adeo Pontificem illum ex ea cauis sa celebravit, ut scribere non dubitaverit in Epistola ad eundem : Gli altri Pastori creano Curdinali Reverendissi,ni, o vii create Vicari di Christo, e elis uer carebbe il lungo andare , eas ebe vivessero secondo ii doυere delis virtio loro, ω il bisegnis delia sede nostra. Veramente si come es non pote no na-ycere in tempo piis opportuno, ne a igiorni di mixtior Papa s msi ves non poteυate dispensare te dignita 1 aero ante in piis neeelsaria occasione, ne in pio giuse
ereature. Hominis illius vaticinium eventus utique comprobavit; nam quatuor Pontifices, qui proxime
post Paulum III. sederunt, nempe Iulius III. Marcellus II. Paulus IV. Pius IV. omnes ex iis fuerunt, quos ad Cardinalium ordinem Paulus III. evexit. Classis altera Epistolarum hujus Voluminis ini. tium ducit a numero XIII. & desinit in numero
XXXVI. dataeque omnes visuntur a mense Februario an . MDXXXVII. quo PoLus itineri se dedit, Galliam primo, deinde Belgium versus, usque ad mensem Augustum, quo in Italiam e Belgio remeavit . Legationis, cujus causa longinquam il-
19쪽
iam, incommoda prorsus anni tempestate, ingressus est ille profectionem, quam sana, quam sapientia, quam Christiana fuerint consilia, tot fere existant testimonia, quot Epistolarum illarum seu verba , seu apices. Ad eas itaque provoco quotquot
de Viri illius animo in eo munere obeundo cor
rupte judicantes, inhumanitatis ipsi sensus tribu unt, quibus nihil longius abfuit ab ejusdem pectore. In primis vero provoco Cl. Io: Georgium Schel hornium, Memmingensem Bibliothecarium, eoque liberius, quod ipsemet ad Epistolas illas appellasse censendus est, dum datis ad me literis die VII. Iunii proxime elapsi, Diatribam meam, huic ipsi Volumini insitam , lectam a se fuisse assirmans nam eam, quemadmodum superioris Voluminis illam,in antecessum eidem legendam transmiseram humanissimis sensibus , quibus mentem suam de eadem mihi aperuit, verba ista subjunxit, Solliciale perlustrandae forent ipse PoLI, aliorumque , qu rtim elucidationi doctissima Diutribe desinata es, DABolae. En igitur Epistolas, quas illi perlustrandas
modo offero. Sollicite, quaeso, imo sollicitissime easdem perlustret , & hanc curam cum Gregalibus suis partiatur; audiantque horum singuli, quorem deducam: herbam scilicet a me porrectum iri polliceor, siquidem ostendant, vel guttam odii illius Vatiniani , & novercalis, cujus POLUM insimulant, e fontibus illis manare. Vicissim contendo, homines illos dextra fidem sancire debere, imo
20쪽
AD LECTORE M. Tsacramento se adigere, non amplius commissuros, ut Pola seu Gesta, seu Scripta in malam partem accipiant,siquidem earum Epistolarum lectio aequillimum,& humanissimum ejusdem animum ipsis comis mendet. An pietatis, an prudentiae, an sinceri erga
Henricum Regem amoris, an tenerae erga patriam
charitatis , an alias hujusmodi notas, Christiano homine dignissimas , ac proinde maxime alienas a quavis crudelitatis, asperitatis, &Odii contumelia, Epistolae illae praeseserant, meridiana luce clarius iis omnibus innotescet, qui oculos conjiciant in earum singulas, quas POLUs ea Legatione suscepta exaravit, seu ad Paulum Pontificem, seu ad Cardinalem Conta renum, seu ad Erardum de Marha,
Cardinalem Leodiensem , seu ad Cardinalem Ro-dulphum Pium , Carpentem, apud Regem Galliarum Apostolicae Sedis Administrum . Artes, fallacias, offucias POLUM adhibuisse , dum iisdem publicae rei sibi commissae consilia, atque successus exposuit, siquis perfracte affirmare vellet, is certe &lingua , & mente deliraret . Hoc loco satis mihi erit partem describere Epistolae unius ad Cardina lem Pium , quae copiosissima est,& principem sedem tenet inter illas, quas de Legationis suae negotiis conscripsit. Sublata sibi facultate Franciscum Regem , etsi ad hujus Aulae fores pene pervenisset,
adeundi, Potus adactum se vidit, antequam e Galliis excederet, opera uti Matthaei Giberti , Veronensis Antistitis , qui se ultro obtulerat, eundem Pium