장음표시 사용
41쪽
nicare non dedignetur quaecumque immortalibus ejus Pontificis laudibus adversantia e Bibliothecae suae armariis spharetras illas dico venenatis gravidas sagittis, ut norunt omnes, quicunque Amoenitatum ejus Tomos evolverint, ea saepe Syntagmata proferentes, quibus nihil Catholicorum auiaribus inamoenius ) depromere potis erit. In iis vero maxime cupio, ut ab eo investigentur quae idonea putaverit ad eam accusationem tuendam , quam adversus Pontificem illum Amoenit. Histor. Eccles.& Liter. p. 464. & sqq. intentavit ob fidem ab eo praestitam Altrologiae judiciariae. Innititur Schel hor-nii accusatio ista auctoritati Hieronymi Cardani, qui in libro Genituratum profert ejusdem Pontificis Genituram, a Paride Astronomo Mantuano confectam ipso,nondum Pontifice, mandante,& inter a Cainnas chartas Petri Aloysii Farnebi, Parmae,& Placentiae Ducis, repertam. Ego vero in Diatriba aperte
demonstravi, vel ab ipso Adversario habendum esse pro figmento thema illud genethliacum, quippe qui
divinatricis artis deridet vanitatem , de ea agens ejus. dem Tomi p. so'.& sqq. , & praeterea ostendi indu biis innixus documentis , stu dium , quo Paulus III. tenebatur Philosophiae, praesertim illius , quae circa sydera, & caelestes Orbes versatur , non innocuum dumtaxat fuisse, sed supremo Ecclesiae Hie. rarcha dignissimum, quod tenderet ad rectam Cyclorum Ecclesiasticorum constitutionem omnimo de necessariam, ne in Eccles a Catholica , magno
42쪽
Haereticorum , & Judaeorum risu, sanctum Pascha praepostere celebretur. De egregiis aliis Pauli Pontificis Graecis, Latinisque studiis fuse egi in I. Capite opusculi mei paulo ante memorati, & mulinta praeterea ad ejus calcem attuli ex Romuli Ama set oratione . His omnibus adjungere modo juvat quod Ludovicus Noga rota cujus doctissimae adhuc superstites in Codicibus M sis. lucubrationes ma gna cum laude commemorantur in parte II. praeclarissimi operis, Verona illuctrata ) testatum reliquit, nimirum, Paulum III. mensae assidentem in moreliabuisse de eruditae vetustatis quaestionibus inter se decertantes audire, quod literatos Viros maximopere diligeret, literis ipse omnigenis ita excultus,
ut provecta etiam admodum aetate utrumque Homeri Poema, & Horatii Carmina ex toto memoria retineret. Eximiam hanc ejus dein literaturam
Graecam, Latinamque collaudari tradidi in Diatriba, etiam a M. Antonio Flaminio in Epistola , qua ei nuncupat suas in Psalmos Explanationes. Et quoniam
ille ibidem his verbis Paulum IlI. compellat : suid quod eastissimus summi Dei cultus, plenissmaque pieratis religio , summa omnium voluntate fiat tuae, prae- flantissimaeque υirtuti credita est, atque in terris maximi numinis locum tenes. Ad quem igitur mitterem
potius explanationem libri sanctismi, quam ad euΠΟ-dem, oe principem omnis sanctitatis, quem iure omnes sanctissimum c η eolimus, oe nominamus 3 Schel hornii erit inspicere,quaenam ipsi ineunda sit via pro compo-a nendis
43쪽
nendis, quae ipse exaravit in Syntagmate de M.Anto nii Flaminii religione, initio Tomi II. Amoen. Histor. EccIes. Liter. cum iis potestatis, & sanctitatis notis, quas Paulo III. impertitus est idem Flaminius . Hunc profecto quandoquidem ille eo ipso loco tua ς ad partes pertrahere omni nisu conatur , ejus Christianam pietatem, quam praecipue in iis Psalmorum Explanationibus apertam fecerit,sanctum. que Deo unice placendi studium mirifice extollens, animo vehementer fluctuet, & angatur, oportet, dum eundem audit in ipsa earum Explanationum Praefatione tam sancte, & tam magnifice de Pauli III. suprema in sacris rebus auctoritate loquentem. Haec . N alia plura a me sive in Diatriba , sive in opusculo illo in medium allata , videIicet de sincero Pauli III. animo in urgenda Ecclesiae Universalis Reformatione, de ejus aequitate, ac sapientia in Sthismatis Anglicani negotio, de cura ita derivandis ex privato familiae suae commodo publi. eis utilitatibus, demum de Cardinalium delectu , deque ipsius benignitate in excipiendis horum consiliis, excitent, velim, Schel hornium, ut in medium & ipse afferat, quae a se regeri posse de Paulo III. affirmavit, dummodo ex Horatiano montro, paulo ante indicato , Cum tabulis animum censioris
sumat Mnesti, quod profecto non faceret, si iniquiorem erga eum Pontificem se exhiberet Petro Aretino, cujus verba superius recitavi.
Tandem EpistoIis hujus VoIuminis praemittun-
44쪽
tur Monumenta quaedam,& primo loco octo literae a Paulo IlI. post demandatam Poco primam Legationem conscriptae ad Angliae populos, ad Regem Sc tiae , ad Regem Galliae , ad Reginam Belgii Gubernatricem , ad Regem Romanorum , ad Cardinalem Leodiensem,& demum ad Cardinalem Polum. Eas omnes debeo odorico Raynaldo, qui illas ex Vaticani Archivi Codicibus deprom sit, quum nondum in more positum fuisset , institutoque majorum, ut ad custodiendas loci illius fores, velut ad Hesperidum hortos, excubitor sederet. Ostium Raynaldo patuisse non illae tantum octo literae fidem fataciunt , sed alia quoque documenta , quibus ejus Annales redundant, & quibus diligenter adscribitur Codex ejusdem Archivi,& pagina, unde sunt
eruta. Schel hornius, quo nemo diligentior, ac M.
tertior in venandis undique causae suae praesidiis, sibi persuadet, nihil Pauli literis illis luculentius afferiari posse ad evincendum seditionis studium , quo Po Lus incendebatur : E quibus caie ille alim paret, POLUM tumulius Anglicifovendi causa Leeatio
nem illam potismum gegi se, imo idem Runaldus 3. 42.
memoriaeprodidit, PoLuM quidem a Pontisce ingenti au-νi vi instructum fuisse, tum ut sumptus itineris toleraret, rum etiam ut Catbolicis stipendia suppeditaret. At ejus modi persuasio pugnat omnino cum eo apertissimo
testimonio, quod POLI animo in ea Legatione obeunis
da perhibent ipsius literae superius laudatae ad Cardinalem Carpentem; apertissimo, inquam, & validis
45쪽
simo, nec enim in Schel hornium cadere potest desiis pientia, qua autumet,PoLuM ad eum Cardinalem scribentem de rebus, collata opera ex ipsius Pontificis mente ab utroque apud Regem Christianissimum tractandis, non ex animo dixi sse quae sentiret, sed eundem mendaciis ob velasse. Arma ad curandum Angliae morbum ab ejus populis sumi, Polus, ut in iis literis palam profitetur, haudquaquam proba Vir, imo asseveravit , ei curationi potius diaetae, quam chirurgiae remedia conveniret unice probavit , ad eos tumultus, ad quos Angliae populum excitabat avitae reis ligionis tuendae ardor, seu ab Apostolica Sede Christianorum omnium matre, seu a Pi incipibus Christi nomine eandem venerantibus, diligenti cum
cura ad vigilari , quod ex illis Regno quies Jalus sui loquitur Polus in iisdem literis) ω Regi ipsi honor, o Eιclesiae pax ad Cbrini gloriam conis Iequi posset y quandoquidem facile ex iisdem Henricus intellexisset , se , nisi conlii tutis religionis
rebus, nunquam securum futurum . uuantam oc
casionem id eis Henrico persuadendi lubdit idem
Polus loquens de Regis Christianissimi hortationi bus dabat motus ille populorum nuper in Anglia ob has causas excitatus, ut hoc ei consilium et elyalutis , cs' incolumitatis suae causa maxime sequendumvideretur 3 Ex iis ipsis motibus occasionem Paulum III. cepisse pecuniario aliquo subsidio juvandi quotquot in eo Regno compererat summas in angustias adis ductos, quod recusarent, prisca religione ejurata,
46쪽
a Romana Ecclesiae fide deficere , inauditumque omnibus saeculis supremae,Auam sibi Rex Henricus in sacris arrogaverat , potestatis monstrum admittere , hoc, inquam, Pauli III. factum, si cui gra.
Ve crimen videatur, non deerunt certe qui sentiant, eundem Pontificem , contra aeternae eorundem salutis curam projecisse visum iri Catholico universo gregi, ni paternae charitatis viscera eo subsidio expandere studuisset miseris illis, quorum visceribus,& sanguini immanissimus Catholicae fidei oppugnator inhiabat. Seditiosam fuisse hujuscemodi charitatem dum clamitant Heterodoxi, latere nostros ex illi. mant, quaecunque illi conculcatis Sacerdotii & Imperii juribus omnibus tentare sunt ausi omni aetate, ut Clitisti fideles a sancta unitate divellentes,sui S eos partibus adjungerent. Quare juste in eosdem illud Poetae regeremus, uuis tuleris Gracchos deseditiove querentes Octo hucusque recensitis Pauli III. literis subjunximus binas Instructiones, quarum una spectat ad Belgicam PoLi Legationem, altera ad Hispanicam. Primam etsi Instructio nominetur Pontifici Obtulit Potius ad illius mentem recte percipiendam , ut imposito sibi munere rite, fideliterque fungi posset. Ea quoque inter POLI Scripta recenseri debet, quae apertissime comprobant, summa lenitate ejusdem animum praeditum fuisse; namque in ipsa inter caetera leguntur et Placera a C. Sant. ordinaremi sia data una informatione di quello ebe era solitossi communicar Ia Gissa de Anglia eon questa Santa
47쪽
Sede, percbe sappino, ebe e quelis , a ebes devorroridurre, ct ancora della mansera con ebe si aves ad accellare ii Re ada peniteneta, bencbe credo purebeetenis, quando non si potesse ridurre a tutio quel , acia piu ello cia gli altri doveria ser monto , ebe V. Sanis contenteria di quelaebe si potes condurre pum obe non fosse oora deui termini dei dovere. Quae ultimo loco in eadem traduntur de pecunia a Pontifice suppeditanda, qua subventum iretur Anglici
populi, in Catholica unitate perseverantis, miserrimis aerumnis, eam Pom lenitatem non evertunt, sed magis adhuc adstruunt, ut paulo ante demonstravi. Instructio autem altera fidem facit, Pontificem , demandata POLO Legatione ad Caesarem, id unum intendisse, ne ulterius Henrico Regi liceret impune saevire in Deum, Sc in Sanctos ejus; quare prohibenda monet commercia, inter eundem scilicet Henricum, & Principes, ex quorum consi liis Diploma primo adversus eum Regem, deinde deliberatio commerciorum ei subtrahendorum ema. naverant. In utrumque Scriptum istud statim ac oculos Schel hornius conjecerit, novum , ut bene
intelligo, sibi partum subsidium ad impingendam
in POLUM seditionis culpam gratulabitur ι quod dum egerit, novum ille mihi argumentum praebebit damnandi infensissimum ejus animum in POLI seu factis, seu dictis carpendis. Non ita profecto
turbarum adversus Henricum concitator fuit Po-Lus, ac adversus POLUM Schel hornius ipse , omnia Dissiligod by Corali
48쪽
sus deque vertens, dummodo seditionis facem, & sta- bellum POLUM repraesentet. Praeter ea, quae quam plurimis locis a me sunt allata ad comprobandam hominis voluntatem illam, unum hoc loco afferendum occurrit, quod vel ex se solo eandem nullo modo excusari posse pervincit. Recitat ipse prolixum Po-xi locum, quo Henrici vitia carpit, ex libro terrio ejus operis de Unit. Eccles sub finem , atque de illo ita pronunciar: me di a ia prosemita liunt compamata, tit nullo modo excusari qMeam ς stati m. que sui hujusce judicii causam subdit: Minime --ro decebat Angliei regni civem, qualis POL s erat, adeo ferociter in Regem suum insurgere , ω nihil non audere , ur tam Britannos ejus imperio subjectos , quam exteros Principes in eum concitarer .
At quidnam sit quod excusationem non admittit,tium Poti locus ille a Schel hornio recitatus in Histor. Oper. de Unir. Eccles. p. 11 8. usque ad p. I 2 3. an vero Schel hornii fides in illo recitando, qui vis, locum illum in ipso fonte perlegens, facile dijudicabit . Hisce verbis librum illum tertium Po Lusconcludit: Ubi ergo auxilium, ubi remedium tot tuis
malis , si neque in divitiis , neque in amicis spei quie- quam superes An omnia sunt desperationis plenat Minime equidem ita senιio, quin potius ae vide, quo progrediar ψ modo te ipse non deceperis , ut instantem jam tibi perniciem agnoscere nolis, sed omnia tuta, aeperieulo macua putes; idem ego, qui jam dudum via Δαν tibi nibit relinquere, ex quo salu em sperare poss. . a. . 1 fa
49쪽
sis ς ego inquam, non Iolum remedium esse dico , sed me etiam illud babere, 9 nisi tu recubes, adbibiturum esse profiteor. Et mox subdit: Id autem quale
sit , alio libro, quando bie pene ultra modum excrevise videatur , exponam. Quartum autem librum illum ita exorditur: Ventum est aliquando laudem, Princeps, ad eum locum, quem ego jamdudum , quasi quendam ex longa jactatione portum expetebam; ut postquam ea , qui e tute tibi contraxisti, mala, ac pericula demonstravi, deinceps expedis smam Dialismiam tibi ostendam. Di judicandum cuivis, ut dixi, relinquo, an excusari nullo modo queat, seu Po-L1 locus a Schel hornio in medium allatus, seu Schel hornii fides in eo asserendo, praetermissis iis verbis,
quae cum eodem connexa deprehendit, quaeque extra omnem controversiam constituunt , locum illum, & alia quoque, ea tantum de causa ab Auctore exarata fuisse, & in Henrici aures ingesta, ut iste pericula, quae sibi tam a Britannis suis, quam ab exteris Principibus imminebant, declinaret. Ultimum locum in Monumentorum , de quibus hic agitur, serie occupant literae quatuor Cardinalis Alexandri Farne sit, Toleto datae, dum Pontificii Ablegati ad Carolum Caesarem ossicio funge
retur, quarum unae ad Cardin. POLUM sunt scriptae, reliquae tres ad Paulum III. Eas mecum communi
cari ex Codicibus MSS. Marcelli II. Pontificis Ma . ximi, Senis apud nobiles Cervinos servatis , benigne indulsit Thomas Cervinus, Patriarcha HierosolΥ-
50쪽
AD LECTOREM. 37solymitanus, spectatissimae probitatis Praesul, summa etiam cum laude commemorandus ob magni momenti, & ponderis munera, quae in Aula Ro. mana jamdiu diligentissime obivit,& modo adhuc obit, dignusque omnino ejus stirpis nomine , cui tantum decoris, & splendoris accessit ex Pontifice illo, qui etsi paucis tantum diebus in Petri Cathedra sederit, magnae tamen & bonitatis, & sanctitatis famam reliquit. Ex illis quatuor literis binas integras attuli, quod ex toto in rebus religionis, Anglicis praesertim , versentur; at ex binis aliis ea tantum recitavi, quae faciunt ad illa ipsa publica negotia , omissis quae spectant ad privata Farnesiae familiae. Eae omnes magis, magisque confirmant, Paulum III. Christianae Rei p. utilitatibus nihil antiquius habuisse, omnique propterea nisu cura fle, ut iisdem Ecclesia Catholica potiretur. Praeterres A nglicas , agitur ibidem de Christianorum Prin cipum pace, de foedere adversus Turcas, de Concilii Generalis convocatione . Confirmant praeterea, Cardinalem Farnesium ad gravissima illa negotia pertractanda, licet octodecim annos dumtaxat nais tum , eam adhibuisse ingenii praestantiam, ac maturitatem , quam in causa fuisse affirmavi, integerrimorum Scriptorum testimonio, ut rem neque periculosam , neque lubricam fecisse censendus sit ejus Sanctissimus Avus, dum illum admodum adolescentem inter Romanae Ecclesiae Senatores cooptavit. Confirmant denique, in Anglicis rebus nihil
