Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

Ad calcem Epist. XXXIX.

Sta sanctitas Ejus optimam spem etiam concepit de

pace, quam non cessat sollicitare, & per novos Nuncios suos quos, post meum huc adventum misit ad utrumque Principem, & per Venetos, qui etiam ex suis inuod alias non secerunt) duos Nobiles per equos dis alitos ad utrumque eum Principem miserunt, ac S. D. N. Civitatem Uicentinam Concilio celebrando maxime idoneum locum concesserunt. Hoc volui Illustrisi. & Reverendiss. D. V. scribere de rebus, quas hic habemus , hoc autem concludens de me ipso , ut, si velit quae erga me con tulit beneficia gratiora reddere , in omnibus in quibus possium & valeo, sine ulla haesitatione sic opera mea utatur, ut nihil tam grave esse putet , quod pro Illustriss. D. U. susceptum mihi non sit futurum jucundissimum , ,& quo graviora, eo jucundiora, sed apud talem Principem pro Illustriss. D. V. ut supra scripsi, nihil grave sesse potest , quare admonere Samstitatem Ejus tantum opus erit. Reliqua Ejus Sanctitatis amor in Illustrissimam D. U. sua sponte faciet . Diutissime & felicissime valeat Illustrisia & Reverendi . D. V cui me iterum quam h millime commendo. Dat. Rom. iij. Nov.

562쪽

SYNOPSIS EPISTOLARUM

QUAE HOC VOLUMINE COMPREHENDUNTUR.

MNAS NUNC PRIMUM LUCEM ASPICIUNT, TRIBU s TANTUM EXCEPTIS,

I. Andreas Grili Dux Venetiar. cte. Reg. Card. Polo.

Gratulatur Polo ex delata ei Cardina latus dignitate, collaudat. que Pontificis Max. consilium, sapientiamque in collocandis in excelso dignitatis gradu Uiris doctrina, & morum sanctitate excellentibus. Addit, se mandasse Laurentio Braga deno, Legato Veneto, ut harum literarum gratulationem suo sermone subsequatur . 'netiis die quinto Ianuar. Indis . undecima MDXXXVI. M. V.

II. Regin. Card. Polus Andreae Grili Duci Venetiar.

Narrat quam valde exhilaratus fuerit ossicia primum Laurentii Braga deni, deinde Serenitatis Suae literas accipiens, in quibus scilicet sibi visus fuerit Patriam gratulantem agnoscere , quod majorem prope ac meliorem aetatis suae partem apud Venetos transegerit. Poscit, ut amplissimus Senatus Omnia a se expectet, quae de suo Cive expectare posset. Roma MDXXXVII.

III. G. Ascan. Vortia Legat. Bonon. AN. Card. Polo.

Gratulatur delatum ei Cardinatatum. Dolet, te Roma eo tem pore abfuisse, nam optasset, ut ille sui praetentis observantiam, potius quam absentis laetitiam intelligere posset. Bononia III. Cat. Ianuaria MDXXXVI.

IV. Reg. Card. Polus Card. S. Florae Leg. Bonon.

Fatetur se in hujus literis facile agnovisse quam alte in ipso virtutis amor radices egerit, quem scilicet de alieno & ignoto comcepta probitatis opinio ad tantas verborum in gratulando faces accenderit. Extollit Pontificis Max. & Card. Alexandri Farnesi erga se benignitatem , quae effecerat, ut vel ipsum Ssortiam ablentem tanquam praesentem in se agnoverit. Hortatur eundem, ut Bononiensem Legationem sancte gerat, spondetque se ob eam causam perpetuo supplicem suturum apud Deum.

V. Petrus Ambus degis. Card. Polo.

Laetatur Poli virtutem magna a Pont. Max. auctam fuisse dignitate , hortaturque ipsum , ut laudum suarum splendore jam non Patavium modo, unde discesserat, Romam petens, sed Dd rub

563쪽

a Io STN ops Is Britanniam etiam sitam, atque ipsum Coeli verticem impleret. Putavio III. Calend. Ianuar. MDXXXVI.

VI. Reg. Card. Polus Cosmo Gerio, Fanensi Episcopo.

Cauiam reddit , quod sero respondeat ejus officio in susceptum Cardina latus munus, allirmans eam unice tribuendam Aloysio Priolo, qui Gerii Eputolam a se vix lectam ad communes amicos legendam miserit, e quorum manibus nonnisi post multos dies ad suas reversa fuerit. Eam collaudat ex singulari et gantia, lummaque erga se humanitate,& multo magis ex pi tate, quam eximiam in Christum, & Ecclesiam praeseserebat;& Gerio ob illa, magis quam sibi ob Cardinatatum, pro latetur gratulandum.

Respandet ejus literis, quae non extant , ac per sua sum iam-niuo sibi esse profitetur, illum ad novum genus vitae, scilicet ad Cardinatatum, non suo consilio , sed De I volu utate tra. ductum esIe . Addit , gratissimum sibi fuisse cognoscere quom do id acciderit ex ejuidem ad Marchionissam Piscariam literis. Venetiis III. Von. Ianuar. MDXXXVI. M. Hen.

VIII. Laetamus Bonamicus Reg. Carae Polo.

Gratulatur ipsi ad Cardinatatum evecto , indeque religioni Christianae, illius ope in priscam dignitatem vindicandae, tandem Paulo Pontifici, qui omnia ad rem Christianam constitu. endam reserret. Salutem impertitur Priolo, di Rullo. Patavii III. Cal. Iantiar. MDXXXVI.

IX. Reg. Card. Polus Laz. Bonam ico.

Respondet Lagari literis , & quoniam iste declaraverat, se Potius quam verba , res a Polo expectare , spatium sibi iste concedi postulat, ut de suo debito Laetam satisfaciat , huncque praeterea exorat, ut suis ad Deum precibus advocaciam se pr. beat egestati suae. Roma IV. Cal. Februar. MDXXXVII.

X. Lampridius Reg. Carae Polo.

occasionem capit & ipse illi gratulandi , quod a Calandra, qui luo Principi a secretis erat, intellexisset, Polum ipsius ad eundem Calandram carmeo cum volup a te legisse. Salutem dieit Flaminio suo. Mantua tertio cac Ian. MDAXXVL

XI. Reg. Card. Polus Benedicto Mon. Ferrata

Respondet gratulatoriis ejus literis, quae non extant. Narrat, quam aegre Cardinatatum acceperit hortante Contareno . beejus

564쪽

EPIs T EA Uu. 2II ejusdem , fratrumque ipsius, qui sui etiam statres forent, Precibus commendat, ut quae in spe erant, ad Dei honorem, Npatriae salutem reipsa implere valeret. Roma.

XII. Stunis laus Hosius Polonus Ree. Curae 'A.

Subrusticum pudorem causatur , quo deterritus , illi adeptam dignitatem gratulari distulerat . Maximam gratulationI suae causam subeiIe declarat, quod dignitatem illam obtinuerit a Pontifice, ut summo , ita summa prudentia , sapientiaquo Praedito, quodque cooptuus fuerit cum Sidoletis , de Conta. renis, Roffenses quoque, da Erasinos collegas habiturus , nisi mors hune illis honorem inviuisset .craemiam. Id Apr. M. Dom.

XII. ' Reg. Card. Polus Stanis l. Hos o Polono . Namri

Post triennium dumtaxat glatulatoriis eras literis respondet, Typothem causam afferens,quod,quo tempore illae sibi reddi tae fuerant, disficillimis quibusdam negotiis foret implicitus , iisdem quae γ' 1 ea se in eas pro vineias longe abduxerant ab Urbe , ut nulla . literas ad eum dandi sibi ellat opportunitas. Fatetur , se ejus indolem ad omnem pietatem, virtutem, atque doctrinam agno visse florescentem, quum Patavii simul literis operam darent.

XIII. Gasp. Caes. Contarenus Reg. Card. Polo.

Dolet Polum initio itineris, quod ultra montes ob Rei p. Christianae bonum, ae praeserti in suae Nationis susceperat, aliquid incommodi sensisse , ut sibi narraverat Ludovicus Becca tellus Romam redux . Monet, ut valetudini suae consulat, ac proinde in victu adhibendo , elaque piscium pareat consiliis Mat. taei Giberti, qui ipsi datus fuerat a Spiritu Dei ejus itineris comes, itemque Aloysii Prioli. Rom. XV. Februar. MDXXXm.

XIV. Reg. Card. Polus Gasp. Card. Conta reno.

Hujus literis respondens, spondet se Giberti eonsiliis pariturum in valetudinis suae negotio , imo de Prioli, erga quem liberal, ter jocatur. Causas affert, ob quas primis itineris sui diebus valetudinis detrimentum senserit, quin tamen ullum diem intermiserit, in quo non aliquantum viae, εἰ quantum per equos licebat, consecerit; subdit, se robustiorem ad labores omnes jam factum , cum omni diligentia properaturum, quo Christi causa vocabat. Salutem impertitur Cardinalibus Decano , Sanctae Crucis, Theatino, de Carpentoractensi , insuper MD

565쪽

o Epistol huie deest

numerus ex incumria Trpo theta .

XVI. Gaspar Curae Comarenus Reg. Card Polo

Respondet superioribus literis, Polumque certiorem facit, Pontificem recepisse se provisurum, ut quamvis ei nihil defuturum speraret a Cardinale Leodiensi, pecunia tamen , qua indige bat, per alios trapezitas ei redderetur, subventionis tamen no mine, quod nollet quingentorum aureorum summam, quae stiis pendii , seu impensatum nomine Legatis ultra montanas dari , consuevit, augere, ne res traheretur in exemplum ab aliis. let Henrici Angliae Regis casum , quin tamen desperet , re ductum iri ad civile ovem pulcherrimam, quae deeraverat. Refert Pontificem aggressum eise Reformationis negotium, ecepisse a se ipso, elegilleque quatuor Cardinales Simonetam, Gin nucium, Theatinum,& se, ut corrigerent ea quae expediri consueverunt per Dateriam, addens, Omnes sere Cardinales favere Re formationi. Causam affert, cur Concilium Mantuae indictum, fuerit dilatum ad Calendas Novembris. Subdit, se , quum literas it Ias jam ante quindecim dies scripsisset, interim intellexisse quae Polus scripserat Lutetia , & quod prosecturus foret Cameraeum , & quam gravis difficultas ei immineret in rebus provineiae Christianae sibi commendatae. Tandem ad Bini literas susiores se remittit. Romae die XII. Maii MDXXX II.

XVII. Reg. Card. Polus Rod. Pio Card. Carpensi.

Dolet praecisam sibi spem eum in Galliis conveniendi, ac proi de

Novis Contarent literis de valetudinis negotio acceptis , magis magisque spondet, se in eodem, quemadmodum in reliquis re- . bus, Veronensi Episcopo omnino pariturum, fassus, vires suas, Postquam ex eorum consilio victum mutaverat, confirmatas fuisse. Sperat Pontificis orationum subsidium , quod ab eo discedens unice postulaverat, consiliis suis maxime profuturum, & plura habet de orationis vi, & dignitate. Se gratum profitetur Cardinali Hipporegiensi, scilicet Bonifacio Ferrerici, Eporediensi in Valle Augustana olim Episcopo, quod ab ejus Nepote, Placentiae Vicelegato, omnia humanitatis ossicia accepisset. Placentiae.

Queritur de angustia rei pecuniariae , quam significari postulat Sanctitati Suae, & de qua Ptiolo negotium dederat, ut disti ctius scriberet. Lugduni XXIV Martii MDXXXVII.

566쪽

EPISTOLARUM.' 2I3 de opus habere, ut ejus consilia exquirat ope Uemnensis Episcopi, qui se ultro obtulerat ad iter accipiendum ἱ multoque acerbius queritur de temporum iniquitate, qua fieret , ut adeundi Regis Galliarum facultas sibi denegaretur. Explicat quae nam sciret summa rerum a se cum eo Rese agendarum , scilicet de Pace, de Concilio, de Angliae religione . Pluribus ostendit, qualis ipse sit Regis Angliae proditor , & quales ejusdem proditores sint, qui ipsius mentem depravarunt. Se excusat, quod verbosius seripserit , ut resarciret quae videbatur perdidisse cum Cardinale Rodulpho colloquia. Tandem amrmat omnem suam spem in divinam providentiam conjecisse, ac pro inde suum animum eundem esse, qui antea fuit, scilicet ira quillissimum, ac semper paratum pro Dei causa sanguinem es-

fundere.

XVIII. Reg. Card. Polus Erardo Card. Leodiensi.

Narrat qui sit, a quo missus, quibus de causis , & quibus instigantibus, immo compellentibus, amrmatque , ni bit magis novum accidere sibi potuisse, quam quod post constituta legationis suae consilia ex Oratorum Cassaris sententia , & volunt, te, sibi, ut primum Caesaris ditionis fines attigisset, facultas Prascluderetur vel unum ex suis Bruxellam mittendi , qui lia

teras ipsi Card. Erardo deserret. Omnibus narratis ejusdem Carmdinalis consilium, & operam implorat. Camerari XXVII. April. MDXXXVII.

XIX. Reg Card. Polus Paulo P P. III.

Iussus a Pontifices quippe qui vidisset res in Anslia nee spem nec occasionem ullam afferre in ut reditum in Italiam maturet, Concilio Mantuae celebrando adfuturus, suse exponit quae faciunt tam ad ejus reditus celeritatem, quam ad eundem reminrandum, nihil ipse praescribens, sed omnia integra Sanctitatis Suae judicio relinquens. In eam tamen sententiam, quae Uem nensis Episcopi etiam foret, propendet, ut expediat ad aliquod tempus in mediis periculis subsistere ad capiendas omnes occasiones rei bene gerendae, quas defuturas non sperat. Subdit, nullum se majus donum a Christo seu optare, seu petere, quam ut Ecclesiae aut vivus, aut mortuus prodesset. camerari XVIII. Maii MD VIL

XX. Gasp. Curiu Conta rarius Reg. Curae Polo.

Dolet Regem Angliae quotidie longius Iecedere ab Ecclesiae uni

567쪽

tate. Quoag tali reditum in Italiam , censet moderationem esse adhibendam, ne scilicet vel cum imminia properarent, vel cum indignitate diutius delit erent . Subdit , ingentem classem a Turcis parari, de qua valde timendum foret, quod Principes Christiani mutuo se conficerent. Roma die XXII. mima VIL

XXL Reg. Card. polus Paulo PP. IlI.

Certiorem facit Sanctitatem Suam, se Leodii jam subsistere, ibuque ex benignitate, & studio Cardinalis Erardi ea sibi beneficia impendi, ut a nemine majora expectare potuisset; extollit Praeterea ejusdem singularem obedientiam erga Sanctam sedem. Subdit , reliqua quae ad negotium pertinerent, proximis diebus diligenter perscripta fuisse ab Episcopo Veronensi ad Prot notarium Ambrosium. Leodii X. Iun. MDXXXVII.

XXII. Reg. Card. Polus Sacro Collegio.

Significat te tandem locum tutum invenisse, quo se reciperet, Modium nimirum , in quo nihil ipsi desit neque ad salutem , neque ad dignitatem tuendam, idque ex benignitate , & au thoritate Cardinalis Etardi, quorum beneficiorum memoriam gratam in Cardinalium omnium animis servari deposcit. Su, dit, de exitu causae, propter quam in eas regiones ablegatus fuerat, Deum assidue orandum, ut Sanctitatis Suar, Sacri Collegii, & omnium honorum votis respondeat. Leodii X. Man XXXVII.

XXIII. S. R. E. Curdina es oee. Reg. Curae Polo.

Laetantur quod in eas partes salvus pervenerit, laudant ejus prudentiam , sagacitatem , & reliquas virtutes , hisque stetisperant divinam bonitatem optatum exitum daturam ei causae, quam fatentur asperam admodum, & durae tractation . Tandem eum monent, se literas mittere Cardinali Leodiens, quae hujus benignitati,&hospitalitati gratum Sacri Collegii animum testentur. Roma die altimo Iunii MD XVV.

XXIV. Reg. Card. Polus Gasp. Card. Contare no-

Significat, te ejus literas accepisse datas die XII. Maii , atque ex iis intellexi ila quae amanti me monuerat de impensis contrahendis, circa quas eum rogat ne pigeret ex Prioli literis percipere quanta foret sua , & Ueronensis Episcopi sollicitudo. Mittit exemplum literarum, quas ad Pontificem scripserat de rerum Angliae statu, subditque, de hisce distinctius ipsum ed

cenis

568쪽

EPIs To LAEUM. 2IFeendum ex Prioli literis . Addit, se Regis Angliae insidias non vereri. quod Deum ducem haberet. Laetatur tandem de optimo Pontificis animo quoad Reformationem . Roma die ultimo Iunii MDXXXVII.

XXV. Idem Eidem.

Scribit , set ejus literas datas XXII. Maii aeeepisse , & insuper

exemplum literarum, quas XII. ejusdem mentis dederat. Quod spectat ad rem nummariam, se refert ad ea, quae ex Prioli IN teris intelligeret. Quod vero spectat ad suum reditum , se refert ad ea , quae scripturus ei sciret per proximum sorte tabellarium . Innuit tamen , in ea se sententia perti stere , suam diuturniorem commorationem nulla ex parte dignitati posse obesse, causae autem Chrilli conducere posse Modii XXIX. Iunii MD Am.

XXVI. Gasp. Cmrd. Contarenus Reg. Carae Polo.

Affirmat, sibi traditas suisse litetas Leodii A. Iun. datas, insuper quas Sanctitati Suae scripserat , & quas miserat Collegio Cardinalium . AEgerrime seri, quos videt eum constitutum in maximis difficultatibus, ae periculis. Subdit, Pontificem nihil de rebus Angliae sperare , prudenter expendentem Christianae Rei p. statum, & Principum consilia, ac praeterea Turiarum motus. Urget ejus in Italiam reditum, praesertim ut Concilio Mantuae celebrando interesset. Ex Roma pridie calens Iul.

MDXXXVII.

XXVII. De. Curd. Sadoletus RG. Carae Polo.

Causas affert, cur nullas ad ipsum literas dedisset post ejus distes.sum. Laudat Pontificis consilia , & sapientiam incomparandis praesidiis adversus Turcas. Dolet Poli conatus non eum habuisse exitum, qui optabatur. Sperat occasiones alias non defuturas, quod eundem statum tenere diu nou possint, quae maximesnt commota . Roma IV. Non. Iulii MDXXXVII.

XXVII. Reg. Card. Polus Gasp. Card Coma reno.

Lectis ejus literis .X. Iun. ad Priolum datis agit de dissicultate itineris Italici arripiendi, cui tamen paratus sorex te dare, quippe Sanctitatis Suae imperio in omnibus subesset, etsi certe religiociis negotium , quod sua lalute antiquius esse debet, ad manendum potius hortaretur. Mittit ei exemplum literarum, quas a quodam Anglo, qui LOvanii studiis operam da. bat, acceperat. Reliqua iubdit ex Prioli literis ipsum intelle. rum, Hactenus quum scripsisset, refert , novas Pontificis liter . i

569쪽

Iiteras sibi tradi, quibus jubetur primo quoque tempore reditum in Italiam parare, eisque se promῆti ssimo animo pariturum, & quod spectat ad securitatem itineris, Leodiensista dinalis consilia, opemque petiturum. Tandem poscit, ut Ueronensis Episcopus Romam usque iter prosequi non cogatur, sed Ueronae subsistere valeat. Leodii XXI. Iulii MDXXXVII.

XXIX. Excerpta ex literis Angli, de quibus supra.

Optat non ita cito Polum in Italiam remeare , quod contra longiorem in iis regionibus commorationem Britannicae Meleissae salus postularet. Plura proponit, Iejunia, Supplicationes, ' Scripta, quibus: prospici posset religionis utilitati adversus Laei,& Tonstalli Antistitum, itemque Cromuelli de ea evertenda

cohatus.

XXX. Gasp. carae Contarenus Reg. Card. Polo .

Monitus a Bino tabellarium post horam in Belgium prosecturum, paucis lineis ei significat, Blosio datum su isse a Pontifice negotium, ut pro tuto tali reditu scribatur ad Regem Romanorum, Regem Galliae,&Λrchiepiscopum Colonientein. Roma die XLI. Iul. XXXVII.

XXXI. Reg. Card. Polus Gasp. Card. Conta reno.

Extollit studia erga se Cardinalis Leodiensis, quaequum in m. modum, & honorem cedant Sanctitatis suae, tu Sacri Collegii, Omnino promereantur, ut ejus precibus, de quibus Antistes Veronensis Carolo de Fano scribebat, facilis ab Apostolica M. de praeberetur assensus, praesertim quod spectarent ad provinciam, eui ille summa vigilantia praeest, in fide, atque obedientia eju dem Sed is retinendam. Subdit, se expectare reditum ipsius in dinalis Leodiensis ab Aula Reginae, statimque eo salutato iter

arrepturum. Leodii X. Aug. MDXXXVII.

XXXII. Gasp. Card. Contarenus Reg. Carae Polo.

Scribit, se ejus literas die XXII. Iul. datas, una cum iis quas destinaverat ad Pontificem, nec non cum exemplo Epistolae ab Ansio, Lovanti literarum studiis operam dante, conscriptae accepilla, & curasse, ut omnium copiam faceret Pontifici, qui in Vaticanum diverterat, Ambrosius Protonotarius, S ab hoc sibi postea significatum sui illa, tabellarium in Flandriam liatim profecturum, qui ad eum delaturus foret literas nomine Pontificis scriptas, quarum summa foret, Pontificem , quoniam intellexerat, non inutilem Dei Ecclesiae, & conservandae pietati

570쪽

EpIs T LARUM. 217 tati Anglorum diuturniorem in iis regionibus commorationem ipsius futuram , ejusdem judicio permittere vel reditus, vel mantionis consilium. Plura postea habet de Turcarum motibus. Romae die XII. Aug. MDXXXVII.

XXXIII. Reg. Card. Polus Domino de Prat.

Gratias agit ob propensam ipsius erga se benevolentiam , quam sibi testatus fuerat Antistes Ueronensis primum , deinde Le diensis Cardinalis. Hujus mirabilem erga se depraedicat liberalitatem , quae tanta fuerit, ut omnes fere thesauros, arcasque suas secum voluerit esse communes. Leodii XII. Aug. MDXXXVIT

XXXIV. Reg. Card. Polus Corn. Scerperio Gel. Cons.

Cum eo iis ipsis ossiciis fungitur , quibus iunctus suerat in ii. teris ad Dominum de Prat. Leodii XII. Aug. MDXXXVII.

XXXV. Reg. Card. Polus Archiepiscopo Panormit.

Paria prorsus ossicia hae quoque literae complectuntur . Leodii XII. Aug. MDXXXVII.

XXXVI. Reg. Card. Polus Gasp. Card. Conta reno.

Fatetur se aegre divelli ex iis regionibus, in quibus paratus esse potuisset ad omnes oeteasiones pro utilitate Ecelesiae; subjungit, te crastina tamen die iter suscepturum, cujus securitati prospexillat Cardinalis Leodiensis. Hujus munificentiam, & vere Regiam erga se liberalitatem debitis encum iis exornat. Leodii XXI. Aug. MDXXX

XXX Ul I. Idem Eide in .

Scribit, se jam Tridentum pervenisse, antequam sibi reddere n. tur literae Ambrosii Protonotarii, in quibus, verbis Sanctitatis Suae, significabat, integrum suo judicio relinqui, sive hyberna. re vellet in provincia Leodiensi , sive ad Urbem proficisci, jamque ex Tridento Bovolonam, Verqnensis Epit copi villam, ad .ventasse, quae non longe ab Hostilia , oppido agri Mantuani in ripa Padi posito, disiaret, unde Ferrariam secundo Pado navigaturus foret, & post eodem flumine usque Ravennam , ea ratione Lauretum via maxime compendiola petiturus. Narrat, nullum suisse ossicii genus, quod a Veronensi Episcopo non acceperit; ab eo Ferrariae se relinquendum ἱ tandem Veronam ad se salutandum accessisse Th Imam Contarenuin,& Matthaeum Dandulum, quos dum amplexaretur, eo genere gaudii animum sibi persundi sensisse, quo 1 olebat persuadi parentes .& propin quos ex longo intervallo videns. Prid. Cal. Octobr. MDX VII.

SEARCH

MENU NAVIGATION