An femur aliquando et quanam methodo e cavitate cotyloidea sit amputandum?

발행: 1793년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Un adest dies , quo absoluto Vitae academicae Curriculo honores artis nostrae summos ambiam, et ex legibus institutisque maiorum specimine quodam ostendam, num merear proposita virtutis eruditionisVe praemia. Quod etiamsi nec rara nec inaudita contineat, tamen magis scribemtis debet spectari Voluntas, quam eruditionis quae

12쪽

Commoramur enim in academiis, ut ambitum disciplinarum medicarum sub auspiciis Prosetarum penitus cognoscamuS, non ut inventa nωVa et arcana ex intimis medicinae penetralibus eliciamus.

Ergo L. B. sis memor in huius scripti lect ione, a iuvene invenilem modo laborem exspectandum esse.

I. Fuit

13쪽

L uit quondam aetas illa prosperrima, tot poetarum cantibus celebrata, ubi in i leviore aliqua atque incruenta curatione morborum tota versabatur. chirurgia. Verum postquam ferrum e terrae penetralibus erutum est, proli quanta erupit malorum cohors l variae excuduntur armorum species, committuntur praelia, et erepti letho milites aegre membra vitamque morte nonnunquam peiorem trahunt multiplici cruciati vulnere. Compagem humani corporis crudelibus hisce mediis labefactam aut solutam, restituere pene sola potest ars chirurgica. Quot enim bellatores, laesis fractisque artubus, cito fata subirent ultima, nisi solers chirurgus auxiliatricem manum porrigeret ; pro varia vulnerum specie , varia curationis

14쪽

ratior hostem interdum quidem, sed raro, medicatrix natura proprio Marte debellat: saepius vero chirurgum assumit ducem , ut firmo hujus pede, ipsa monstrante viam, incedat. Ne te det reant insoliti eventus, in desperatis casibus viriliter moliri operationes. Praestat enim, anceps quam nullum

tentare remedium : extrema extremis Curantur :quid non audendum, cum de eripienda Taenariis saucibus victima agitur 3 Nec quicquam interest, inquit Celsus, an satis tutum sit remedium, quam nullum. Noli tamen esse plus aequo audacior. Certae sunt, artis Chirurgicae leges, certa sunt praecepta, quibus tanquam Ariadnes filo utendum. Maneat inprimis alta mente repostum effatum illud: quicquid in desperatis morborum angustiis Chirurgia tentat, illud possibile et necessarium esse suffcit. Eo mentis consilio impulsi, tum veteres, tum recentiores chirurgi varias, licet haud prius tentatas, operationes felicissmo cum successu adhibuerunt, nos vero illorum freti auctoritate ac exemplis admittendam amputationem femoris in cavitate

cotylo idea statuimus, duplici nimuum ratione, per suasi.

15쪽

1 cum fieri quidem vare possit. a) cum saepius fieri necessario debeat. Ardua molimur, sed nulla, nisi ardua vir

tus.

Quot et quantis elatus est laudibus peritissimus ille vir, qui primus in cavitatem glenoideam scapulae

scalpellum immittere feliciter ausus est. Easdemne laudes meretur , qui femoris amputationem in cavitate cotylo idea tentaverit ac suaserit 3 Cur pariter os femoris in acetabulo retomidares amputare, si aliunde nullum prorsus petendum fuerit auxilium 8 Eadem quidem fere est femoris 'ac humeri structura: idem ergo ex utraque amputatione spe

Amputatio humeri in articulo si instituitur; brachialis arteria ligatur, cum plurimi nervi medullae spinali proximi discinduntur : dissecantur musculi XIV et ligamentum capsulare. Cum

16쪽

Cum amputatur femur in acetabulo, ligatur arteria cruralis ; nervus ejusdem nominis et Ischia-dicus resecantur: sed ex hac ligatura leves ut ex brachialis ligatura oriri dolores, levioraque debent equi accidentia, quam in brachio, ratione situs et numeri nervorum. Deinde fit sectio duorum ligamentorum, quorum alterum capsulare , alterum vulgo teres dicitur, posterius parvi pendendum. Secantur quidem XXΙΙΙ musculi, quorum sex vix tanquam unus aestimandi sunt: pyramidalis , gemelli , obturatores et quadratus. Ex aliis XUII cruralis et duo Vasti, omnium crassissimi, una cum femore, cui adhaerent, omnino eximuntur. Ergo aequus numerus musculorum in femore ac in humero putandus, dum Operationem molimur. At vero ex his, qui supersunt, resecantur psoas, iliacus, lividus, fascia lata, et glutaei, in parte tendinea unde minima vel vere nulla suppuratio; et alii sex, excepto tricipite, cuius infra ligaturam pars superest minima; sunt graciles in parte sua superiore, ubi fit sectio , seminervosus, semimembranosus, biceps, gracilis, rectus

cruris, denique sartorius, in quibus solis ut et in

17쪽

contextu cellulari suppuratio expectanda : ergo femoris aeque ac humeri in iunctura amputatio fieri potest.

Femoris in acetabulo amputandi causa' multi. plex esse potest; tractura nimirum oblonga, caries ossium , et praecipue spha celus. Uberior ventilatatio argumentorum pro et contra amputationem. .invenitur apud Bilguer, Κirkland , Tistat. Oblonga dicitur fractura, quando vi externaos secundum longitudinem suam instar ligni fictum est. Haud facile talis fractura cognosci potest, nisi cum ossa fere nuda sint, ut in anteriore cruris parte, ubios tibiae satis nudum tota iere sui longitudine digitis

tangi potest. Ex illa tractura gravissima sequi possunt mala, quae quidem, sed sero nimis, illam ad 'fuisse indicant. Ita apud Boectavium ) legitur oblongae tracturae dissicilior detectio, nisi sero ete.

18쪽

Femore sic fisso, franguntur vasa per ossis substantiam decurrentia, paulatim distenduntur ligamenta, diffunduntur liquida, unde humorum corruptio, partium incumbentium i ammatio, gangraena et alia eiusmodi metuenda sunt. Dissicilima quidem est huius fracturae diagnosis. Potest vero ex sequentibus efformari. Imo. Si globus e lalopeto aut tormento bellico emissus lemur violenter percusserit. ado. Si tantus sit dolor, ut somnum perturbet. 3tio. Denique si fuerit maxima anxietas in articulo, praesertim in exercendis femoris motibus. Illae autem fracturae irequentiores sunt in castris:

saepe enim fragmenta pilarum ferrearum eXcavata

rum,. pulvereque tormentario repletarum Bomben), aut bracleae grandinis ferreae Earmetschen , aut alia bellica instrumenta mediam femoris partem auferunt: post amputationem chirurgi manu periectam, aliquot elapsis diebus perit aeger. Tunc fracturam iem is oblongam usque ad caput eiusdem ossis eAtensam, ligamentorum distensionem, perlostel

19쪽

I3 musculorumque inflammationem et persaepe gan-gr enam causas fuisse mortis animadvertitur. v Sphacelus quoque amputationis causa. Si per validam contusionem sic laesa tuerint cuiu)dam membri vasa, et ita destructa fuerit illius fabrica, ut nullus amplius humorum 'italium fieri possit circuitus, nullusque adsit sensus, nec calor in parte contusa; si denique putredine nata oriatur foetor cadaverosus, tunc sane denegato amputationis: auxilio cito mors occurrit, ut patet e emplis sequentibus: Praesecto navis bellicae t' tum brachium ad humerum usque adeo contusum fuerat ac conquassatum, ut neque omnino selisus neque calor ullus in tota hac corporis parte superesset, et, quamvis verus sphacelus iam ultra humeri articulum prosempsisset, iamque cadaveroso foet6he totum' corrumperetur brachium, chirurgus arte sua et aequanLmitate aegroti fretus certae morti incertum' praetulit remedium, et immediate membrani ex articulo em stirpavit. Idoneis deinde remediis, adiuta reliquum superavit natura, quod iam corruptum erat; et intra

20쪽

ipsis orci faucibus ereptus aeger. Alium ejusmodi casum aurigae non possum quin 'adhuc enarrem. Ille concitatis in cursum iu-

ribundum equis e curru delapsus femur dextrum rotis implicatum in collo ossis contritum habuit: sic ut nullus amplius sensus nec calor superesset. O felicem nimium, si in tam imminenti periculo semur amputasses auxiliator- chirurgus: verum naturae confidens nimis , aeger quarta die supremam diem obiit, ex quo deducendum est, amputationem temoris in acetabulo fuisse necessariam. t Quam frequentiores amputandi femoris causae cruenta post certaminat glandes, globuli, pilarum tormentariarum. iragmenta etc. non modo fibras, vexas, arterias, musculos et nervos dilacerant, sed etiam maiora Vasa, Ossaque contundunt et disrum Punt; 'unde partes calore vitali destitutae, multiplicem continui solutionem, multiplex morbi genus

et lethalia inducunt symptomata.

SEARCH

MENU NAVIGATION