장음표시 사용
21쪽
collo' vel prope collum cum ligamenti capsularis et musculorum dilaceratione. Fac superveniat arteriae cruralis aneurysmal - an committendus aeger naturae 3 Quodnam adhibendum auXilii genus 3 Unice hoc afferri potest amputatione in articulo. Ad quam dum te accinxeris, in iustorum aequorumque iudicum haudquaquam incurres reprehensiones, cum occasio tuerit praeceps atque periculum 4nstans.
Antequam autem ad descriptionem 1psius methodi progrediar, liceat mihi, nonnulla , quae ad historiam huius operationis pertinent, praemittere. Primus , qui An. de hac operatione instυ tuenda scripsit, fuit Cl. Woliter, Regis Daniae chirurgus .
Q Vid. Morane opustules de chirurgie, p. 139 M,
22쪽
Hic methodum sequentem proposuit: Aegro in situ opportuno collo eato incisionem sub ligamento Faloppii iacit, vasa ita nudata devincit, cavendo autem, ne nervi comprehendantur in ligatura. Quod ut efficiat, elevantur Ope hamuli obtusi vasa, et acu cur va paulo latiore paululum curvata quatuor filis ceratis latioribus cum vena socia arteria deligaturo Arteriae splenium imponitur. Quo peracto aeger in ventre
collocandus; deinde femur paulisper flectendum, vel si
dextrum tolli debet - versus sinistram partem adducendum, ita ut musculus glutaeus maior aliquantum intendatur, cuius cutis, dum interea in inister eam reducit, quemadmodum in iterata sectione fieri solet, primum inciditur, ad duos vel tres digitos transversos in ira eam sedem, in qua carnes paulo post secandae sunt. Deinde, sub tubere ischii
glutaeus maior dissecatur oblique deorsum versas trochanterem directa cultri lamina, ut musculus in loco insertionis seiungi possit, servato tamen eius segmine. Quo reclinato omnes illi musculi dissecandi sunt, qui maiori trochanteri adhaerent, vel ei proximi sunt, glutaeus medius et minimus, quadratus, gemini, obturator internus et externus. Tunc indi
23쪽
ce digito sinistrae manus margo cavitatis articul ris quaerendus est, quo cognito ligamentum capsulare inciditur, id quod in sede ab illo margine paulo remotiore fieri oportet, ne ille scalpello vexetur. Praecipue Vero curandum est, ut ea pars huius ligamenti dissecetur, quae in anteriore femore intra trochanteres oblique adhaeret; in ea sede enim maxima articuli firmitas. Cum hoc secandi sunt mula si, qui ibidem terminantur. His peractis agitato femore eius caput , de articulo emovetur incisos mul ligamento tereti et reliquo capsulari. Quo
tandem facto carnes anteriores circUmsecantur omnes, et quotquot a tubere ischii oriuntur. Membrose penitus dissecto et e medio sublato, carnis sedimen posterius illud vulneri superimponitur, emplastrorum glutinantium et fasciarum ope ibi con-
Ab hac methodo parum dissert Celebere. Pou- heau Chirurgi Nionensis curatio, qui eodem anno una cum Wohlero huius curationis consilium et modum communicavit, missis ad Academiam regiam a disser-
24쪽
38 dissertationibus. Utraque dissertatio Morandi cura edita est λ .
Anno 1 43 Petr. Latouette Med. Doct. Parisiensis in academica exercitatione hoc argumentum tractaviti Latouetti methodus in eo maxime a praecedentibus differt, quod vasa peracto demum opere
divinciantur. Sanguinem vero in ipso opere ruentem ope torcularis in hunc usum fabrefacti continet. Arcu quidem chalybeato, lana et corio involuto, aeger cingitur, cuius una extremitas supra
ossis ilei superiorem partem excurrit, desinitque in infimis lumbaribus vertebris, iuxta spinam superiorem ilei firmanda, altera eXtrema pars anterius adplicatur ad symphyta ossium pubis. De utraque huiusa Vid. Morand. opuscules de chirurgie I768 pax. i 9 et 199 seqq.3 An femur in cavitate cotyloidea aliquando amputandum. Pariliis 37 8.
25쪽
huius arcus eXtrema parte emergit subligaculum ex corio confectum, quod quidem alteri pelvis parti eircumducitur. Hoc lorum firmatur fasciae ope, quae inguini sani lateris circumvolvitur, ibique arcum ferreum adnexum habet. Cochlea mobilis,
quae huic loco adhaeret, globumque subiectunt habet, medio inter spinam ossis ilei et symphysin ossium pubis loco, arteriae crurali adprimitur. Aegrum fere in sanum latus decumbere oportet. Sectione primum semiorbiculata, quae incipit a superiore maioris trochanteris parte, desinitque iuxta tuberosius ischii, involucra cum pinguedine, fascia lata, musculi glutaei, tendinesque musculi pyramidalis et utriusque gemelli , obturatores et quadrati inciduntur usque ad articulum. Tunc ligamentum capsulare, digiti apice exploratum, dissecatur. Interea minister femur agitat introrsumque movet, sic, ut ligamentum illud, quo caput temoris cotylo ideae cavitati annectitur, retrahatur versus tuberosilis ischii, quo iacilius illud possit dissecari. His
26쪽
sto peractis femur versus pectus inclinatur, urgeturque leni agitatione versus pubem, ut caput ollis emoveri possit. Hoc emoto , id quod superest capsulae ligamentosae et carnium, circumsecandum est. Exinternis quidem et anterioribus carnibus lacinia, vel segma carnis conficitur, cujus longitudinem aemodum ad aegri habitum oportet accomodari.' Femore jam demto Vasa deligantur, et lacinia illa adducitur ad oppositum Vulneris marginem, ibique emplastrorum glutinantium ope continetur, relicto tamen hiatu, ut puri et saniel exitus pateat. Post hune' Cl. Ravaton hujus chirurgiae instituendae methodum descripsit, ε) quam autem praetereo, quia nimis crudelis, et a celeberrimo Bagieu jamjam satis vituperata est ; iam ea de causa mihi impossibilis videtur, quia arteriae in
ipso opere neque comprimuntur neque deligantur. Anno
27쪽
Anno II 59. Cl. Moublet in dissertatione de eodem argumento s) proposuit, quae parum differunt a Wohleri ratione, quam supra jam descripsimus. Eodem anno Academia Chirurgiae Parisina quaestionem proposuit: Dans te cas, ou 1 Amputation de la Cuisse avec ros de la hanche pa-xoi: roit runtque refource pour sau ver la vie a unmalade, determiner si on doli prati quer cette operation, et quelle sero it la metho de la plus avanta-
geuse a la latre ΘAnno I 68 Celeberr. Morand de hoc argumento dissertationem edidit 7 , in qua praecipue nonnulla argumenta, quae contra operationem esse videbantur, debellat. Porro
Vid. Journal de Medicine p. M. Vanderinonde, T. H. P. a O seqq.6 Vid. Prix de PAcademi e Royale de Chirurgie, Τ. I. P. II. P. I 3. et Vid. opustules ea elururgie p. Morand 176ῖ p. Ir6 seqq.
28쪽
22, Porro de experimentis in animalibus captis nonnulla enarrat exempla ) . Nuper autem Toli in me dic. commentar. Edi11- burgens ') historiam nobis enarravit puellae cui cari ei in articulo et in capite ossis femoris causa, femur ex articulo excindebatur. Ιncisione primum a Trochante re magno incipiente et oblique ascendente usque ad interiorem partem se moris, et secunda , illi opposita directione facta cutem incidit autor. Eodem modo musculis sectis et caput o sis de articulo emovit, quod, ligamento capsulari
jam suppuratione destructo, facile fiebat. Nunc partes molles interni te moris lateris laciniam formabant , qua vasa majora comprehendebantur. Hac lacinia manu prehensa, bene compressa, et sub ligamento Pupartii perscissa, vasa subligavit et ita
29쪽
Post operationem autem cavitatem articuli ipsam esse cariosam animadvertebatur.
Quinta a vulneris obligatione die ligatura decidit. Undecima die autem aegra respiratione anxia et aliis symptomatibus phthisicis corripiebatur , et duodevicesima, diem supremam obiit.
Post mortem superficies pulmonum ulcusculis plena inveniebatur, ex quo facile concludi potest, vulnere bene sese habente , puellam potius phthisi
Superest denique Flaiani, qui hane operationem etiam suadet. I*ὶ Sectione longitudinali. inebpit, ad arteriam denudandam. Quandoque caput femoris resecat e cavitate cotyloidea antequam secti
30쪽
Priusque sat amputatio femoris in acetabulo, plura sunt disponenda:
Imo. Circa hanc operationem rite instructus chirurgus adiuvetur ministris, qui partem exstirpandam operanti, recto situ servare et immobilem aegrum retinere valeant. ado. Idoneis operationi instrumentis munitus si chirurgus. Sint vero: Scalpellum, acus incurvae multiplici filo cera obducto munitae, culter reclus
longior, densior, et illo obtusior qui ad ossium amputationem quae in media membrorum regione fit, vulgo usurpatur.3tio. Totus praesto sit apparatus, nempe linteum carptum, plumaceola, splenia figura et densi-
tate diversa, fasciolae emplastro adhaesivo inductae; fascia pulvinaris instar cum subligaculis.