장음표시 사용
4쪽
COLLEGIT, ET OBSERUAΤΙΟΝΕ S TUM ALIORUM TUM SUAS ADJECI Τ
6쪽
ACADEMIE sUIS CONSILIIs IN IONUM INSULIS INSTITUTAE
8쪽
QuuΜ postea quam hic liber e typographi manibus
emitteretur, antea autem quam in lucem edi posset, valetudinis causa, iter in Germaniam atque Italiam suscepis Sem, pauca in utraque regione inveni, quae hic cum lectoribus communicare volo. Ρ. 14. Extat hodie apud Baronem Kollerum, alterum e ducibus Austriaci exercitus regnum Νeapolitanum tenentis, virum cujus insignem comitatem silentio praeterire nefas esset, vas magnum in Calabria repertum, et huic Burgoniano simillimum. Ibi Μinerva more antiquissimoessingitur vestis more Etrusco ornatur si Isimi irpat :cassidem cum crista permagna et clypeum gerit et hastam minaciter vibrat. Imago inter duas columnas collocatur, quibus in summis ciunguntur galli. Harum ad unius
latus, hae literae leguntur TONAOENEOENAS ONNescio quid de hoc vase statuendum sit. Forsan is in
cujus sepulchro inventum est Athenas aliquando concesserat, et ibi ludis vicerat nisi coloniam quandam Atheniensem in Μagna Graecia cogitare malumus, atque in ejus ludis praemia a metropoli arcessita proposita esse statuamus, quod haud a vero alienum videtur eum et summos pontifices et ignem sacrum a metropoli in colonias deduci solere sciamus. Νec in Magna Graecia desuere coloniae Atticae, c. g. Scylletium et Sybaris. Ρ. 16. et 423. Inscriptio Leucadia . Hanc inscriptionem sui in addendis dixiὶ Petriggopulus se Venetias mi- sesse atque Nanio dono dedisse, amico cuidam meo dixit.
9쪽
Sed nihil tale in museo Naniano extat, nihil tale Nanius unquam accepit, ut a viro eximio Comite Tlepolo, Naniis ero, didici. Et praeterea Petri ZEopulus, quod Bockhius mihi indicavit, in suo libello multorum librorum sdem advocat, qui tamen minime extent. Quid ergo de ipsius PetriEgopuli fide judicandum sit ego nescio, cum omnes amici sui ad unum virum eximium esse dicant. Credo quidem auctoritate eruditi cujusdam Itali fretus, nebulonem quendam facetum titulos istos librorum commentitios finxisse ut Petriggopulum bonum quidem illum at minime doctum ludibrio verteret. Quod inscriptionem attinet, si ulla fides Petrietzopulo habenda sit, viderat Ε. W. Montague ex Arabia rediens, septuaginta sere abhinc annis. Haud ergo ab ipso Ρetriggopulo conficta est. At ille, si suam fidem stabilire velit, ubi gentium hodie
extet, nos monere debet. Ρ. 92. Vasculum Locrense. Κοhlerus recte omnino de lectione hujus vasculi statuit. Μihi saltem vas accuratius et pluries inspicienti KA EΔΟKEs ibi scribi proculdubio visum eSt. ADDENDA QUAEDAM.
Cassis hodie in Aluseo Neapolitano asservatur, paucis abhinc annis Paesti reperta. Ibi legi, ut potui, haec literis perantiquis scripta
10쪽
i I Gellius, cujus doctrinam, litterarum amorem, atque in iis promovendis insignem diligentiam haud opus est collaudare, mihi nuperrime multas inscriptiones dedit, quarum alias nunc eum lectoribus communico, alias posthac ut paullo serioris aevi, in Μuseo Critico edam.
A . 3.ὶ Athenis apud Fauvelium.