장음표시 사용
31쪽
potuissent tradentes saepe irrident, castigant, reprehendunt; quicquid autem seriores isti atque vani scriptores Diodorus atque Dionysius de remotissima vetustate seque ipsis ac nobis ignota proferunt, id omne summa Veneriatione umplectuntur : sua denique somnia nihil erubescentes pro veris inducunt. Ρudet sane videre quantum diligentiae in his rebus viri summa doctrina praediti inficete posuerint, cum minime intelligerent quonam modo sua Minerva esset colenda, quaeque ortus gentis et linguae Graecae quaerendi, et quantulum nobis liceat, in ejus modi quaestionibus proficiendi vera atque unica ratio esset. Nobis quidem ea sors contigit ut nulla extet historia quae res Graecas supra sex ingentesimum vel septingentesimum annum repetat. Pauca sano vetustioris Graeciae historiae monumenta extare et quasi enatasse video. Sed illa nec satis lucis praebent, nec suis quaeque temporibus constitui possunt. Filios Iapeti insulas Gentium ' incoluisse, e S. S.' patet, nec dubium est quin inter ejus nepotes Graeci numerandi sint. Sed quisnam ex ejus filiis Graecorum avus avorum sit uppellandus, nec S. S. dicunt, nec
aliunde sciri potest. Quantum quidem judicari potest,
inter advenas qui primos Graeciae incolas saepenumero turbabant, numero atque vi pollebant Pelasgi. Ex Asia venisse, nec Graeciam tantum sed alius quoque Europae partes invisisse videntur. Ε quanam autem stirpe sint nati,
an illi quoque inter Japeti progeniem habendi vel, quod plerique sentiunt, e Phaleg ' uno e Shemi abnepotibus orti sint, dici nequit. Ne verbum quidem proserunt qui hanc
Gen. x. 5. CL inter Ioseplii Scripta, Conciones 49 et 5O. Mede suavissima nique doctissima Gen. x. 25.
32쪽
sententiam tuentur quare rem ita se habere concedamus, nisi quod Pelasgi πολυπλανητοι suisse dicantur, VOX Rutem Phaleg disisionem sonet. Quis autem propteren Sana
I ραιοῖς a Ithagar dictos esse certam fdem esse ex nominis indicio et re ipsa ' contenderet 8 Aliquid' Graecos inaudivisse de Noachi cataclysmo quasi per caliginem, atque ut eorum mos erut omnia ad se rapere Prae Uunitate et inani gloria quae aliorum essent quod de Noacho vera et sacra tradidit historia, de suo Phoroneo memorRsse Peloponnesio , de suo Deucalione Pelasgos minime a vero alienum est. Quis autem propterea crederet aliam missct cataclysmum' quae Pelasgos Omnes in Peloponneso degentes obrueriti Quis propterea Apollodori subulas de arca Deucalionis seriore aetate confictas et, quoad conjectura augurari liceat, a vera historia depromptas, Pro antiquae Graecise monumentis venditaret 8 Hoc non est historiam scribere sed lectorum patientia abuti. Quanto melius palum profiteremur nihil certi proferri posse, et Ionginquae vetustatis historiam plane caecutire. Caecutit certe, donec aliud quoddam lumen accedat, nec ipsa per sese
aliquid proficere potest. Sed ratione et philosophia freta atque innixa se paullulum attollit: e sabulis quodcunque verum sit amplectitur reliquiasque inanes rejicit. et rerum recentiorum atque indubiae fidei ope de obscuris atque antiquis judicans. ita demum intelligit, ubi Historieis veteribus fides sit hahenda, ubi neganda. Hoc modo Historiae veteri opera danda est aut frustra dabitur, nec col
33쪽
ligetur parvum illud lumen quod colligi proculdubio potest. Sed quid veteres Historicos dico λ ab uno Herodoto, quaecunque possunt colligi, omnia sunt haurienda. Thucydides enim qui utinam sibi eundem quem Herodotus finem Proposuisset) seriora tantum, eaque satis certae fidei, nisi in paucis Libri primi sectionibus tractat. Nec cuipiam recte sentienti videbitur Diodorum vel Dionysium multo plura quam hodiernos de vetustate longinqua 8cire potuisse : plura scivisse nemo sanus contendet. Herodotei
surragine libelli nihil dulcius: sed omnia cujuscunque generis ibi congesta sunt ut sibi quisque eligeret quod
veri simillimum videretur; quod et aetatis et ipsius scriptoris ingenio magis erat congruum, quam longo et difficili conatu veritatem eruere atque ante oculos Lectorum proponere. Ρraeterea si vera initia suae gentis quaerere Herodotus voluisset, quanta in ea aetate ad tale opus recte exequendum desueret Deerui linguarum praeter Graecam notitia quod praecipue in his studiis utile est): deerat omnium quae ad gentium reditus, vectigalia, et census spectant scientia, cujus sine Ope de ortu et progressu gentium nemo recte judicare potest. Quae omnia certe efficere debent ut ab Herodoto, de vetustate dudum ante ipsum Rcta, tradita nonnisi summo Iahendi metu accipiamus. Cum autem eadem sere omnia quae de
Herodoti temporibus dixi de Diodori atque Dionysii aetate quoque vero dici possint, quid magis ridiculum quam ab
his expectnre quae frustra in illo peteres 8Sed ad rem redeo. Nec tamen a proprio scopo tanium aberrasse piget cum ita meipsum, qui de literis Graecis disserens, Deucalionem, Pyrrhum, CataclysmOS Omnes,
34쪽
Hellenum primam sedem, Cadmum, literas Graecus ubΕvandro in Italiam advectus aec. Sc. Praeteream, Satis excusasse spero. Sed ita faciendum ante me videre Masseius et R. Ρ. Κniglit, e quorum utroque Puucu ex scribam. Ita sc. de hac re loquitur illustrissimus ille atque doc-
est, scribendi usum eo aevo Rccepisse Graecos, quod Obscurum, seu Mythicum appellavimus: cum uutem singula,
quae illa temporis periodo contigerunt, vel prorsus incomperta, vel sexcentis sabulis intermixta dixerimus, atque involuta, quis de characterum susceptione, ac de primaeva eorum sorma tam definite, atque asservanter eloqui possit λ ihil in hoc proposito magis receptum, atque universim constitutum. quam Graecis Phoenicium Cadmum literas primo adtulisse : ut anonymus Auctor praeclarae Dissertationis in culce Palpeograptitae contendit optimis tabulis quamvis adversante Herodoto) ut ostendat, Ionge ante Cadmum, nec Deucalionis tantum, sed et Phoronei aevo scripturam Pelasgis jam innotuisse. Ionicae literae' tamquam Graecarum antiquissimae praedicuri solent; ut Demosthenes legem jam tum Veterrimam memorans, servRtRm usque ad eam diem columnam dicit Atticis erasis literis exaratam :
et Atticas literas idem valuisse ac priscas, Harpocrationdocet. Dissusas praedictorum rei literariae procerum com-
CL Salmas. ad Herod. Att. Inscr. p. 227. Paris I 619. ' Massi de Art. Crit. Lap. lib. iii. cap. I. Can. II. p. 65. Sulmasius ad Herod. Att. InScr. p. 229. literas Ionicus dictas esse putat a Callistrato Samio qui Iiteras
novitias in unum corpus cum x VI. prioribus redegit. Samus enim una erat ex Ionicis urbibus.
35쪽
inentationes ubi perlegeris, plurimosque veterum Scriptorum ut Iatos erudite locos ubi contuleris, nihil certi, nihil determinati elici in ea re posse lateberis. At quocumque tandem nomine primaevas Graecorum litems vocaremus, dummodo liceret, quanam suerint figura, cognoscere : qui Vero liceat, cum ejus aetatis monumentum supersit nullum tad Phoenicius primitus accessisse verisimillimum videtur; at quales antiquae Phoeniciae fuerint, quis nobis ratum sacit λ Εas quidem recensuit Scaliger, et exhibuit, Postque ipsum lilii; at unde eruerint, non monent. In Samaritanis numismatis paucae literae, et parum constantes : de eorum Rutem aevo quis nos certiores faciti Punica etiam adhibentur ; at quis norit, a Phoenicia forma Paenos scribendo non deflexisse Θ Ionicum et Atticum alphabetum viri docti pariter nobis depingunt, ac proserunt; quo Rutem teste 3 quibus tabulis Τ nam eas literas nominant quidem Auctores veteres, sed non describunt; scripturamque Atticae vel Ionicae nomen prae se ferentem in vetustis monumentis extantibus ostendet nemo. Mirum propterea non est, Principes in hoc genere literarum viros perpetuo in his dissidere, Scaligerum et Salmasium, qui tripodum ab Herodoto memoratorum scripturam fingere non dubilarunt, ac si vidissent, et ob oculos ponere: amrmat recens Auctor, Attica potius, quam Cadmea exhibuisse: mihi quidem tam hoc incertum est, quam illud. Qui vero aetatem quoque horum ut phabetorum definire voluerunt inconcinna prorsus et absona tradiderunt: quid enim potuit nedum a veritate, sed ab auctoritate omni magis alienum, quam Ionica elementa mille et quingentis ante
Christum annis, Attica quingentis incoepisse t Quod
36쪽
tumen Edvardus Bernardus docere non est veritus; etiamsi Salmasius, quo in liac re nemo melius, Attici nomine primaevum alphabetum xv I. literarum, Ionici vero
completum intelligi, praeclare jam ostendisset. Nec aliter qui hodie Graecis literis vetustioribus summo cum fructu inservit Ricardus Payno Knight.'' Unde literae Graecae originem duxerint, et quo tempore signorum numerum plenum acceperint, in Ohscuro est: omnia enim quae trudita sunt de Cadmo. Palamede, 9 c. lubrica admodum et incerta sunt. De Cadmo, Leucotheae, quae nata mortalis dea maris lacta est, patre, memoravit Odysseae auctor: ita tamen ut nullam de ejus
patria vel stirpe notitiam reliquerit. Cadmei isti celo berrimi, qui Thebas in Boeotia vel condiderunt vel occupaverant, a poeta antiquiore memorati sunt: nulla tamen mentione facta vel stirpis vel regionis qua oriundi essent. Λ Danais autem vel Achaeis prorsus alieni fuisse videntur: sed a ratione rerum et moribus illius seculi plane abhorret, Phoenices, maritimum genus, sedem OC cupasse aut coloniam constituisse tam procul a mari inter gentes ignotas et infestas. Cadmum ipsum prorsus ignorasse videtur: neque si nosset, et gentem Cadmeam pro ejus posteris habuisset, eos Κα ιo- sed Καδπιδας e sermonis indole nominasset. Casmilus vel Cadmilus vetus Μercurii nomen fuit:' neque aliud misso credo Cadmum : unde Harmoniam, Martis et Veneris filiam uxorem duxisse fertur; atque eum ea in unguem mutatus
Aet. Acad. Insc. TOm. xx m. p. de huc re obsequentem, de Cadme- 420. rarum nominis ortu haud item.
37쪽
esse, et dei sceptro vel caduceo adhaesisse; qua mysticae religionis allegoriam cuivis deprehendere licet. Verissime quoque de hac re nuper Fridericus Thierschius'. Nimirum quaecunque vetusti aevi inscrip tiones vasculis, numis, seri atque marmori additae ad
nostram memoriam Pervenere, eae omnes docent, quatuor et viginti literarum scripturam populis subinde natam atque receptum esse et errare hos, qui Gri carum literarum origines ac progressus ad certa tempora revocare clarisque nominibus adjungere laborent. Cum ergo literarum Graecarum ortum monstrRre nequeamus, nihil utilius futurum videtur quam si singularum antiquissimas sormas suo ordine exhibeamus. Quod quidem pro virili in tabulis 1 et 2 emciendum curavi. Quasu utem antea quum Lector inspiciat, admonendus est ne exinde majorem Ductum quam revera liceat, sese Collecturum esse speret. Inscriptionibus quibus in his tabulis conficiendis usus sum haud omnibus eadem fides tribu
enda est. Sigeum videlicet decantatum illud marmor Sigei parvi atque municipalis oppidi inscriptum est. Quis ergo ita inscriptum certam esse fidem contenderet ut Athoniensium limatiores oculi omnia approbarent 3 Quod idem de Leucadio lapide dictum puta. Ita quoque cum Elei, quo tempore Eleum illud laedus marmori traditum sit, parva ignobilisque gens essent, vix statuendum formas literarum quae in illo conspiciuntur, unquum per omnem Graeciam valuisse. Major autem fides inscriptionibus Olympicis et Atheniensibus manifesto tribuenda est. Νec tamen vel his vel quibuslibet aliis nimis fidendum.
38쪽
Λudi enim, L. B., Biickhium meum ' praeclare de hac re disputantem. Pervulgata,'' inquit, apud eos qui Graeca scripturae originibus et progressui pervestigandis diligentiorem operam navarunt, illa est Opinio, literati monumenti prope uniuscujusque aetatem Dx ductuum forma et scri hendi ratione probe cognita posse perspici. Quae quidem sententia etsi non plane rejicienda est, tumen si a publicis Atheniensium decretis recesseris in quibus certa quaedam scripturae ratio sancita est, tanta in his rebus judicandis cautione opus est ut eorum praecipue levitas. qui ob literarum formas paullo insolentiores vel huic atque illi aetati minus, ut putabant, convenientes, de veritate monumentorum dubitarunt, gravi reprehensione digna videatur: Non solum enim eodem apud Graecos tempore in aliis civitatibus alia obtinuerunt scribendi genera sed etiam singulorum privatorumque hominum alii alias in hac re normas secuti sunt, antiquitusque eos
literarum ductus quibus recentiores aetates in uno alteroque monumentorum genere potissimum RSsueverunt,
non ignotos suisse constat, utque invicem quibus prisci Graeci usi erant, ii ne posterioribus quidem saeculis plane
Jam pauca de singulis literis disputanda, et imprimis
de longis quod aiunt Vocalibus, quarum usus non nisi Euclide Arehonte Athenas advectus vulgo dicitur, ita ut ἡ μεγ' 'Eὐκλείδην γραμματική , Pro Seriori illo et perfectiori scribendi genere usurpetur. Sed hunc errorem
39쪽
sustulere V. V. D. D. quorum unius verba exscribo. Euripides qui 14 antea annos i. e. ante Euclidem Arch. mortuus est, in tragedia' quam diu ante mortem composuisse videtur, signa literarum Θ et Η in nomine Θησενς Rccuratissimo descripserat et audientibus ut omnibus jam pridem nota et usitata obtulerat. Atque Callias comicus Atheniensis Sophocle et Euripide antiquior P et O haud minus graphice expressit in Dagmento apud Athenaeum . Iam sequuntur ipsa Euripidis atque Calliae verba
πο δευτερον δε πρωτα μεν γράμμα δυο.- υτας διείργει δ' εν μεσαις ἄλλο μία, τρίτον δε βοστρυχος τις - εἱλιγμενος,
Sed idem Callias alio fragmento dramatis cui nomen
40쪽
Γραμματικη μωρία ' adhuc clarius H et D inter elementa jum sua aetBte vulgo usitata numerari docet. T αλ Irix, βητα, γάμμα, δελτα, νιτα, θῆτα, Θεου γὰρ εὶγe.
lιῆτα αλφα, βα' βητα εἰ, βε' βητα H, βη ' βῆτα ἱωτα, βι' βῆτα Ου, βo' βητα υ, βυ βητα ω, βω. Statuendum igitur erit, ' ut vere Thierschius post alios isto Euclidis decreto nihil aliud fuisse contentum, nisi ut Ionicas liteias in publicis monumentis inscribendis adhibere liceret. V Quo tempore ergo aut in reliqua Graecia aut in ipsis Athenis percrebuerit usus longarum vocalium, nemo satis idoneis auctoribus fretus dicere potest ρ. Utilissima proculdubio et pse ne necessaria suit earum inventio, quod antea quam invectae sint, triplicem vicem vocales E et o sustinuerint.
E scilicet sibi propriam potestatem, diphthongi El et longae
Athen. X. p. 453. CL Eckhel. Doct. N. Vet. II. p. 212. Aeta Philol. Monac. II. P. 409. ' Vales. in notis Maussae. P. I 02. Bouhior. ad cale. Montiauc. Pal. Gr. p. 573. Barthelemi. Mena. pl'Acad. dis nolles Letires. Tom.
Notandum videtur in omnibus Gelonis atque II ieronis nummis qui
saltem eorum nomine signentur longam vocalem is semper uSurpari. Attamen nulla est horum nummorum auctoritas cum diu post Gelonis utque Hieronis aetatem in eorum memoriam cusos esse ostenderint V. U. D. D. Cf. Spanti. de Prarat. Num. p. 545. Biirmann. ud eule.
eipias notavi cum hos nummos viris
doctis fraudi fuisse videam. CLII. Ρ. Κnight. do Alphuli. Graec. p. lι. Septem hujusmodi Gelonis
nummi apud Parui. Tub. XC. et XCI. uRServantur ἔ decem apud Mi-onnetium Tom. I. p. 328. memorantur quorum editur unus in Tab. LX viii. No. I. Viginti eum dum bus Hieronis nummos hiae modo scriptos edidit Puruta. II ab. XCH. et x cm. CL Mionnet. Tom. I. p. 330. Tub. LXVIII. No. 5, 6.