장음표시 사용
201쪽
a. si occiditur in Sanctuario Domini sacerdos. O Propheta
3. Iacuerunt in terra foris Puer, o Senex; q. Virgines mea,jIuvenes mei ceciderunt
in gladios. Interfecisti in die furoris tui, percussisti ,
202쪽
Dedidicit Matrem genitrix,induta leaenam ;Arsit& in teneri pignoris ingluviem. Fallimur. haec libycis rabies ignota leaenis: Exhorrent tantum monstra vel ipsa nefas.
Hunc vacuo abstraxit phctore dira parens, Dira parens:caeco puerum quae dissidit ense, Quae lento imposuit lactea membra foco :Ac teneros inhians discerpsit morsibus artus Seque aluit Nati funere saeva sui. 2. Huc pater b,miserOS tua compulit ira, nec ignis Deflagrat: en quanto templa cruore madent. Faedarunt laso Vates oracula tabo, Atque aras Mystes imbuit ipse suas.
Mixta Senum, puerumque altis densantur acervis Funera, Idumaeis praeda relicta seris. q. Florentes aevo Iuvenes, patriique puellas Spem generis,caeco messuit ense furor. 3. Nulla tuam, VindeX,tenuit Clementia dextram; Parque exundanti ferbuit ira mari.
In damna, in caedes, in fulmina decidit AEthra, Praecipitemque tua se dedit acta manu. - G D s THAV
203쪽
1 . Vocasti quasi ad diem solennem,qui terrerent me de circuituet. Et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,
204쪽
I. Ceu sonat eX alto tuba vertice, dum ciet omnes Ad festum patria relligione diem, Haud secus ex alto tonuerunt bellica caelo Classica, queis circum concitus hostis adest. Te ductore,suis eductus ab urbibus Astat Irruit in nostros,turbidus Ore,metuS. Vt vidit ut periit ut mihi trigidus ingruit horrori Dum mea cristatus maenia miles obit. Ultima quae nostra lux est signata ruina Hosti solennem praebuit illa diem. a. Ah refugit meminisse animus: falx incita nullum Praeteriit, Domini dum furit ira, caput. Quos gremio fovi;blando quos ubere Natos Ipsa alui, raptos ubere lixa premit. Nulla illi e rabidis praeda excidit unguibus: Omnes Assumpsit,dira compede, caedς, fame.
205쪽
I .Ego vir videns paupertatem meam,
3. Me minavit, ct adduxit in levebras, O non in lucem
q. Tantum in me vertiri ac convertit manum suam
206쪽
I. T Lle Ego, qui lacrymas Solymae super ardua iacto, Rudera, qui patrium conqueror excidium et Efferor ipse etiam, tanti pars saneris; ipse Vix supero, cineris mobilis urna mei. a. Hos olim casus Mens nobis praescia Vatum, Prodidit; at fati consc1us ipse tuli. Nam dum praecipiti furit indignata flagello, Saeviit in nostrum Numinis ira caput.
Ille ego sum, densa quem carceris obruit umbra , Iussit & una omnes perdere nocte dies . .
. Ita Caput hoc, tenebris,caenoque, situque sepultum, vertit fulmineas, ore fremente, minas Ac velut ignitum,versans,incude metallum, Hinc atque hinc tundit sedulus arte Faber ;Haud secus, inflictis me contudit ictibus Vltor , Solicitam alternans ad mea damna manum .
207쪽
a. AEdificavit in gyro meo, ct circumdedit me felle, labore. .
3. In tenebrosis collocaυit me, quasi mortuos sempiteruos a
q. Circum aedificavit adversum me,ut non egrediar,s . Aggravavit compedem meum.
208쪽
I. Aspice ut exhausto marcent mihi corpore vires', Asperat ut tremulam plurima ruga cutem δSese attrita simul collidunt ossa; senectus Me praecox, ipsb deproperante, premit. Scilicet est fatis aetas, sua; contrahit annos, Et glomerat,cltius tempore,paena dies .
2. Aggeribus circum extructis me sepsit, & atro Obsedit luctu, felle, labore latus .
3. Posthumus ipse mihi videor; modo namque nigranti Damnatus tumulo, flebile funuS eram. , .
A. Ne sugerem,densa muros indagine circum Extulit, & rupes rupibus imposuit. s. Nec satis: adjecto geminavit vincula serro .
Et compes novus In carcere carcer erat .
6. Clamabam: ser Numen opem, sed dextera voces Submovit, subito quas tulit aura joco.
209쪽
I. Conclusit vias meas lapidibus quadris: femitas meassubvertit
6. Tetendit arcum suum , sposuit me quas signum ad sagittam.
T. Misit in renibus meis filias pharetra sua.
210쪽
i pMeor e tenebris animo, circum omnia lustro; Si qua patet misero rima relicta fugae. Nulla fugae mihi spes;saxis namque undique septus, Carcere delituit trames & ipse suo.
et. Qualis inexpletum Leo conditus instruit unguem; Pendet & occultas Ursus in insidias: Haud secus in praedam mihi Vindicis institit ardor ἰInduit & geminam pectore, & ore feram.
. Qin fugeremtinihi nulla viae spes integra; namque Subruta jam deerat semita & ipsa sibi. 4. Obseptum crebro fregit me stipitis ictu, Attritusque gravi verbere pulvis eram . 3. Destituitque Omni miserum solamine, nostri Quid superesti heu, Vox, Lacryma, & Umbra sumus
s. Quin etiam, intento curvatis cornibus arcu, . Me telis signum compulit esse suis;
