P. Thomae Strozae ... Poëmata varia. Serenissimo principi Jo. Gastoni Mediceo magni Hetruriae ducis filio

발행: 1689년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

a Ierem. Thren. 'M E MI .. vis est Me qui dicit, ut fieret Domino non jubente ἰM E Ma. Ex ore Altissimi non egredientur uec mala , nec bona t

3. . uid murmuravit homo vivens , Vir pro peccatis fuis l

. Scrutemur vias nostras, oe quaeramus, oe revertamuν ad Dominum'

222쪽

Paraphr.C. III.

Cunista sciens tantae solers prudentia Mentis , Hoc nescit; miseros fallat ut arte reos.

i. Iste quis est, vano jactans qui murmure Voces, Haec peragi superum Rege jubente neget t

a. Ergo ne, quae miseros veXant mala,quaeque beatis Stant bona, non uno e Numinis ore fluant Ergo ne praecipiti Fors omnia volvat ab urna Incertusque hominum tempora casas agat

Occupat haec caecas vecorS sententia mentes,

Inquinat hisce aures perfida lingua sonis . Ast quid vaniloquo garrit male cauta susurro.

Seque suo fallax decipit ingenio tImpius haec volvit; caelo ne vindice, plecti Se putet, & sceleri libera fraena strat .

q. Eja age, queis olim decepti erravimus, ultro ingeramus lacryma nox comitante vias. Vnica solicitos tangat nos cura: Tonantem

erere, di ad Domini scςptra referre gradum

223쪽

3 . Idcirco tu inexorabilis es.

nec pepercisi: S A M E C H3. Oppofusi nubem tibi, ne transeat oratio . S A M E C H6. Eradicationem, ct abiectionem posuisti me in medio populorum PHE

224쪽

I. Tendamus miseri, curvato poplite,in astra, Hac simul ad Dominum corda, manusque prece t

a. N equitia in caelum irruimus: nos egimus ipsi Irata ut raperes arma reposta manu. a. Hinc tua vel crebro Clementia concita voto , Se negat, & nulla flectitur icta prece .

4. Quin velut effracta celi compage, rebelles Horrida poenarum contudit eluvio . Attrit que tuo me sit sub calce; nec Iris, Foederis in signum, prodiit ulla polo .

3. Te nigra involvis densae caligine nubis; Ne gemebunda tuos vox petat ulla pedes

' 6. Ceu quercum Boreas contortam turbine, in agros Abiicit; ut foeda sorde putrescat humi; Haud secus , in media populorum luce, revulsum Proticis, in vastas me procul urbe plagas. Exul , inops jacui,stratumque in pulvere pressit Proculcans caeco barbara turba pede.. ' PHE

225쪽

I. Aperuerunt super nos os suum omnes inimisi

P H EFormido, O laqueus facta es nobis vaticina

3. Divisiones aquarum deduxit oeulus meus,in

contritione filia populi mei . AIN

226쪽

i. O' utinam,nostram ne rideat improbus umbram Hostis, nos imo conderet urna solo. En ut mordaci rodit nos dente,resosiis, Ceu vorat in bustis ossa relicta canis

Gaudet & insectos gestare ab sanguine rictus . Quos lingua assiduam lingat ad illecebram.

Quam male cessistis vestro mea carmina Vati. Carmina quae populis entheus ore tuli: Vos laqueum misero, vos carceris antra parastis Quin & solicitos corde micante metus . Ac velut impositum capitique humerisque molarema Qui pressa immodico pondere membra terit.

. Debuit exhausto tabescere fonte, perennes Dum volvit lacrymas, amne ruente,dolor; Ast Te dum, Patris,aspicio,dum mole malorum Attritam,in cineres dissiliisse queror, Intumuere novis mea lumina fletibus, & se Vberior gemino proruit imbre dolor.

227쪽

I. Oculus meus afflictus es, nec tacuit, eo quod non esset requies,

*. Donee 3 espiceret, oe videret Deus e Gelis.

3. Oculus meus depraedatus est animam meam,in cunctis filiabus Urbis meae

q. Venatione caeperunt me inimici mei

228쪽

i. Emena est nostram lacrymarum clepsydra Vitam, Attrivitque meos deflua gutta dies. Flevimus, heu, tacito siluit nec pupula fletu; Fata quod abnuerent irrequieta moras.

2. Flevimus, etherea donec Deus arbiter arce Respiceret faedis ora perusta notis.

3. Ast mea, dum lacrymor, nunquam altius exundarunt Transgressis late lumina marginibus; Quam cum vos patria genitas Matresque, Nurusque Vidimus ad Solimae vellere busta comas. Tunc oculus toto hanc animam de pectore praedo

Vt maestam capitis prosequar Iliadem. Ceu juga Venator saltusque indagine cingit, Gestit & innocuas implicuisse seras: Plaud secus insidians mihi subdola nexuit hostis

Retia, meque suis induit ipse plagis.

229쪽

3. Elposuerunt lapidem super me.

AE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: perii.

. Invocavi nomeu tuum, Domineaee lacu novissimo

6. Vocem meam audiui:

230쪽

Paraphr. C III. 8 I

I. Haec sceleris purus, nec facto injurius ulli, Sustinui: immeritis praeda petita dolis.

et. Dejectus cecidi, caelumque,diemque cadenti Eripuit, furvo densior umbra chao. An lacus, an tumulu caeco conterminus Orcini Αn carcer positus Manibus ille fuit a Omnia Qtus erat:: nam carcer,compede: Olenti Illuvie, tumulus: gurgite hiante,lacus. 3. Huc me Iessaei detrusit Principis ira,

q. Vt cecidi, ut multo mersum me pondere limus Hausit,& undanti tempora mersit aqua. Me miserum, dixi caput alto evolvere caeno Dum trepidus nitor me miserum,perii.

I. Te, superum Rectorinupplex in vota vocavi,

Ex imo tollens Ora,manusque lacu ;

SEARCH

MENU NAVIGATION