장음표시 사용
2쪽
latere nonnihil arcani ac diuini in Gentium originibus, admirandisque earundem translocationibus, a nobis a posteriori duntaxat inuestigandi, omnes, quodquod de sapientissimo DEI mundum incolis tuis replentis arb1trio, semet plenius perfectiusque erudiri passi sunt, mecum, ut spero, confitebuntur. Est enim extra omne dubium positum, quod D taVS sua non praecipitanter, sed pro ea, qua pollet, sapientia, in his terris sua perficiat, nihilque sine lassicientissima ratione, hic, illic, inter populos
fieri permittat: . multo minus fortuito aliquia in tantis rerum humanarum conuersionibus et vicissitudinibus euenire sinat. Quaecunque certe ex admirxanda DEI, pro suo beneplacito, sublunaria hae ce connectentis directione fluunt, 1uas habent caussas et rationes solide fundatas, suos respectus sanctissimos, suosque fines saluberrimos, a nobis de.
3쪽
hita, ac pia mentis humilitate iterum, iterumque pensitandos, nostrisque usibus ut par est applicandos. Hisce praesuppositis, quis quaeso populorum
e sedibus suis paternis, in alias terras euocatorum, migrationes, sine Numinis supremi directione susceptas nuncupare ausus fuerit φ Quis Colonias ex uno Regno in alia effusas, vocabit ulla veritatis specie fortuitasἶ Quis locorum habitabilium occupationes, arbitrio 1Olummodo humano, ac beneplacito tribuere potest y Sed singula haec unicuique tam diu manebunt obscura, donec Gentis cuiusdam coelitus . e sedibus suis antiquissimis euocatae, et sub peregrinam solem locatae, exemplo P vi deincet, fuerint illustrata. Quum Vero propter modernos bellicos tumultus, quibus ex permissu diuino, Silesia, Morauia, Bohemiaque, cum vicinis regionibus haud parum turbantur, et ene antur, itinerumque dissicultates erinde exortas, nobis iam extra patriam peregrinari haud liceat, intra eandem eo lubentius manebimus, quo plura Tansiuuanta haec nostra, non sine sapientissima DEI directione, aliunde huc venientium Nationum nobis suppeditare potest exempla. Ε quarum numero populum Valachicum per multa secula, . has terras nobiscum inhabitantem, non sine fato diuino, in se quidem satis ignotum , obscurum, incultum, agrestem et impolitum; sed propter parentum suorum merita ac splendorem, a quibus descendere, ortumque ducere, Vulgo creditur, in toto orbe satis celebrem, iam in medium producam. Qui enim coeli, terraeque est Dominus, Potest, pro eo, quo
4쪽
instructus est iure, unicuique populo sub sole, illud
' adlignare habitaculum, quod suis circumstantiis
demum conuenientissimum fore, antea praevidit.
Cui populorum distocationi praelusisse mihi vide'
tur DEUS tempore adhuc Iomae, per quem occupatam Palaestinam non pro voto et arbitratu populi Israelitici, sed pro imperscruistili suo decreto, inter tribus diuisit. Huc respiciunt verba, quae Actor. XVII. I S. hoc modo leguntur: Fecit DEUS ex uno sanguine totam hominum Gentem, ut habitaret sumper uniuersa terrae superficie, definitis praestitutis temporibus, et positis terminis habitationum humanarum. Quae contrariantur dogmati Epicuraeorum selsissimo, omnia casu fieri, et res humanaSin mundo, modo sursum, modo deorsum volui fortuito. Assignauit ergo Deus et huic populo V lachico Transiluaniam in habitaculum et domicilium. Cui a saeculo secundo, inter tantas rerum Daciarum reuolutiones. in hunc usque diem, quam felicissime sub variis circumstantiis hanc Regionem inhabitare licuit. Quorum Historiam, si paullo a tentius intueamur, multa prouidentiae Diuinae in
illa quam luculentissime depicta, deprehendemus
vestigia. Vix a tam longissimo tempore haecce Valachorum Gens patrios suos ritus, et consuetu dines suas auitas, tanquam indubitata Generis sui romani criteria retinere potuisset, ut credo, nisi Deus, benignissimus ille Geficium curator et protector, et huic populo, quasi romani Gentis fragmento specialissimam ac singularem, conseruationis
defensionisque, suae gratiam in hac Prouincia lar-
5쪽
ri dignatus esseti Quod autem Ualachi nostri non
aliunde, quam ab antiquis Romanis ortum suum ducant, sequentibus argumentis dabo demonstratum: I.) Testimonio Historicorum domesticorum utpote Tepellini de Medoes in suis Originibus Transiluanorum ' a.) Consensu Romanorum scriptorum stilicet Eutropas et Vopisici, qui uno ore tu viata Traiani fatentur; hunc Imperatorem Romanorum deuicta Dacia, ex toto orbe Romano infinitas copias, ad agros et urbes colendas transtulisse, iisque ius eluitatis dedisse. Quae sic uti nullo modo de Gethis, aut Dacis. vel Hunnis e Scythia egregis sis, i intelligi possunt ; sic de Valachis solummodo, quos Romanorum reliquias adpellauimus, sunt capienda. 3.) Non aliud indicat propria Valachorum adpellatio, qua ad distinctionem reliquorum conis ciuium semet Romunius adpellitare solent, quod vix fieret, nisi ex traditione, et parentum relatione didicissent, se Roma, in hanc Europae particulam . quondam aduenisse, et in hac Prouincia domicilia sibi, Deo sic dirigente, construxisse. 4. Non aliaud cistendit et lingua Natachorum, hodie vernacula , quae est corrupta latiua, ac temporum tractu muris vocibus peregrinis ac barbaris tantopere au.cta, et contaminata, ut sibi non amplius similis essex deatur. s0 Haud illepide Marti s Opitius a
pag: SO. et Cap. lI. p. I. Coas quoque Troesterus Ci-hiniensis in seinem alien und neuem Teuschem DacienCap. q. et S. a pag. 338. VSq. 349. ' De quo, qui plura scire cupit, euoluat Ill. D. M. Schmei- gelii 'doctissimi Conterranei nostri Versuch gu einer Historie der Gelahrheis Cap. I. nro pag. 38 a. sqq.
6쪽
Gabriela Bethlenis, Principe Transiluanorum, e Sil sia ad docendas bonas litteras, Albam Iuliam vocatus, Poeta insignis, in sua Suma siue itinerario Transiluanico, ex choreis Valachicis Horra nuncupatis, sanguinem eorundem Romanum, sequenti-Dus versibus comprobauit. 'in marith ectes Blat in Heisen fauere reviren ims noch den alten Braues, und A th der alten Sytten
Praeterea quod huius est, euincunt quoque m xes, ritus Valachorum, ut et certa ciborum genera Romanis Vsitata, v. g. pultes, cepae, quibus Va- Iachi nimium idelectantur. Haud minus Romanus Valachorum ortus colligi potest ex vestimentis quibus uterque sexus in Transiluania utitur. Sagula eorundem, caligae, socorum ligamenta, et plura sunt certissima Romanae suae originis criteria Quibus argumentis sequentia addo: Nimium am
7쪽
rem, quo hodie in Aulis ritu Odarum, ut mi chiae, ita Moldauiae linguam Italicam prosequun- 'tur, adeo, ut illa longe magis e Oletur, quam ver,
nacula ipsa a Boieronibus, ζue Valachorum Nobilibus. Nec aliunde Ualuodae Medicos et Secretarios sibi arcessunt quam ex Italia, eo forte fine, ut reliquis populis ostendant, a quanam Gente sint d riuandi. Hoc fine fit, quod filios suos, litterarum tractandarum caussa ad Patauiensem, antiquissimam illam Italiae Academiam dimittant. Quibus plura adhuc argumenta adiicere possem, niii temporis breuitas id prohiberet. Huc accedit, quod inoum
mera adhuc, antiquitatis mommenta saxis et mammoribus incisa, per Traiisiluaniam deprehendantur, v c et monetae a Romanis culae, inueniantur,
quibus liquido ostendi potest, Valachos esse Romanarum coloniarum, cum Traiano huc aduenie tium, reliquias. Fustes nodosi, hastae, secures, baltei, claue seruminatae, aliaque arma a Romanis accepta, quibus Valachi armati hostibus suis occur- runt, non obscurum, de ortu suo Romano, perhibent testimonium. At, auguriis, haud vanis ductus praesagire videor Te L. B. ta te haec nobis obiicere: nonne nitidiorem ac cultibrein populum in Europa inuenire potuisti, cuius natales et incu- . nabula in praesenti traderes, quam Valachos hos obscuros, illitteratos, grobungos, Gentique nostraes xonicae valde infensos 3 Quibus, ut instituti nostri rationes eo clarius pateant, et sie ab omni vitio nos absoluant, sequentia responsionis loco dabimus: Suppeditavit nobis occasionem, ad huius materiae
8쪽
longe dissicillimae elaborationem, Celsissimi Principis hodierni Moldauiae, Constamini de Mauro ONMto filii natu maioris, Principis illius Valachici longe doctissimi, qui paucis ab hinc annis, maximosmorum luctu Buckrestini defiinctus est, postulatum, quo a Generoso quodam, nostrae urbis Coronem sis Viro, initia sui populi Valachici, a nobis honorifice petiiti Quocirca iussit nos quoque ius cohabitationis, et vicinitatis, quo ipsis obstricti sumus
tam honorifico petito, pro virium nostrarum mensura, facere satis, ut quod ab ipsis fieri nequit, nos hic Coronae, quibus Dei benignitas litterarum
usum abundantius concessit, praestare conaremur.
Vt ergo omnibus et singulis pateret, quantum Hiristoria Valachim, Historiae nostrae Transiluaniae lucis, praesidii, utilitatis et adiumenti adferre posset, studuimus breuiter de Vatichorum Historia Annalium Transiluanensum multis in panctis ut massistra, ita et ministra aliquid commentari ac in chartam coniicere. Quod dum facere conor, Te L B. rogamus, ut nos, in hisce paucis, ex variorum Auliorum operibus, et manuscriptis Valachicis operose colu Iectis, perbenigne legas, ac deinceps limatiora, et prolixiora a eo, quem Deus pluriDus ad elaborationem Historiae Valachicae pertinentibus subsidiis reddiderit instructiorem et aptiorem , exspectare .haud dedigneris. - Αntequam rem ipsam adgredimur L. B. postulant a nobis leges methodi Vbique receptae, ut primum de nominibus Valachorum, e latebris suis eruendis, sollicite cogitemus, quibus probe cogni-
9쪽
ris, sequentia quae ad cognitionem totius Historiae Valachicae pertinent, cuilibet ut existimamus, eo laciliora, et clariora euadent. Haud pauci Histori eorum Valachos dictos, fuisse putant a quodam
Flacco centurione Romano, qui hanc Regionem Daciae veteris mediterraneam, tempore Traiani de- hellauerit, ac in Prouinciae formam redegerit, immo etiam Colonias Romanas Patriae nostrae inre duxerit. Cuius opinionis auctor Aeneas Sylvius Recolomini, qui papalem dignitatem sub titulo Hi II. gessit, fume creditur. Α quo Flacco Prouincia, primum Flaccia, deinde mutata paullisper voce Frmchia, Falachiis , ac tandem Valachia fume nuncupatam ; cui adstipulatur et Chronicon Turcicum Humgar. ' cuius sententiae fundamentum adduxit θωμtis ex sequentibus Ouid. Nasonis versiculis Liti N. de ponto legendis: Praefuit his Graecine locis modo Flaccus, et illo Rapa serax Istri sub Duce tuta fuit. Hic tenuit Moesas Gentes in pace fideli Hic arcu fisos terruit ense Getas.
E quibus, cum id solummodo colligi possit, quod
Fraeeus isse Thraciae fines aduersus Getarum irrupti nes custodiuerit, plurimi hanc Sylviani sententiam pro figmento habent. Multo minus illi, rem' acutangunt, qui Valachos a Diocletiani filia, Fraeco memorato, .in matrimonium data, nomen Valach rum derivant, quia horum adsertum, nullius fide digni Historici testimonio innititur. Et illi errant, qui Valachos a graeco verbo βαλλειν, siue peritia sagitta-
10쪽
a veritate quotquot nomen Valachorum a Tartaris deducere conantur, quos tamen ipsa Valachorum vernacula a Tartarorum lingua, toto coelo distincta, facile refutabit. Quocirca nobis vero similior . illorum videtur sententia, qui Valachos cum Carione, Te stino, aliisque a germanico verbo mallen i. e. Perigrinari, denominatos volunt, eo, quod Genti Teutonicae usitatum fuerit, omnes ex Italia venientes populos nominare Valeos, siue Valones aut Manderer, a qua voce temporum lapsu nomen Valachorum videtur exortum. Cui opinioni subscribit et Lenormantius Tranianus. ' Cur vero Valachia Saxonibus nostris dicantur die Bloch, similiter Historici disceptant. Sunt, qui illos a Machis populis antiquis, alii vero aliunde, sed nulla certimesne derivant; pobis et hic non improbabile videtur, quod Gothi, siue Daci nostri ideo Valachos die Blochnominauerint, quod viderent eosdem a patrum sum rum Romanorum moribus multum Gegenerata,
et longe ineptiores factos esse, ad capiendas tr ictandasque artes, et scientias, ideoque per iocum eosdem nuncupasse die Bloch, metaphora a stipite et trunco desumta. . Quo respectu et hodie Transitu ni, hominem ineptum, rudem, rusticitatique dedi. eum, prouerbialiter nominare solent. Interim lubentes fatemur, quod veluti multorum nominum in mundo occurrentium Etymologiae in tantis rerum mutauonibns, deperditae sunt: ita nec huius