장음표시 사용
331쪽
lieulorum ope, sed potenter incidentium
Usu, quem balnea, et Saponacea sudorifera Consequantur hujusmodi mali curationem fortasse esse instituendam. Diagnosis VESANIAE nonnullarUm Spe cierum, quae huic morbo propria εUnt, quaedam etiam continet ad curationem pertinentia. Tristibus, et melancholicis sanguis densus esse solet, atque a Venactsectione, et balneis sublevantur.
Tristitiam, et melancholiam fortissimam profligavit jusculum viperinum. Facta est autem eruptio purpurae miliaris , quae mentem, et hilaritatem restituit.
Mania, quae per tres menSES CUm magna phoenomenorum Varietate, et inCOnstantia hominem vexaverat, superata est per febres intermittentes, quae CUm milutis sudoribus purpurae miliaris exanthe- mata attulerunt.
EX mea opinione per fonticulos in tibiis excitatos aperienda via est, per qUam natura partem vitiosi humoris eliminet. Tepido balneo emollienda cutis est; nam in hanc calamitatem veniunt ii praesertim, quibus densa cutis est. Si rapta bilis ad Caput fuerit, purgantibus, et clysteribus allicienda est ad abdomen. Purgantia etiam validiora poterunt lam
332쪽
tasse ex medulla cerebri materiam morbificam per nervos ad inferiores partes deduCere , atque ut ita dicam a meditullio cerebri abstrahere, sed morbi superatio non habebitur, nisi provida natUra eamdem vitiosam materiam per Cutim expetilat. Incumbet igitur Medico, ut diligens non sinat elabi occasionem aut sustinendi, aut adjuvandi utiles naturae judicatio- nem mollientis actiones.
ODONTALGIA opii actionem eludit, etsi vehemens fuerit, sola venae sectione mitigatur. Utile etiam non raro extitit epis- pasticum retro aurem applicitum, aut brachio ejusdem lateris. Hoc symptoma morbi frequenter solet repetere etiam in primo stadio, finemque tantummodo habet per erumpentes in habitu corporis pustulas.
tur ex iis, quae generatim dicta sunt de Curatione morborum capitis, atque iis , quae de occasione tradita sunt in dia- gnosi apoplexiae. Iterum autem animadvertemus expedite sanguinem secta Vena esse educendum; sed tamen excitata evidentiori febri, cum magna circumspeCtione in sanguinis eductione procedendum esse, ut naturae vires ad morbi judicationem
333쪽
PARALYsIs haec non superatur, nisi dimoto veneno, et exanthematum erUpti ne , quae Cum SUUm periculum etiam an ferat, si agatur de morbo inveterato, et homine sene, strigoso, cujus cutis nUllam bene cessurae eruptionis fiduciam alat, satius erit remediis non attingere,
sed Venenum, quod eo in loco conticescit oblivisci. Ad resolutionem paralytica pars non est spirituosis inungenda, neque stimUlantibus irritanda. Saepe expedit pluries etiam sanguinem mittere, paralyticam partem vere fotu carminativo, et resolvente; intus uti mitibus, aut fortioribus resolventibus pro aegrorum conditione: sudores , qUOS natura movet .sustinere aptis
remediis diaphoreticis, et tempestive jam materia dimota est epispastica tibiis applicare; nihil autem essicacius est in paralysi chronica prae balneis aquarum thermalium moderate calidis, atque etiam circumspecte adhibitis, aut identidem intermissis , ne materies haerens affatim CommoVeatur, quae tUnc nisi per Unive Sam sanguinis Viam Circumferatur, facile Caput petit, et convulsiones, aut apoplexiam convulsivam infert.
334쪽
Confirmata LIPPITUDO , aut OPHΤALMIA, neque repellentia remedia permittit, neque eradicative Curanda est. Diutissima enim, atque ab aliis morbis liberans est haec Operatio naturae, per quam pars materiae morbificae evaCuatUr, atque pars alia veluti conticescit; neque mirum est tantam esse posse ejus utilitatem, Cum per tot nervos ad oculos Confluentes Vitiosa materia ex cerebri medulla ad oculum Venire possit, atque in uberi tela cellulosa, et adiposa, quae in fundo Orbitae est, possit conticescere. Et sane ii, quibus a diutino tempore perduravit lippitudo, si ea cesset, apoplexia facile Corripiuntur. Pluries observavi post disparentem rapide oculorum ruborem in SynCΟ-Pem ConVulsivam ' Cum magno vitae periculo aegros incidisse. Morbos autem oculorum sublevarunt
radix valerianae,' pulvis de gutteta, aSelli , spiritus minitereri, aliaque aptata To- solventia remedia: si tempestas faVeat, juvenilis, et firma sit adhuc aegri Constitutio, mitibus eccoproticis deduci materia ophtalmiae poterit , atque oculus aqua aliqua mitissima elui; verum succedentibus balneis, decoctione salsae parillae, et forti exercitio curandum erit, ut deductu Sab oculo, et in circuitum actus vitiosuS
335쪽
humor per viam cutis evacuetur. Peculiaris etiam aegri constitutio, atque disera sta , sua etiam OpportUna remedia expostulabit, sed iterum, atque iterum adin nemus ne Medicus imprudenter remediis opthalmiam antiquatam persequatur, quam hoc intasma sustineat, praesertim si morbum exanthematicum non bene judicatum fuerit subsecuta; atque iteratae obserVationis testimonio morbus iste exanthemata occasione febris acutae prolaturUs, sine ulla crisi interdum cessavit, atque diutissime conticuit per lippitudinem, et oculorum ruborem.
Quamvis SCORBITI phoenomena in hoc
morbo evenientia, non ad Verum s Corbutum, sed ad peculiarem scorbuticam oris affectionem pertineant, tamen et ab iis etiam remediis, quae scorbulo auxiliantur utilitatem recipit. Consimilis enim est humorum degeneratio, atque a capite ad gingivas, et inferiores partes alterati limmoris defluxus fit, qui non est adstringentibus , et tonicis repellendus. Ad oris
foetorem Corrigendum sussciunt milia ab-ε tergentia, et demulcentia; intus autem dentur antiscorbutica, acidis vegetalibus non omissis: juscula ranarum, et testudinis etiam opportuna sunt. Victus autem
336쪽
sit ex vegetabilibus quantum stomaChus feret, qui saepe erit mitibus Corroborantibus erigendus. Correcto vitio sCorbuli-CO, Convenientibus remediis morbum per- SeqUi oportet, atque curandum est, Ut perfrictiones, fotus plantis pedum appositos, etiam vesicantium applicationem Venenum saltem ad inferiores partes alliciatur; quod Si natura sudores moveat, ii excolendi Sunt. Caetera, juxta ea quae tradita sunt ad morbi universalis curationem instituantur. Si adstringentibus os ColluatUr, Par-lim Venenum, aut Cerebrum assiciet, aut
ad inferiores partes descendet afferens raucedinem, aut terribilem phthysim tr Chealem, quae Caput laringis erodetur, atque si ad oesophagum venenum delabatur , lentam pariet hydrophobiae speciem.
DROPHOBIA , quae symptomatica est EX retrocessione exanthematum, quae jam apparuerUnt Orta, superatur iis remediis, quae iterum exanthemata propellere pinterunt. Essentialis autem, quae internum morbum capitis Consequitur, siCUt expositum in diagnosi est, valde dissicilis curatu est. JUSCulum Viperinum profuit sudoribus viscidis , foetidis excitatis, atquo urinis album sedimentum demittentibus.
337쪽
Tempestive et vena Secanda est, et balneorum usu cutiS aperienda, eaqUe r Serata Venenum a Cerebro est dispellendum, et ad cutim urgendum.
.PΗΤΗYSIs , quae hoc miasma pro Caussa agnoscit, facile per oris halitum Communicatur aut proxime haustum, aut per cubiculum disseminatum, neque dissatum. Renovandus igitur aer est in cubiculis horum aegrotantium, atqUe etiam Convenienti sussitu emendandus, neqUe qui assidet multum prope debet os admovere. Si per destillationem a cerebro ad pectus morbus Veniat, epispasticum collo appli-Candum, fonticulus etiam in brachio e Citandus , aut timeteae CortiCe curanda est vitiosi humoris eductio in incipiente tUssi. Cane pejus , et angue fugienda optata sunt, quae tussim facile curabilem, aut febrim catharratem, si saepiUS repetantur, ad phthysim certo passu deducunt. Haec phthysis in lacte medicinam non habet, quamvis interdum si muriatica una 'extiterit lymphae destillatio, aliquem usum habere possit. Curanda omnino est perspiratio, atque exanthematum expulsio, atque si tepidum fuerit anni tempUS, ne-
338쪽
que febris aliqua evidens extiterit, aeger forti exercitio utatur, usque ad Sudorem, bibatque tincturam radicis Chinae, aut sal, ae parillae cum victu Convenienti, vino abbtineat; si aliqua respirandi dissicutitas, atque Conditio pulsus obtruncati, et inaequalis ostendat jam aliquam speciem cori gestionis in pulmone fieri, adhiberi poterit aqua there byntinae, aut decoctum julorum pini , etc. Lecto autem aegri
committantur cum tenui , et convenienti diaeta, aptatoque usu remediorum dia-phoreticorum et si pulsus Cum reCurrentubus sudoribus sollicitati fiant monentes naturae actum ad exanthemata propeLlenda, haec judicatio convenienter directa, et sustentata, tussim finiet, atque valetudinem restituet, sed cito nimis aeger lectum non deserat, facile enim recrudescit morbus pejor evasurus. DISPNOEAE multiplices caussas advertat Medicus ejusdem curationem SUSCepturuS. In genere convenit venae seCtio tempestive instituta, et repetita, aptis attenuantibus resolvendi sunt humores impacti, sudoresque excolendi suo tempore sunt, Ut exanthematum eruptio, quae ' judicationem morbi iacere debet obtineatur.
Epispastica tibiis praesertim applicita ju-
339쪽
3 I9Vant; purgantia opportuna non sunt. Si citra inflammationem , Vel in farctum Va-εorum Sanguineorum ex lympha tenaci in minimis vasis haerente, et lotii suppressionem inferente, fortis dispnoea Veliat, scilla poterit adhiberi, sed in ejus usu diu persistendum non est. In morbo Chronico flores sulphuris, Crocus Orientalis, gummi benetoinum, balsamUm Copaibas , balsamum peruvianum etc. utilia extite-rUnt. Vapor autem malignus pulmones impetens, aut phlegmatia pedum disparens, Omni praesidiorum genere ad inferiores partes alliciendus, et attrahendus
In mMopΗΤOEs Curatione admonemus Praeter Venae sectiones , quas instituet alaCrius, aut parcius Medicus juxta aegri positionem, neque Optata, neque adstringentia esse adhibenda. Duae autem inter dum plane Contrariae judicationes se onferre possunt si nimirum ex sanguine crasso in distentis venis Congesto morbus nBSCatUr, Convenit decoctio mariabit albi Cum melle, aut alterius generis resolvens medicamentum. Quod si ex diutino veneni Cum sanguine Confrictu, veluti resolutus sanguis sit, juvat potius adhibere muci-laginosa, et incrassantia, uti sunt guInmi
340쪽
3ao arabicum, gelatina ex radice salep, ali que hujus generis. Cum autem aliquando viderim haemorrhagiam vehementissimam Cum febre Conjunctam, prompte sublatam fuisse per sudores afferentes exanthemata
prolicitos per mitia diaphoretica, hoc remedii genus in opportunitate Certe negligendus 'non eSt. Vidi enim per exanthemata haemorrh giam sublatam, iis neglectis haemorrha-giam rediisse , quae iterum cessavit denuo
redeuntibus exanthematibus. DOLOR LATERIs saepe morbi conticescentiam facit, neque debet remediis tunc temporis dispelli, atque illum ea Curatione
persequi oportet, quae ad morbum Unia Versalem pertinet, atque S epiUS eXPectanda est calida anni tempestas. Si paullo vehementer excruciet, mitissimo adipe locus affectus illiniatur, atque fotus non humidus, sed, ut ajunt, siCCus admoveatur. Dolor iste ab externo pectore ad internum pergit, peripneumoniam, aut pleuritidis speciem allaturus. Ea OCCasione valde juvat cucurbitulam Cum scarificatione admovere, aut Cerotum epispasti-CUm; quandoque dolor intensus redditur Cum febre, atque specialis cujusdam pleUritidis morbum infert: venae sectio prompto