Conspectus præsentaneæ morborum conditionis

발행: 1793년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3o Iadipos a conticescentem materiam perSe-

qui , aut ex iis locis , in quibus defixa

est, dimovere, ut tandem iterum queat ex Corpore eliminari. Haec autem omnia magnam sagacitatem in Medico requirunt,

ut pedetentim difficile opus perficiat , neque huic operi se accingat sine praeCedente Conveniente aegri praeparatione, atque si morbus inducias det, curationem differat ad tepidam anni tempestatem, qua pacatius , et seCurius exanthematici morbi curriculum poterit obtineri. Cutim reserant praesertim praeter frictiones balnea tepida sive aquae dulcis, sive aquarum thermalium, quae ita regenda sunt, Ut materia morbifica non affatim , sed sensim sine sensu dimoveatur fortis enim dimotio valde periculosa est neque sudores halneationis tempore urgeantur, iis tamen excultis, qui balneationem subsequantur; quod si ex balneorum

actione foras veniant exanthemata , balneorum Usus est aliquandiu intermittendus. Nam translata ad extimam Culim materia morbifica per eorumdem Conti- nuationem iterum transfluit, et resorbetur. Peracto Vero exanthematum, quae prodierunt curriculo , balneorum Usum iterum suscipere oportet, Ut nova eruptio

obtineatur, et sic deinceps patienti opera

322쪽

3ΟΣ Curanda est omnis quantum fieri potest

materiae morbificae extractio. Cum mucus autem Culaneus viscidus factus, sive bono exanthematum ProgreS-

sui , sive morbi eradicationi magnum obstaculum ponat, instituenda esse puto cXperimenta frictionum, quae peragantur cum illitu olei cujusdam, maXime Penetrantis, quod essicaciter valeat compaCtum

ta commode, et utiliter in morbo maxime chronico instituenda erunt ad securam utilitatis probationem. Fortasse huic usui in servire poterunt sal volatile ammonia- cale oleo quodam receptum, Spiritus the- rebyntinae, petroleum, camphorae dissolutio, aliaque actuosa resolventia, et experimenta, quae nunC in mentem Veniunt, et facienda consulimus, data opportunitate experiemUr. Praeter haec externa praesidia, pugnam dum etiam internis' medicamentis est ;approbo. etiam maxime tincturas radicis Chinae, salsae parillae, et guajaci; atque fortasse magnam utilitatem dabunt actu Sa acria, aromatica, vegetabilia, una cum abstergentibus, stiplicisque remediis Conjuncta, quorum actione minima vasa expediantur, debilitata fibra ad actionem Cleatur, nervorum actio instauretur, et

323쪽

sanguinis firmitas sustineatur. Multum autem Commendo quantum quidem fieri poterit forte Corporis exercitium. Ad Curationem autem morborum partiCUlarium, atque illorum, qui universalitatem Corporis tenent, primum Medictis videat, quodnam vitium in humoribus genitum eos morbos foveat, atque ex iis, quae dicta sunt convenientem medendi methodum deducat. Sed quoniam hae morbosae suCCessiones peculiares quasdam animadVersiones, at- qiae cautelas requirunt, eae indicabuntur in Curatione morborum particularium, et illorum, qui universalitatem Corporis Obsident. In quarto stadio.

' Quando ad quartum stadium ventum est, exigila omnino Saltatis Spes Silperest, si praesertim jam a diutino tempore in- Ceperit morbus, atque Cute obturata' jam humores corruptionem subierint, et, vis

' Vitalis jam plurimum fuerit infirmata. Si

' Cutis obturatas indicia dabunt qualitas pulsus valda imbecilla, atque cutis mollities, et laevitas, maxime per Universum Corpus extensa , otiam visibilis in ipsa facis, quas licet macilentUs aeger sit, et oXColor, attamsen Iu-Cida apparet, ac si esset oleo oblinita; summa enim visciditas muci cuticulam, quae proptΘr memoratam muci Conditionem genorata est strinula, et non extonsilis, act- υ aliter ad se trahit, atque laevem reddit: de qua quiem cuticulae conditione jam alibi sermo factus ost.

324쪽

autem viscera labefactata sint, aut sanguis gangraenose resolvi incoeperit, aut pertinax alvi fluxus vires exhauriat, aut advenerit febris putridO-exanthematica, non amplius aegri servantur. Enteritis etiam, maximeque gastritis, et vesicae inflammatio, in quarto stadio exortae dissicillimum morbum constituunt.

Ii , quibus vitae summum periculum imminet, ex magna humorum densitate, qtiae Vasorum permeabilitatem tollit, atque speciatim pulmoni repleto occasionem praebet, curationem adhuc recipere possunt, si tempestive, et convenienter Pe tractentur, atque adhuc regat Vis nervOrum Vitalium; ea interim, quae facienda erunt, si non ad valetudinem reddendam, saltem ad vitam hominis diu etiam protrahendam definire poterit Medicus ex cognito morbi curriculo, aegri constit tione , natura morbi universalis, et mo borum localium, qui aegrotantem ad eum

325쪽

CAPUT XXI.

CURATIO MORBORUM PARTICULARIUM.

ΜΟRBI CAPITIS , ET COLLI.

In morbis capitis generatim si argumenta plethorae adsint, ut planum est, sanguis est detrahendus, sed opportunum est si morbus non urgeat, ex haemorrhoidibus sanguinem educere; Utilius est saphaenam pedis dextri secare, si sinistrum latus affectum sit. Post revellentes autem operationes, retro aures hirudines utiliter applicantur potiusquam temporibus. Cucurbitulam nuchae applicitam non prO- fuisse observavi, eo quod sanguinem, et Venenum ad superiores partes attrahat; utilissimae extiterunt cuCurbitulae Cum εcarificatione dorso applicitae, et repetitae. Epispastica etiam tibiis sunt potius applicanda, aut coxis, qUae maXime Commendamus si fumi ad instar malignus humor ad caput raptus sit. Eodem jure lau

326쪽

3o 6 dantur sinapismata plantis pedum apposita, sive in morbis soporosis, sive etiam in morbis convulsivis ex Cerebro immediate prosectis, si morbus Similem causam

Generatim autem monemus data per venae sectionem majori circuitus libertate , aut torpida fibrarum actione per stimulantia excitata, a provida natura febrem excitari; eam sudores seCum ferre Cum subsequentibus demum exanthematibus, quae morbi judicationem praebent ό sic observavi apoplexiam, paralysim, morbOS. Conuulsivos, atrocem Caephalalgiam, maniam, melancholiam, aliosque graVOS Capitis morbos fuisse resolutos, et Superatos; Medicus igitur providae naturae motus sustinebit, aut etiam adjuvabit, sed primum saepissime ea instituenda curatio est, qua impaCti humores resolvantur, et in circuitum agantur. In morbis capitis, praesertim iis, qui bilem etiam pro Caussa agi OSCVnt, dummodo bilis erysipelatosae naturae non fuerit, purgantia locum aliquem habere possunt: sed illorum βdministratio motus.

naturae sudorem moVentis non abrumpat.

Clysterum autem lamiliaris usus esse poterit. iExpedit etiam prout caussa posita est

327쪽

tore, aut simplici stimUlo nervorum, multiplicis generis medicamenta adhibere, quae minime persequemur, ne hujusce tractationis aequos limites transgrediamur. Unice enim mihi propono ea indicare, quae peculiariter ad nostrum morbum pertinere animadverti.

VERTIGINEM, qUae primum nascitur ex quodam lentore lymphae, sustulit saepissime radix valerianae, cui adjuncta fuit

CAEPHALALGIA periodica superanda est potius amaris resolventibUS, atque Sud rem cientibus praeter Venae SeCtiones, et frequentem clysterum Usum. Bilis etiamsi adsit degener in primis viis ducenda

Convenienter per alvUm. est, et salibus amaris, aut mixtura riveriana emendanda. Cortex autem peruvianus aUt Cito nocuit, aut Contumacissimas, et graVes post sotraxit morborum SUCCOS Sion eS.

Vomitus interdum gravem Caephalal giam sequitur, qui tollendus est aut venae Sectione, aut epispastico nuChae applicito , qui materiam morbisicam potius deducat ad spinalem medullam, et revo, Cet ab iis nervis cerebralibus, qui stoma-

328쪽

grave detrimentum emeticum inferet. Hemicrania naturae actioni est derelinquenda , sed tamen si frequenter repetat, et capitis plethoram asserat, sanguis moderate tamen detrahendus est. CONVULSION M Caussa, quae in hoo morta contingunt, sollerter est Cognoscenda iis consideratis, quae in diagnosi dicta sunt. Sat frequenter in hisce convulsionibus sanguis est detrahendus, Cum Saepe extethora capitis proficiscantur. In foeminisaysteriam quandoqUe mentiUntUr, atque interim venae sectionem expostulant. Si sanguis tenuitate pecCaVerit, nervina, atque antispasmodica pleraque potius nocebunt; utilia erunt demulCentia, inCrassantia, et quae sanguinis, et humorum cohaesionem firmant. Cortex peruvianus, et martialia generatim in hisce convulsionibus non Prosunt, sed nocent, interim et ea experiri

licebit in humorum tenuitate, et fibrarum laxitate. Si pulsus contractus sit, et ali qualem duritiem, aut pulsationum brevitatem Cum tensione Conjunctam habuerit, haec remedia non erunt opportUna.

In hisce morbis chronicis, qui diuturnas

329쪽

ex thematicas sebres male judicatas consequuntur, nihil utilius est rusticatione, Caeli mutatione, balneis, frictionibus, et Corporis exerCitio una Cum Victu analeplico, et convenienti ad vires instaurandas, et genitam, aut suscitatam discrasiam humorum emendandam.

In ea CATALEpsI , quam ipse vidi, nihil

omnino faciendum esse observaVi, atquct nullo adhibito remedio accessiones breviores extitisse.

EPILEPSIA evidenter producta ab hoomiasmate elusit plura remedia, sed usquo nunc ille non se se obtulit aegrotantium nUmerus, quo ex mea Voluntate quaedam definire possim. Adnotavi advenientem Psorae speciem diutissimam etiam ad annos quietem dedisse in homine quinquagenario, sed ea disparente morbum rediisse, qui paroxismis continuo frequentioribus factis, interdum delirans, quandoque desipiens, semper famelicus, apoplexia Convulsiva peremptUS est. Puer, qui identidem modo delirans, et furiosus, modo epilepticus erat, sine ullo rationis sensu: alias in minoribus paroxiS-mis Cum alicujus perceptionis indiciis melius se habebat apparentibus in bra-

330쪽

et pustulis pruriginosis.

Juvenis annorum triginta primo vere, et autumno epilepsia Corripiebatur, a vino fere abstinens, atque assumens singulo mane bolum ex radice Valerianae, pulvere foliorum aurantiorum, et SterCOre PRUΟ-nis, per annum, et Ultra nullas aCCes-εiones passus est. Remedium neglexit, atque rediit morbus. Iterum autem USUS

Per annos duos, et ultra quotidie eodem Temedio , non amplius in epilepsiam incidit, sed ortus est podagricus dolor repetens autumno, et hyeme, qui podagricus dolor omnino respondet podagrae, quam hujusce morbi seminium sustinet. Juvenis triginta quinque annorum admodum frequenter epilepticus, liberatus est per se taceum in collo institutum, et gestatum per annos duos, sed post plurium annorum intervallum, primum in affectionem hypocondriacam incidit , et recurrenti levi podagrae dolore assiciebatur, torpidus, melancholicus, obliviosus,

εomnolentus postea factus est, etiam apinplexia fugaci correptus, atque eXCitata febri ex purpura miliari lente admodum

CurriCulum suum peragente extremum

diem obiit. Ego quidem crediderim non modo fon-

SEARCH

MENU NAVIGATION