Georgii Buchanani ... Opera omnia, historica, chronologica, juridica, politica, satyrica & poetica ... curante Thoma Ruddimanno, a.m. cum indicibus rerum memorabilium, et praefatione Petri Burmanni, in duos tomos distributa item, rudimenta ... access

발행: 1725년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

GEORGII BUCHANANI SCOTIEPIGRAMMATUM

LIBER I.

I. In Aulum. NAM mihi promissam jubeo numeram Calenum: Abnuit ille: Aulum consula caussidicum. Is mihi judicio suadet contendere: caussam Suscipit: hac quicquam justius esse ne-

Quam mihi dum peragit decimumque extendit in annum νPene decem aecies iam periere minae. Ne lis quod superest exhauriat aeris di aevi, Vito reum pariter caussidicumque meum. Certum est nil posthac promittenti ve Caleno, Hortanti aut Aulo credere. Caussa vale. Quaeris utrum fugiam magis' Aulum: namque Calenus Verba dare, ast Aulus vendere verba solet: II. Ad Dannem Biauiam Cardinalem.

CUM scelus admissis orbem popularet habenis, Et premeret dirum sub pede jura nefas:

Impietas nullo volvente elementa magistro Credebat numen nomen inane Dei. At tibi, Bellai, pastoria credita cura Absolvit, si fias dicere vera, Iovem Esse putant homines coelo mortalia curae, Quod curae videant 'credita sacra tum.

III. Ad Caratam Marillacum Viennae Allobrogum Episcopum; REBUS in angustis tibi, Carole, cultus amice

Atque tuus merito tempus in omne Cliens. Tam i Tibi , Carole, euitur amiee J Ita And. 2 Tempus in omneJ Rccentiores fere,. Hari r alii autem Omaes, tiis quondam te ore 3u νmmi mala.

372쪽

EPIGRAM MATUM

Tam tibi successum lartunae gaudet amicae, in in tu inopem quondam commiseratus eras. IV. D Po humum.

NESCIO in inspexti Narcissi, Posthume,

Hoc scio, deliras, Posthume, amore Ille tamen merito: nam quod malesianus amabat Ante quidem id multis caussa furoris erat. At tua non paullo est maior vesania, qui te, Sed sine rivali, Posthume, solus ames. V. De Codro b Caesare. PR O patria in strictos Codrus ruit impiger enses rIn patriam flammas Caesar & arma tulit. Ille suo patrias firmavit sanguine leges: 'At patriae peperit sanguine Caesar dies. Nemo tamen Regum jactat se nomine Codri:

Caesareum nemo non sibi nomen avet.

Quae ratio 3 in promtu est, nam qui nunc sceptra tuentur, Illius oderunt, istius acta probant. VI. Ad Amicum di item. O Disti Selium: teneris mihi semper ab annis Carus, & illaesa perstitit ille fide. Hic mihi tu Pyladen, & inanem mentis Orestem, Et Samiae iactas pectora fida scholae: Meque vocas ficti sucatum nomen amici, Quod nec amemus idem, nec sugiamus idem. Ergo tibi jus est nostros odisse sodales, Nec mihi fas hostem fiet amare tuum Scilicet haud aequa jamdudum lege coimus, Nec serimus parili conditione jugum: Cum per me tibi sint vel iniqui frena doloris Libera, tu noster vis famuletur amor. Nil igitur, dices, veteri tribuetur amico Do: sed amicitiae jure reposco vicem. Odero, si jubeas, Selium tibi scilicet hostemν es , . Si, nita tu belrum, quod siῖ amicus, meo. ι sentem : 'tui.

373쪽

VII. δε μα- pro faribas scholarum Calend. Mase erectam LAURU S erat Phoebo, nunc est lacra pinea silvae

Ambiguo geminum cenat honore nemus. Montibus in celsis silvarum gloria pinus et i AIrriguas laurus gloria propter aquas. Utraque perpetua est semper formosa juventa, 'Et nunquam positis suspicienda comis. Haec sermosus erat puer, haec formosia puella: Haec succo, haec sacrae frondis odore placet. Si consore juvat fiuctus, victoria certa est, i Laurus ' enim baccas, carmina pinus habet. VIII. D Eandem. CR E DIT E carminibus deductas montibus oram, Credite Threiciam saxa secuta chelyn. Res nova eriscorum superat miracula vatum: Carminis illa comes silva erat, ista parens.

ULTIMUS AElaea Codrus regnavit in aula:

Rex Italo primus Caesar in orbe fati. Nempe imitatores invenit dira tyrannis: aemulus in patriam rarus amoris erat.

EBIBAT undosum castris Germania Rhenum ,

Deucalionaeis aequor abundet aquis: Non tamen aeternae divina potentia Romae iIncolumi nobis Caesare fracta cadet. Sic Iovis aeriae quercus radicibus haerent, Cum Borea frondes discutiente cadant.

SI qua fides tamae, super aurea fidem Iuno

Magnanimo pariter eum Jove sceptra tenet. . Ingenio pollet Cyllenius, arte Minerva,

374쪽

Noquio Peltho est grata, ' decora Venus. Iura Themis praebet, vigilant ad plactra Camoenae, . Ir Temperat hic terras, temperat alter aquas. Omnia non ausa est uni tribuisse vetustas, . Omnibus esse parem nec rata posse Iovem. At tu cum regni molimina tanta gubernes, Et cedant formae tempora prisca tuae, Carmine contendis Musis, atque arte Minervae, Eloquio dubium est, ingenione prior rQuaeque tuis paret tellus latissima sceptris , Formidat fasces, justitiamque colit. Iure igitur praestas homines, quando omnia praestas, Singula quae magni via potuere Dei.

MRUS TR A ego te laudo, frustra me, Zoile, laedis: Nemo mihi credit, Zoila, nemo tibi.

AD eoenam sese dixit tuus as re vates. Dixit: sed vates dicere falsa solent

QUUM tibi Pieridum large sint dona, nec ulli

Sit datus Aoniae purior haustus aquae, I u tamen altrices vincis pietate Camoenas, Quas inopes opera Consilioque foves. Regia de cunctis res est bene velle mereri, Et genus ema hominum, qua licet, esse pium. Regia res sane: ted plus quam regia res est, ossiciis hominem vincere posse Deasia

I Deema Venus I Forte decore. Vide Elmo, Epig. L. M. G. M. B. r. Utentio. qui eum se ei ad

375쪽

XV. Ad Laonstram. NC QUID sis formosa rogas, Leonora, frequenter: I Nec nisi jurato vis adhibere fidem. Sic mihi nunquam Helene, sic nunquam Leda sit uxor, Ut nec par Helene, nec tibi Leda fuit. Di simul heroesque has, sed patienter, amarunt: Uerum quisquis amat te, Leonora, furit.

PulchXUI. Ad Eandem. UUM bene texisti sexcentis Gorgona vultus Fraudibus, anifici saepe reficia manu , ratibi, speculoque tuo , Leonora, videris: Me speculo testem, si libet, adde, licet. Sed qua pulchra quidem facta es ratione, Megaeram Formosam fieri sic ego posse puto. XVII. In Eandem. OMNIA quod, Leonora, putant te vendere, salsum est: Nam faciem, tibi quae caetera vendit, emis. XVIII. In Misagonem. GENS duplex, Beleago, tuo de stemmate Certat, Nititur & caussam quaeque probare suam. Nulla tuis dictis quod sit constantia, Maurus Indicium Libyci sanguinis esse putat. Signa sui generis credit Iudaeus acumen, Quodque tibi est lucri tam iuriosus amor. Tu Lusitano genitum te sanguine iactas, Nec tamen hoc aliter, te nis teste, probas. O utinam indiciis, aliove id teste probares: Aut te certa foret testificante fides lSed mihi si credas, testis potes esse tibi ipsi Utilis: hae una sed ratione Zotes: Quae tibi pro fictis vis credi, ficta negato γ

Et quae vera cupis credi, ea vera nega.

XIX. Ia

376쪽

XIX. I, conventam E se rum. CVΜ mihi linigerae species est visa cohortis,Majus Se humano isontis honore decus: Anxia mens dubiis pulsabat pectora curis, Secum a tans homines crederet, anne DSermo, oculi, vultus, gestus, cultusque, romnia divini plena stuporis erant. Is nitor in vultu, gestu decor, ore venustas, Uis oculis, verbis gratia, mente vigor. Dum loca, dum comites, dum membra simillima nostris Adspicio, rursus mens negat esse Deos. Dum negar, in at, dubitat mens anxia, Phoebus Perplexo involvit talia verba sono:

DISSIMILES similesque vides hominique Deoque rNon Di, non homines sunt, & utrumque vides. Qui pote divinar nem pe hoc te dicere velle

Auguror, esse homines corpore, mente Deos. X X. I, Amicum quendam, LUN Us enis, memini, quondam de plebe; nec alter

Te minus in tota rurgidus urbe fuit. Nunc te alium credis, veteremque haud noscis amicum.

Splendidus in Tyria quod spatiere toga. Falleris: hanc di ovis, qua tu nunc veste superbis, Ante tulit, nec adhuc est aliud, nisi ovis. X XL E Graeco. NUPER Aehaemenidae fuimus, nune arva Menippi,

Ac dominis erimus praeda subinde novis. Hic sua nunc credit, quondam sua credidit ille: At sua Sora vere dicere sola potest. XXII. In Leonoram

MENTITUR veros facies tibi picta colore3,.

Et speculi mendax te tibi imago refert: In digito annellus mentitur aheneus aurum, Mentitur gemmam vitrea gemma probam. Quicquid contigerit te cum mendacia dascat, . Iiremur linguam dicere talia tuam .

377쪽

XXIII. In Eandem.

LENA parens, Leonora, tibi est, & filia Ima est,

Lena est quae faciem viscida creta tegit rri quot habet vetulas vicinia sunt tibi lenae, Et lena est toto fiscina nota soro. Quam bene vix tandem tot possunt vendere lenae, Haud equidem mercem suspicor esse bonam.

XXIV. In Midam. SORS tibi nominibus nocuit male grata duobus, Quod dederit sophiae stultitiaeque parum. Si tibi stultitiae plus esset, stultus haberi Posses, si sophiae plus foret, esse sophos.

At tu sapiens es morio, stultus Et sapiens, dc nec morio, nec sapiens. Nunc tamen ut Curius priusientia secula damnas, Nunc stolida fingis garrulitate jocos: At sophiam simulans per longas proderis aures: Dissimulans sophiam , dissimulare nequis. Unde igitur vives nulla, Mida, praeditus arte,

Si tibi nec stulto, nec licet esic sopho XXV. In Naevolam. NiEVOLE, dum clamas, ut Stentora vincere possis, Omnis homo est animal nocte dieque boans , Jam tibi dilapsa est prope nonagesima messis, Jam tremit invalido curva senecta gradu: Uertice jam laevi vix tres haesere capilli,

Et cernis quantum noctua mane videt:

Semper te e gelido distillat stiria naso, Et fluit in madidos longa saliva sinus: Nec tibi gingiva dens unus & alter inermi est: 'Nec plus rugarum simia scalpit anus :Iam capulum spectas, jam Ditis limina pulsas, Exspectarque tuas jam Libitina faces. Naevole, si pudor est, nugarum desine tandem, Omnis homo clamans, Naevole, nullus homo es.

378쪽

inos

EPIGRA

ad Neaeram.

UAL ITER ad solem soliis morientibus arent

Candida virginea lilia secta manu:iatim lento sic maceror igne, Neaera, Ut primum radii me tetigere tui. At mihi dum roseis tractim das oscula labris, Sentit & attactus debilis umbra tuos, Mens redit, di vigor ignescit, velut herba resurgit, Cum levis arentem recreat imber humum. Ergo quando oculis pereuntem me oscula sanant, Et mea in arbitrio vitaque morsque tuo est: Perde, neca, ut visum est, sed dum pereo. oscula junge: Saepe ut sic vivam, sic volo cepe mori. XXVII. Ad Eandem. NE fugitivum animum nostrum ad te perde, Neaera, Seu domino dura es, sive benigna suo. Si mihi dura manes, fugitivum at suspice nostrum: Si facilis mihi sis, hunc facilis quoque ama. XXVIII. In Leonoram.

PICT A tibi est facies, mendax est lingua, manuque

AEneus annellus. vitrea gemma nitet.

Quis tibi vel verum credet, Leonora, loquenti, Quando tui nunquam pars caret ulla dolo λXXIX. In Eandem. GUTR IS odor spurco stomachi qui manat ab antro, I Ne laedat, laurum cum, Leonora, Voras, Amnigena ignigenae facis ut jungatur Iaccho, Et nunquam sicco sobria Nympha Deo. Quaeque suum vivens servavit morte pudorem, Mortua nunc per te damna pudoris habet: Nec potuit, quamvis contectis cortice membris, Α lenocinio tuta manere tuo. Quid tibi non credam de te, Leonora, licere, Tam male cui concors conciliatur amor

XXX. E

379쪽

XXX. E Graeco RafQU I te videt beatus est, Qui basiat semideus est, Beatior qui te audiet, Qui te potitur est Deus. XXXI. De era. ILLA mihi semper presenti dura Neaera,

Me, quoties absum, semper abesse dolet. Non desiderio nostri, non moerra amore sSed is non nostro posse dolore frui. XXXII. Ad Pomicum.

ARIDA torreret tibi cum praecordia sebris,

Pontice, nec vitae spes foret ulla tuae: Munera spondebas, coelumque in vota fatigans Fundebas miseras ore tremente Preces. Audit vota Deus, febrim tibi pellit, & assem oblatum facilis pro nebulone capit. At tu ideo sanctus vis & DIs carus haberi, Teque virum credi scilicet esse pium. Vir bonus esse potes, cujus caput aue redemtum est,

Iudicioque tuo, judicioque DeipXXXIII. Praepostera pietas. CUM patre nil vivo tibi conveniebat: iniquis Litibus exstinxti dissidiisque senem :Dciunctum nunc thure colis, tumulumque Coronas Floribus. 8c magna mole sepulchra locata J Quamlibet his tumeas, pietas praepostera certe est in patre nil praeter funus amare patris.

XXXIV. ' E Graeco. EMO meas eumulet violis fragrantibus umbras, IN Nee mihi Pyramidum mole sepulchra locet. Si quis amat, vivo largum se praei L amicos. Talis

380쪽

1εs EPIORAMMATUM

Talibus officiis dum locus esse potest. Uerum ubi consumtos Lachina mihi finiet annos, Vel fracta incultis horreat urna rubis.

XXXV. D PMdi . Uylli, omnes deamas, redamat te, Phylli, nec ullus rMiraris fieri id qua ratione queat tNempe ideo cunctos quod ames discrimine nullo,

Haec ratio est cur te nullus amator amet.

Odero vis igitur cunctos male colligis isthue, Nec te odisse velim: sed nec amare veto. Quidnam igitur suades ut amery sic suadeo, Nullum eris: ast unum, Phylli, ut meris, ama. XXXVI. E Graeco Philodemi, lib. septimo. DIura eras, ec amator eras: nunc pauper, amoreta' liber, praesens o medicina fames. Quae te delicias dulcemque vocabat Adoniri, Menophile, nomen nunc rogat illa tuum, 'Qui genust unde domo jam te docet usus, opinor,iauod cui res deerit, nullus amicus erit.

XXXVII. E GHO Psidippi, seu Cratetis.. C UOD vitae ingrediaris iter si rura labore,

Si domus est curis anxia, lite forum: Si mare sollicitat terror, metus urget habentem Rem peregres ast inopem cura molesta coquit. Sollicitudo toriis genialibus adstate es expers Conjugis, id saevae est degere more serae: Proli aerumna comes: quasi manca est orba senecta:

Robore canities, mente juventa Caret. Primum ergo optandum est non nasci, proxima vota. Erumnas fato Praeveniente mori.

XXXVIII. Contraria sententia verismilis, ex Metrodora. QUOD VIS vitae iter insistas: si rura volum S, Tecta quies habitet, fama decusque forum: nem mare suppeditat, comitatur gloria ditem Si peregre it, nemo conscius est inopi:

Felix

SEARCH

MENU NAVIGATION