Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tum dedit, aram hanc dedicavit Diis Manibus Q. Larsen nii Severi filii.sui, Galeria ribu censi , &'AEdilis Pisis . .. moris fragmentum is abbatia D. Zemnis.

P ATMAM . SUAM . BENEFICIA II. Descripsi hoc marmor, quod intereidit, Ex autogra pho Clarisi. Senatoris Caroli Stroetii . Edidit quoque Thomas Deminerus de Etruria Regali Lib. V. Cap. I. pag. 237.

In Sareoplago marmorea , ornato sensis enea' a sust nentibus ista angulis ; super bis figurae quaedam metu te labefactatae , es stropaeum , sub quo eaptivi religatis post terga manibus 3 exstat in Tifano Gemeterio. -

3 c. BELLICVS NATALIS TERANIANVS COS '

i X v VIR FLAVI ALIUM

I3. Rara admodum esse Sarcophaga Inscriptionis ornata alibi, & hic quoque observavimus. Ex hoc vero distimus C. Bellicum Natalem Tebanianum, consularem , Quindecem virum Flavialium suisse ; qui in honorem Flaviae Centus qua Vespasianus, Titus, fic Domitianus Imperatores , consecrati sunt. Quemadmod- enim, mortuo Augusto, o &ut Disiligod by Cooste

42쪽

& , ut stulte credebant, in Deorum numerum relato, inter cetera honorum genera, quae ei decreta sunt, Sodalium Augustalium sacerdotium novis caeremoniis , ut scribit Tacitus Annal. Lib. I. institutum est , appellatique sunt ex eius nomine Augustales; itemque , eodem Tacito teste , instituti Cultores Augusti, qui per omnes domos in modum Collegiorum habebantur ; ita quoque in aliorum Caesarum honorem consecrati Sacerdotes , Sodales, Cultores , Flamines , Quindecemviri sacris faciundis, & ex eorum nomine desumtis appellationibus nuncupati Flamiales , Traianaler, Hadrianales, Antoniani, Marciani , Heluiani, Severiani , Alexandrisi . Qui inter hos Sacerdotes adlegebantur , sorte

ducti , e primoribus civitatis erant , quibus & ipsi Caesares ad iciebantur, ut eodem in loco docet Tacitus, ac vetusti lapides non pauci testantur . In Gruteriana Ara CCCLI. I. memoratur L. Aradius Quindecemvir Sacrissaciundis Pontifex Flamialis . His Flavialibus sacerdotibus dati ministri, & apparitores, inter quos in Grutetiano Thesauro CCCIV. s. recensetur Caecilius perox Ralator Meredua Titialium , Hamialium . In eo quoque leguntur Sodales Ramii, & Flumiales. . CCXLIV. 11. CCCCXXVII.

u. MXXV. Belliea gens clara est ex quatuor Inscriptionibus Cluteoxianis; quam nonnulli cum Bellicia confundunt. mi voto suetit hic C. Bellicus Natalis , vir consularis dignitatis, diximus ad insigne monumentum Musei Andreinii Par. I. pag. 239. quod exhibet honestam Missionem , eamquo omnium, quae editae sunt , antiquissimam , a Servio Galba Imperatore Caesare Augusto datam Veteranis, qui militaverunt in Legione Prima Adiutrice , ante diem X l. Kalendas Ianuarias, C. Bellieo Natale, P. Cornelio Scipione Consulibus 1 qui non ordinarii , sed suffecti fuere anno U. C. giri Chr. teste Huberto Gottio in Consul ur Catalogo . Additur TEBANIANVS , quod nomen adoptionem significat, ut alibi observavimus .

43쪽

INSCRIPTIONES

Tisii in aut quo marmore. C . SATVRIVS . SATURI . PICENTIS . P . PFILIvS . FAB . SECUNDUS . EQVO . PUBLICO EX . U . DECURIS . PRAEF . COH . II . ASTYRVM AUGUR . PATRONUS . COLONIAE . ASCVLANORUM VIX . ANN . XIX. DIEBUS . XXVII. PATER . FIL . PIENTISSIMO . FECIq. Primus omnium Franciscus Robertellus Utinens hanc Inscriptionem illustravit , ac protulit in Libro II. An- notationum Cap. XXI. ex eo postea Cruterus CCCCLXV. Io. In primo versu P. P. putat Tatris Patrati per has notas significari; ego vero Propraetoris 3 cuius lectionis non pauca exempla suppeditant vetusti lapides . EX. V. DECURIS. Idest : Ex quinque meisiis , quae quin que erant Equitum , quum quatuor ab Augusto constitutis unam adiecisset postea Caius Caesar, cuius rei insigne est

Plinii testimonium lib. XXXII. Cap. a. quod ibidem profert Robertellus. Opportune hoc in loco minime praetere isndus L. Peregrinus Decurio Legionis XIII. item Decurio Pisis , & inaestor ad AErarium, ut legitur in quodam lapide , qui Lucae exstat ad quemdam puteum, & descripsit

Cyriacus Anconitanus .

THALIAE . COCCIAE. L . PEREGRINO DECVRIONI . LEG . XIII DECVRIONI . PISIS

44쪽

ANTIGAL TISI S. 11 nominatos , qui Hispanis , ab Asturia regione, uterentur equis, de quibus Plinius meminit Lib. VIII. Cap. XLIl. Martialis Lib. XIV. Epigr. I90.

Venit ab auriferis Eentibus assur equur. Nisi fortasse quis velit ab Astura , oppido Latii, nuncupatos Asturas . Virgilius Aeneid. Lib. X. v. I 9. Hos parere iubent Alphea ab origine Pisae , Urbs Etrusca solo et sequitur pulcherrimus Asur , Asis equo fidens , ω mescoloribus armis. Promiscue in Gruterianis legitur ASTYRUM , & ASTM

ubi ex Robertello hanc ipsam Inscriptionem produxit. Non abs re puto hoc in loco Patronum Pisanae Coloniae ex Octavia gente indicare , ex sequenti Inscriptione ; quam ex schedis Vaticanis exhibuit Fabretius pag. AII. n. 3II. qui sub Traiano contra Parthos militavit.

SE UIRO. QUIN Q. E. PATRON. COLON , COL . PISANAIn Collectaneis Cl. Viri Iohannis Baptistae Donii allatia Inscriptio exstare dicitur Lucae, apud Martinum Lilium,

di haec alia ibidem subiicitur.

L. PAPIRIO L L .......... 4

45쪽

I, AEdibus Nobilium Tontion Orum. 11. Idest: Viventer feeerunt. quis ratus Secundas. Oec .L. Agile δεον purinnis Galeris Tribu Semere, Rui Hι Filioe . Sibi π suis Libertis Tosterisque rerum . Reliquas sigias VI. D. S. E AN. D. XXV quid sigpificent , aliis explicandas linquo . Contra marmoris fidem Noris Dissert. I. in Cenotaph. Pisana tal, I. pag. I 6. & Fabretius Pag. 6 q. n. qq. exscripserunt : in ANQvIRINIO GAL . SEVERO . F. M. D. S. F . SIBI . ET . SVIS. P. hoc est : quiri is marmor habet in ANQUIRINNIO ) GaIeria Seiero Filio Monumentum de suo fecerunt m. Reinesus Cl. XI. n, Ios. edidit ex Octavio Boldonio Q. ANQUIRINIO GAL . SEUERO. F. VI. D. S. E. propius ad fidem masmoris , verum cum mendis, quae conferentibus patebunt. Mutilam dedit, seu potius indicavit Valerius Chimentellius de Honore Bisellii Cap.

Sculpta sunt in hae marmorea Tabula feralis mensa in . medio

46쪽

medio, epulis reserta, sub qua arcula sepulcralis, hinc inde imagines viri, & Feminae, & fasces ardentium cereorum, vittis religati, inserius acuminati, quasi in terram in parentalibus sacris defigereatur. Praegrandis Tabula nan rea apud eosdem.

AVG , PISIS . CVR is KAL. FLORENTINOR SIBI. ' POSTERISQUE σ svis 6. Hoc est : Diis Mundis Mettia Ianuaria bis adquiestit. Coniugi bene merent. R, Obse uentius Semerinus Augumsis vei Auguν Tisis, Curatον Kalendarii Florentinorum Illi posteriaque suis. A Colonia Pisana, quae Iulia obsequenν cognominata est , nomen suum accepisse videtur Obsequentia Familia , e qua hic Obsequentius Severinus. In Coloniis , & Municipiis Augustales factorum euram a Uebant; de quibus Reinesus ad inscriptionem LXIII. Cl. VI. Kalendaria in Municipiis, in Coloniis, atque in ColIe giis, erant libri rationum accepti, & expensi de pecunia publica , quae ne otiosa esset in arca , sub usuris solebat coulocari , eique negotiationi praefici unus, qui Curator La landarii dicebatur , quae kem Reinesus ad XXIV. CIanss I. adnotavit . Procuratorem Kalendarii Domus Augustae observo in sequenti Inseriptione 3 in qua praeterea s pulcrum desunctorum Heroum appellatur , maceria cininctum cum superficio , & in insulae modum constructum. Eam vulgavit inter marmora Felsinea Carolus Caesar C

47쪽

M IS SCRIPTIONE 2

CINCTUM CUM CUPERFICI INSULA CONPARAVIT SIBI POSTERISQUE SUIS INFR. P. XII. IN AGR. P. XIIX Sed in hune Pisanum lapidem videnda quae Reinelius adnotauit C. I. n. 24. & Cl. XIV. n. I 66. licet vitiose . descriptum vulgaverit, quod & Gruterus fecit CCCCXLIV. 3. item Noris ad Cenotaph. Pisana Dissert. I. Cap. IlI. pag. 37. & Chimentellius de Honore Bisellii Cap. VII., Augustales in Pisana Colonia , ut in aliis , fuisse perspi

euum quoque est ex alio marmore eruto Cascinae, Prope

Pisas, anno MDCXXVI. quod postea Florentiam transi tum , in Hortis Nobb. Spighatorum hodie cernitur 3 i . quo Caecilius Amandus Augustalis , ex Deeuria Prima Cultorum Herculis Somnialis nominatur, quod vide it Parin I. pag. 2yr. Praeter hoc Sodalirium Cultorum Herisculis Somnialis duo Pisis Collegia fuisse discimus ex sequenisti lapide , qui olim Pisis exstabat, ibique deseripsit Vir Cl.

Vincentius Borghinius, cuius autographum vidi inter scheis das doctissimi Petri Victorii , quas mecum perhumaniter communieavit Illustrisi. Franciscus Victorius, vir Equestris Ordinis , quem honoris caussa nomino 3 sed apud Grut vum, qui inemendatum profert pag. MXXXI. I. prope Fer intiam exstare dicitur. Pisana Collegia , quorum in hoc

48쪽

Pisanos ingenti rei navalis gloria floruisse , maritimique Etruscorum imperii partem fuisse maximam , testantur Ain planus Lib. V: & Dio Lib. XLV HL Hinet cossigere possumus celeberrimum habuisse portum , classes innumeras, stationemque vetustissimam Fabrilm Navalium, qui naves aedificarent, & Collegium Tignuariorum, qui ligna praeberent. Nec praetereundum Strabonis testimonium , qui Lib. V. Pag. I A. ait, Pisanam Urbem quondam floruisse, nec suo quoque tempore esse ignobilem, ob sertilitatem, lapidicinas, di navalem materiam, qua olim usi sunt ad maritima proelia . Eius verba attulit Dempsterus de Etruria Regali Lib. V.Cap. CXVII L pag. aso. Id quoque Claudianus diserte testatur de Bello Gildonico . versus finem ἰ

- arripiunt names , isque rudenter

pediunt , es' mela Igunt , es' cornua summis Asyeiant malis: quatitur serebena tumultu Ora , nec Alptiae capiunt natalia T. M. D Ara

49쪽

ara , sive Urna marmorea in udibus Non. Tortorum. I . C. Virrius Iucundus annorum sex, mensium septem, dierumque decem supra novem spatio , gradum in militia secit ex Tesserario , ae deinde ex optione ad Vexillarium Cohortis Secundae Vigilum, Centuriae Viserti Latini, cum nomen militiae dedisset anno sere viges mo aetatis suae . Is Aram eum base sua, testamento poni sibi iussit, arbitratu Luciliae Lacaenae , & C. Virrit lueundi Filii . Tesserarius miles is erat, qui tesserae per contubernia militum dandae , colligendaeque muneri praeficiebatur . Tesserae brevia erant sigilla , ut docet Polybius de Castra-

50쪽

mentatione , vel ligna characteribus notata , Deorumque nominibus , vel imaginibus interdum sculpta , quae curru. per manus militum discurrerent, ipsi quid faciendum esset.

an curanda corpora , an prandendum , an currendum ad arma , an excubiae agendae , intelligebant. De militari-hus tesseris plura doctissimi viri Lipuus in Comment. ad Annal. Taciti Lib. XIII. Daniel Heinsius , aliique in An- notationibus in Silium Italicum Lib. VII. v. 447. Si quis vero legat non TESSERARω , sed TESSERARO OPTIO , quod scilicet hic C. Virrius Iucundus optio , idest Adiutor Tesserarii fuerit, deinde Vexillarius , non repugno suo quisque iudicio fruatur . Optionem Tesserarii assert Scaliger in Indice , ex Gruteriano lapide CCCCXLV. Io. Laetius vult legendum Signiferi optionem. Videsis Fabret- tum de Col. Traiani Cap. III. pag. 67. 68. & Reinesium ad 3. Cl. I..Vexillarius , ut notat Robortellus in hanc Inscriptionem Annotat. Lib. II. Cap. XVI. g. est qui vexillo uni praeerat. Vexillum vero , ut docet Livius Lib. VII. Primae Decados , continebat milites CLXXXIII. Duobus in locis peccat Noris in Cenotaph. Pisana Di Dfert. III. Cap. IV. pag. 38 3. hanc asserens inscriptionem, quae olim in AEde S. Matthaei Pisis exstabat. In tertia Iinea VISERTI . LATINI . pro T. VISERTI . LATINI. In sexta IN . EIs. TESSAR . OPTIO; pro IN . EIS. TESSERAR. OPTIO . Ceterum nonnullis item mendis insecta est apud Robortellum , in loco, quem praediximus, & apud Gruterum DLXIX. r. & DLXX. 3. Multa erudite observat Gutherius de Iure Manium pag. a s. qui & ipse hanc Inscriptionem profert, & Noris loco supra scripto. Exstat apud Gruterum D LVIII. IO. alia inscriptio , quae Pisanum militem nobis exhibet s & quidem Galeria Tribu Pisanorum censum qui in Cohorte VIIII. Praetoria, Centuria Salvii Bassi, annos quinque militavit, quam rursus in medium asserimus. In marmoreo laterculo Muset Medicet, pag. 3I. n. LVI. in quo militum nomen , patria , ac non Pauc rum ossicium exprimitur, legitur : CLEMENS PISAS .

D a P.

SEARCH

MENU NAVIGATION