Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

36 -- GELLIAE THAIDI. FILIAE. K ARISSIMAE. BENE MERENTI . QUAE . U. ANNIS. XXVII MENSIB VS . IIII . DE A V S V I III PMVNATIA CALETYCHE PARENTES. PIISSIMI IIII D pariete exter ora AEdia S. λ sustiliolae V. is M.

D Via ad Horologismis

IVS ΤΟ

PRIMIGENI

I v STA PATRI4o. Hunc titulum edidit Craterus pag. DCCXXXVI. q. in quem etiam vide Reinesium in Praefatione ' 3.

442쪽

M A T R I44. Haec inscriptio inemendata adsertur in Cruteriano Thesauro pag. DCCCCXX. Ia uod vero Clusinorum decus , & gloriam auget quam maxime, est Christianorum veterum Gemeterium, quod lustravit observavitque eximius vir perdinandus Ughellius , ut ipse testatur , Italiae Sacrae Tom. III. pag. 388. & de scripsit V. C. Marcus Antonius Boldelthius Libro II. Cap. xlX. Observationum in Coemetetia SS. Martyrum . paria tholomaeus Macchionius in Descriptione Familiae Cilnia

443쪽

adsert eiusdem Coemeterii Icnographiam pag. I 3. Miltia-xio ab urbe Clusio alte sub terra conditum est, sorte fortuna inventum quum puteus effoderetur. Proximum est Ecclesiae S. Mustiolae Virginis, & Martyris , quae olim fuit Regularium Canonicorum Praepositura, nunc vero divina ossicia in ea peragunt Fratres S. Francisci de Observantia , qui etiam cum ea coniunctum habent Coenobium. Exc vatum est in lapide tophaceo : cuius sex viarum ambages supersunt, quae nunc adiri possunt, reliquae vero imperviae ,& ruderibus Occlusae, atque impeditae. Multas ferunt inscriptiones Christianas titulosque in eodem Coemeteri inventos, qui, nescio quo fato , vel potius civium incuria. Periere , quare nos latent SS. Martyrum ,& priscorum Christifidelium nomina , qui in eo conditi fuere, ut constat ex Actis S. Mustiolae Virginis, & Martyris , quae prae ceteris genuina , & sincera servantur in Codice MS. Abbatiae S. Salvatoris Cisterciensium , quae commendat Ughellius. Hoc ipsum Coemeterium quum ego observarem summa cum voluptate VIII Kalendas Iunias, in eam sententiam concessi antiquorum Etruscorum opus suis e , sub terra exin

Cavatum, ut mos eorum fuit, ad recondendos in urnis crematorum corporum defunctorum cineres I nam ceteris,

quae in eadem Urbe, & extra Urbem Clusinam observavi, quaeque cives vocant labyrintha , simile omnino hoe est: quod tamen consecutis temporibus veteres Christiani i suum usum acceptum consecrarunt, expiaruntque 3 hinc inde excavatis in pariete tophaceo cryptis arcuatis, quae arcam super pavimento efformarent cum duobus vel tribu loculis, in quibus integra SS. Martyrum Christianorumque Tora reconderent; quos superne clausos fuisse tegulis maioribus serunt, in quibus scripta eorum nomina , quae in tercidere . In quibusdam eiusdem Coemeterii loculis observavi terram cum sanguine conmixtam,& ossium fragmenta , quae in eis supersunt. Ex Actis S. Irenaei Diaconi Sutrini , & S. Mustiolae Virginis, & Martyris, quae a Surio adferuntur die III. Iulii, constat multos Christianos impe-

a. rante

444쪽

rante Aureliano Augusto, Praesecto vero L. Turcio Aproinniano , pro Christi fide apud Clusium capite obtruncatos martyrii palmam obtinuisse: ad quos, quum in carceribus detinerentur , S. Mustiola Virgo nobilissima , natione Dalmatia, ut ferunt, Claudii Caesaris consobrina, relicta urbo Roma, Clusi degens , Christianae pietatis inflammata studio, noctu veniebat, dataque custodibus pecunia , intromissa in carcere eos solabatur , cibo fovebat, & pedes lavabat. Mox ipsa quoque , saeviente eodem tyranno , plumbeis virgis caesa quoad spiritum Deo redderet , floriosi martyrii coronam feliciter consecuta est quineti, Nonas Iulii , ut testatur Romanum Martyrologium. Videndus etiam Baronius ad annum CCLXXV. Purissimum corpus eiusdem Vi ginis , & Martyris servus Dei Marcus collegit, curavitque,& in eodem Coemeterio iuxta aliorum SS. Martyrum CorinPora , ut perhibent, sepelivit. Ecclesia postmodum in eius honorem eodem in loco a priscis fidelibus, quos inter primos recenset Ughellius, qui Evangelii lucem adspexere, aedificata est, atque de eius nomine appellata: quam postea Clusini cives nobilissimi, pietate & animi magnitudine insignes , rursum a sundamentis excitarunt , eidemque dedicarunt regnante Luitprando Longobardorum Rege , sedente in Clusina Cathedra Ari-aldo Episcopo , cuius supra meminimus. quique anno DCLXXX. interfuit Concilio sub Agathone summo Pontifice , de quo Baronius. Haec testantur duae tabulae marmoreae , quae exstant in eadem Ecclesia; quarum prima ita pariete fixa est iuxta sepulchrum valde magnificum S. Vi ginis & Martyris Mustiolae ε altera vero prolixior , quae a me adfertur , quaeque etiam antiquiori manu scripta mihi videtur , visitur inserta in pariete iuxta sacrarium eiusdem Ecclesiae . Utramque adfert hellius , sed valde mendis

eorruptam , vel mancam ex aliorum schedis , miror eum

non descripsisse quum Clusium lustraret.

445쪽

422 IN SCOTTIO NES

D Tabula e lapide Tiburtim , longitudinis pata. VIII. abitudiniscvero III. iuxta Sepulcrum S. LIustiolae V. N M.

ti Tabula adsimili eiusdem fere longitudinis , es latitudinis , sed

446쪽

Post hane Inscriptionem haec subdit Vehellius ἰ quae

in archetypo non leguntur: sed in alia tabula votiva scripta suis e perspicuum est 3 quam tamen non vidi, sed e scripsi ex Ichedis V. C. Innocentii Natali.

DEO GRATIAS. , 'Exstant vero haec carmina, quae sequuntur, eandid marmori insculpta , quae antiquitus exornasse arbitror seis pulcrum S. Mustiolae Virginis, & Martyris; cuius marmo ris duo fragmenta in muro impluvii eiusdem Ecclesiae hodie visuntur.

447쪽

.sPARGE ROSAs LECTOR ΕΤ LILIA CANDIDA PONE. ET RITE SACRUM SIC BENERARE LOCUM VIRTVTVM GEMMIs ET MORUM FLORE VENUΠΑHANC IMITARE uΕLIS SI BONUS ESSE CUPIS. 49. Corpus eiusdem S. Virginis, & Martyris Mustiolae in eadem Ecclesia honorificentishme conditum , quotannis menisse Maio statutis tribus diebus, confluentibus undique finitimarum aliarumque civitatum populis, & civibus, summo honore colitur , & ostenditur. Insigniora haec urbis Clusinae monumenta lustravi summa cum animi voluptate fretus auspiciis, & humanitate singulari Reverendissimi D. Flavii Puccii Archipresbyteri Cathedralis Ecclesiae, eiusque fratris Iosephi Mariae, atque ali um nobilium civium, quorum supra mentionem seci. Inter illustres viros , qui Clusio patriae suae decus, &gloriam attulere sempiternam , praecipuo honore memorandus est Gratianus Iurisconsultus omni aevo HariC. simus , qui Decretum compilavit , in cuius ho- . norem vexilliser , & Priores Clusini in Cathe drali Ecclesia ad virtutis incitamentum marinmoream tabulam elogio inscriptam posuere , cui quidem multo antea Bononien sies monumentum , & sepulcrum aere publico ad augendum

aeterni nominis

splendo

honoriscentissis

didere IN Dissiligod by Corale

448쪽

INSCRIPTIONES

POLITI ANI conditorem fuisse Porsenam potenti stimum

Etruscorum regem, apud cives pervulgatum est : verum quia id non constat ex vetustis monumentis, atque ex auctoritate priscorum scriptorum 1 nobis haud consentaneum videtur incerta pro certis obtrudere ut urbium principia augustiora faciamus. Neque etiam in eius origine, &antiquitate elucidanda nobis diutius immorandum est , quum Thomas Dempsterus de Etruria Regali Lib. VI.Cap. X. Politianum censeat fuisse coloniam Arretinorum, fretus Plinii auctoritate Lib. III. Cap. v. qui triplices facie Arretinos, nempe Veteres, Fidenates, ου Iuliensis; quare hanc Vrbem Arretinos Fidenates esse existimat . verum qu urr idem Plinius in eodem loco bifariam dividat Clusinos in Veteres , es Novas 3 facilius aliquis sortasse crediderit Poli. tiam cives antiquitus Clusinos notos appellatos suisse. Antiquissimum hoc oppidum, precibus Cosmi l. Magni Ducis Etruriae, Episcopatus honore donatum est a Pio IV. e Medicea Cente Pontifice Maximo , anno MDM. die X Novem -hris , qui sedem Episcopalem in eo erexit , ac sanctae Sediimmediate subiecit. Ab Etruscis primum , deinde a veteribus Romanorum colonis valde cultum , & frequentatum fuisse apertissime docent antiquissimorum aedificiorum vestigia , templa, balnea , nymphea , aquaeductus , sepulcra , aliaque insignia vetusti aevi monumenta ibidem iam eruta , & ea quae in dies eruuntur , oc quidem tanta copia ut ab erudi-

449쪽

42.6 INSCRIPTIONE I

tis viris alio asportata, nunc Romanorum, Florentinorum, aliarumque Urbium Mustorum eximia sint ornamenta. Ea huiusmodi sunt signa Deorum ex aere , instrumenta sacrificalia, arma militaria, numismata, gemmae, urnae sepulcrales, cineraria, atque Ossuaria, Arretina Vasa , lucernae, annuli, fibulae. Priscas hasce eruditas reliquias , quae Urbium sunt praeclara decora, & ornamenta, multis ab hinc annis omni qua potuit cura, ac studio comparavit conquisvitque Vir Illultrissimus omnique laude ornatissimus Petrus Bucellius patria Politianus, qui generis sui splendorem ac nobilitatem studio , & eruditione antiquorum monuismentorum illustrat , atque auget quam maxime . Neque etiam in patriam , atque in haec optimarum artium praesidia silendus est amor fratris eius Horatii Bucellii , qui dehisce Cimeliis, quae in domestico Museo priscarum elegantiarum refertissimo adservantur , optime meritus est. Vetera Etruscorum monumenta , quae spectantur in Musto Bucellio in alio libro depromam aereis Tabulis incisa , Romana tantum proferre hoc in loco opere pretium censeo, quae etsi pauca sint, tamen Politiani antiquitatem,& splendorem non obscure declarant. Primum igitur exhibenda rursum est miliaria columna, in qua fit mentio Viae Cassae, quae Etruriam discriminabat: quam Ulam vetustate collapsam Hadrianus Imperator , veterum aedificiorum operumque studiosissimus , anno V. C. 8 2. Christi vero II 9. quo etiam Traianum Augustum in Deorum numerum retulit, instauravit, atque a Clusinorum finibus Florentiam

perduxit per plurima passuum milia, fuitque haec columna XXCI lapis . via siquidem Cassia , a Cassio , qui eam stravit, adpellata, a Flaminia extra Pontem Milvium divisa, exibat per Bacchanum, Montem Rosulum, Sutrium, Vetrallam , Montem Flasconem , Vulsinios , Clusium , Arretium , Florentiam , Pistorium , Lucam , de qua Sex. Pompeius , Cicero in Philippica XII , aliique . Huiusce Columnae miliariae , quae nunc exstat Florentiae , ut superius diximus in Parte I. pag. 3o I. n. 34. inscriptio ita se se habet.

450쪽

DIU I. TRAIANI PARTHICI. FI L. DIVI. NERVAE. NE P.

TRAIANVS. HADRIANVS

A U G . P Ο N T . M A X. TRIB. PO T. Vii. COS. I LIVIAM CASSIAM VETUSTATE COLLABSAMA CLUSINORUM FINIBUS FLORENTIAM PERDUXIT MILIA . P ASSUUM

XX CI

I. Insigne hoc monimentum, quod multum valet ad priscam dignitatem tum Clusi, tum civitatis Florentiae testandam , a nemine antea animadversum , primus notavit , &ad doctissimum Petrum victorium , ut ipse testatur Vata Lea. Lib. XXXII. Cap. XII. misit Onuphrius Panvinius, Ηhh a omnis Dissiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION