Apophthegmatum ex optimis vtriusque linguae scriptoribus libri 8. Paulli Manutij studio, atque industria, doctissimorum theologorum consilio atque ope ab omnibus mendis vindicati, ..

발행: 1601년

분량: 908페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Ap PHTH. LIB. IV.

ebam , inquit , in tuo Consulatu venire , sed

iii Ox nox occupauit, Haec talio videri potexat. Nam antea Vatinius Ciceroi in glorian- em , quod ipsum respub. suis humeris reporitasset,ita taxarat, unde ergo tibi varices 3 Uarices enim non dentium , sed stantium aut*mbulantium crura solent occupare. Caninius Reuilus unico tantum die consul fuit: is rostra quum as,ndisset pariter & ho- Consul vorem ini)t Consulatus & peierauit In quem errur illud Ciceronis, υνο, Q,ρ, res est Caniniu Consul. In eundem iecit illud, loc consequutus est Reuilus, ut quaereretur imbus Consulibus Consul fuerit. Solet enim annorum Mu merus Consulum nominibus designari. Reui-Jus autem & Consul fuit, nec ullum habebat ianum . Rursus illud , Vigilantem habemus Consulem, qui tot0 Consulatu suo somnum .

non vidit.

C. Caesar multos in senatum legerat eo or- Idine indignos,& in his Laberium ex equite Ro Duab se mano mimum Hic quum in senatu M. Tullisi P aeteriret, sedem quaerens: Recepissem , inquit Cicero te , nisi anguste sederem. Simulci illum respuens, & in nouum Senatum loca' i Qtus cuius numera Caesar supr quam fas erat, auxerat. Nec hoc dicterium inultum tulit I aherius Demiror,inquit, si sedes augustε qui soleas duobus sedere sellis, obi jcies illi leuitatem, quod lubricae fidei nunc his, nunc illis

Partibus adhaereret. isdem quum ab hospite suo P. Manlio roga-31. retur, ut decurionatum priuigno ipsius expe- oblim diretias istente si equentia ciuium,dixit,Si ius ioco

382쪽

et Primoni igitur accipe Phocionem Atheni i

emen' sem genere, sed Lacedaemonium & inorum in ipsis hio tegritate, & orationis breviloquentia. Socra tem in hoc referebat,quod nunquam visus est cuiquam neque flere, neq; ridere. Tanta erat animi constantia. Huic iis concione sedenti,

quida dixit: Videre coeliabundus o Phocion: Recth, inquit , coniectas. Cogito enim si quid queam detrahere his,quae di Aurus sum apud Athenienses Alii soliciti sunt , ut quam plurima dieant,quo videantur diserti: illi diuer,

sa erat cura , nimirum ut quae ad rem facie . rbant,verbis quam paucissimis complecteretur. Quum oraculum proditum esset A thenien sibus, in ea ciuitate unum esse virum,qui cunctorum se tentiis aduersaretur,ac popestis v,

ciferans iuberet illum inquiri,Phocion semet vulgi ni prodidit, dicens: Ego sum ille, quem designatas i oti, oraculum, Nam uni nihil placet omnium,quae vulgus vel facit, vel dicit . Quid hiς primum. admireris,impaviduim ne viri animum,an clementiam, qui non passus sit suspicionem ad in nocentem aliquem deuolui, an sineularem sa pientiam, qua perspexit incoad tam multitudinem, quoniam alectibus agitur, nihil saai nec agere, necloqui i Quodam die orationem habens apud Athanienum populum, placebat omnibus , quum que videret ob omnibus pariter sermonem aprii Probari, conuersus ad amicos: Quid, inquit,

383쪽

ersuasuini habebat, nihil placere vulgo,quod . recto iudicio proficiscitur. Quum Athenienses ad sacrificium,quod ap

parabant ex more peterent i ei uibus , ut consei rem aliquid, ac caeteris conserentibus, ste- ' quenter esset appes latus Pocion: Puderet, iri-

quit, si vobis adderem, & huic nihil redderetii 4

oemostheni rhetori dicenti. Occident te Phocion Athenienses, si quando coeperint insanire, hunc in modum respondit: Me quide, pulchx, si insanire inceperint: at te, si ad sanania men- tem redierint . Demosthenes enim pleraq; ad .gratiam apud populum loquebatur, β blanda . Potius quam salubria . Qui in Aristogiton calumniator iam cpiade sinatus ia carcere moritu ita esset , rogaretque ' i' rocioneni, ut se inuiseret, amicis non sitienti' carcere . bus ut ad hominem iret: Et ubi ouis, inquit li- iucundἰbentibus Aristogitoni loqua ur Amicorum argumeatum, argutissimὶ torsit in diuersum si

gnificans se p*n ire, ut sceleroso patrocinare' itur, sed ut eius merita calamitate frueretur .

um Birantias i ascerentur Athenienses, Iquod Charetem , qui cum exercitu in sub si dium suae ciuitatis missus esset aduersus Philippum noluissent recipere ac Phocion dixis. set, non esse irascendum socias dissidentibus, sed ducibus, quibus fides non haberetura ipse dux eleeius est: atq; ipsi fidentibus Byzaniijs effecit, ut Philippia re iri secta discederet. Dis- fidentiam Byzantiorum in Charetem ducem

reiecit, qui talis erat, ut non videretur luxum iacteillius fidei committere. Prudentiae est in

384쪽

sjo dindere. At Phocioni probatae opinis.

viro , non dubiturunt sese credere a . Alexander Macedonum rex centum talenta dono miserat Phocioni : is vero percunctatus . est eos qui pecuni in adserebant,quid ita, ausi essent Athenienses permulti, sibi uni illa mi corru- teret Alex ander; illis respondentibus , pyς Rinxi vhum te iudicat virum & honestu & bo- . num: Ergo sinat, ii quit , me talem S haberi esse H Vt scith arreptum ab illis argumen- tum torsit ad occasionem recusandi muneris dam quis hic non admiretur incorrupti pecto ris synceritatem p pauper erat Phocion , nec di ni in agni iid ne quicquam mouebatur . si mul autem indicat illos , qui cum Rentiptibi.

administrarent, tamen a capiundis muneribus non temperant,neci, mos esse viros,nec tales hχb fi debere.

1ὸξ VM Ate 4nder ab Atheniensibus posce i

d si eras x iremes exhiberi , nec populus nomi- de Tu natim flagitaret adesse Phocionem, ut quid νcis. c risu erri proferret, Surgen , inquit: Consulo igitur aut armis superetis eos, aut su 'perantium amici sitis, a pendio suasit nihil Alexandro negandum, nisi confiderent se ira tum p e armis opprimere Quibus si ille videretur superior. no i esse prouocandum 3 anim' sum iuuenem, &'repulsae impatientissi

o Rumor incerto autore obortus de morterricipi- Alexandri, moxque rhetores prosilierunt,

ne cunctarentur, sed ill ico bellum susciperent. Phocion expectare iussit , donee scrtius aliquid coenosceretur: diam si inquit,

385쪽

Lod e mortuus est,& cras & peridie in ortu ui et rit. Graviter oratorum praecipitem temeri

tatem coercuit.

Quum Leon henes ciuitatem Athenien fu i 1 ad bellum perculis et , magnificis spe ad nomen libertatis ac princ patus ere, tam hocion illius verba dicebat esse cupresis similia ,

quae sublimes quum sint perpulc irae, sed fru- in non habent . Nihil potu it dici accom- Magnia modatius in sermonem splendideque pollicentem, sed infrugi erum: modum cupressus arbor subi imi compositoq; nii. in pronum vertice procul egregium quiddam polliceri videtur, at vix ullaste ilior. Caeteriim quum initia belli cessis ent se licia iter, ac ciuitas ob secundum nunc uni dij sa Optimacrificans grataretur: roratus phocion, an hqc decor

ita gesta uollet: Haec quidem,inquit gesta vel R ' A lem, sed non illa decreta. Sintiens etiam in consulta consilia nonnunquam sinliciter cede re ; id quoties accidit, gratulandam quidem esse Reipub. non tamet ideo non i mper vitai dum optimis consiliis. Fortas i. & illud se,.sit Phocion, non esse protinus fidendum pri- 'mis succeisibys , sed totius negoti j euenia de claraturum, quale suisset ipsius couillium. Quum Macedones irripuisset in Atticam, ac maritima illius depopularentur, Phocion Militia

eduxit iuuenes state forentes quorum multis ad ipsum concurrentibus , hortantibusq; ut colle quodam occupato, ibi colloc rei exercitu: O Hercules, inquit, quam multos video :duces , milites vect per paucos. Notans iuue - '

386쪽

inus.

quum militis sit , non dare consilium , sed VM postulat, bonam nauare operam. Attamea, commisso prilio vicit,& Nicionem Macedonum ducem superauit. At non inulto post tem pore bello deuicti Athenienses ab Antipatro, accepere praesidium .r Quum vero Menil lus praesidij x Ph ocio Incorru ni pecunias dare vellet,indignatus Phocion diPxu. ,-- xlx, nec illum Alexandro liorem esse , &causam deteriorem ob quam nunc acceptu rus esset quum tunc accetisset. O nullis mu- neribus expugnabilem animum . i. Antipater dicere sol at,quia dii , habere: in Atheuis amicos, neque Phocioni unquam persuasisse, ut acciperet, neque Doniadem vn- quam dando expleuisse. Hic erat Domades,, qui valebat ex tei crati dictione, quum Demosthenes non niu de scripto diceret. Phocion Antipatro petenti , ut in gratiam tuam faceret quiddam pugnans cum iustitia: Non potes, inquit, o Antipater, Phocione simul & amico , ct adulatore uti. Amicus obseeu at , quousque patitur equum &honestum. Nec enim amicus ab amico quod, iniusta est, petere debet. Adulator autem ad quiduis obsequitur . .

Quum populus Atheniensis flagitaret, ut

a Phocion copias in Boeotiam educeret, eamq; rem I hocion non fore e Repub iudicaret, edixit, ut quotquot essent in ciuitate ab ephebis usque ab sex agenarios se sequerent ir. Hic reclamantibus senioribus, & aetatem excusanti bus: Nihil, inquit, absurdi meo edicto coni netur, quum ipse natus ancos octoginta. una cuni

387쪽

APOPHTH. LIB. IV.

sis lux profecturus . Hac arte temporalium multitudinis calorem retudit.

Post Antipatri obitum, quum Athenienssi is

respub. ad gubernationem popularem redi)sset, Phocion in concione capitis danatus est . Atq; huius quidem amici caeteri qui simul caillo damnati suerant, flentes ducebantur, Phocion autem tacitus ibat. Cui ex inimicis quis piam factus obuius , post conuitia in faciem expuit. Tum Phocion ad magistratus respiciens: Non hunc inquit , compescit aliquis P t uindecorEse terentem λ vir sanctissimus etiam moriturus publicae disciplin x curam habebat. I De tam atroci contumelia questus non ς st,nee sagitauit vindictam aduessus eum, qui praeter, a ges squiret in hominem damnatum , tantum cohiberi hassit exemplum bonis moribus ad uersum , immane facinus non aliud , quod indecentes mores appellauit. Ex his qui cum Phocione erant moritur; : roquidam indignans complorabat sortem suam. solatia Quem ita consolatus est Phocion: Non tibi,inquit, Euippe, siue ut quidam legunt Thurippe

satis est cum Phocione moriὸ Phocion non tantum innocens , verum etiam praeclare de R pub. meritus ducebatur ad mortem. Magnum itaque solatium oportebat esse cum Phociono innocente mori nocentem.

Deniq; quum illi poculum cicuta tempera ro tum porrigeretur,percunctatus est quispiam, si quid filio vellet dicere: nam is aderat: Ego vindia 'nquit,tibi siti praecipio,atque etiam qbsecro, Q iv --e quid ob huius rei memoriam Atheniensib.

388쪽

solatium esse solet spes vindictv : Hinc illud curae fuit , filius patris iniustam necem vi , cisceretur: maluitq; illum in patriam , quis in patrem seruare pietatem. 1i Nicocli petenti, ut sibi ante Phocionem v Amici 2 nenum haurire liceret: Tametsi durum h ic, isquit , Phocio', tamen concedendum est ei cui nihil unquam invita negauit Phocion. Nicoclem inter amicos fidissimum unico adama rat, eiq; molestum erat videre illum morienatem. Eam molestiam ut vitaret Nicocles, petebat , ut ipse prior biberet. Et hac ia re commodauit amico8. Quum bibissent omnes . solusq, Phocioni superesset, consumpto ab alijs veneno, carnifex negabat se datura, nisi numerarentur duodecim drachmar, tanti enim venire cicutae unciam. Phocion itaq; per illius contentio- nem mora fieret molli, accito ad se quodam ex amici iniando quidem, inquit, Athenis ne mori quidein gratis licet,quaeso, dato huic i

Quum 'emosthenes multa maledicta iaceret ia Alexandrum,iam Thebis imminentem. Iromerico versu ex Odyssearo, illum corripuit.

M. TVLLIVs CICERO .

. Alli T inlliu , quum ob Ciceronis cognometitas virtu i cesseretur , ab amicis admonitus ,

389쪽

Cic ronis nomen illus ius esse mirum, quam esset Catonum, atulorum, aut Scaurorum o, Nam hae familiae cum primis i lustres erants apud liqua alios, quum i ullius esset nouus h6 Cognomen autem io patebat cavillis, quod a Cicere vilissimo legumine dictuim videretur . i. , Quasi vero non S Fabii a Fabis, & Lentuli a

Iante cognomen habuisse viderentur. Parum

allustris est, qui pra ter imagines & cognomen nihil hab t nobiliratis: pulcherrimum autem

nobilitatis genus Ost, qua sibi quisq; proprijs

virturibus conciliat. Nec cisti; t M. Tulliu rc iceronis enim nomen hodie decantatius est quam trecenti Catuli aut Scauri , cum suis . stemmatii, statui , ct ii aginibus. Quum poculum argenteum dij dicaret . α Praenomen, ac nomen literis signauit, sed pro icerone, ciceris fir iram insculpsit, nihil re- Cicerfugiens cauillato iam intes pretationem. Clazio' Oratores qui inter disendum vociferatur, dicebat claudis esse s mile , qui sic ad es amo-ient , ut illi ad equos confugerent. Hoc genus suu ora. homines & hodie videre eit , qui quum sen tor.etiunt se causa inferiores , ad furiosa iurgia c6si giant, ut quod rationibus persuadere non possurat, improbitate mittique extorqueant Quum Verres qui siliuni laabebat parum 4'pudice flore aetatis utent tu, Ciceronem , ut Salshr Parum virum , ac ciossum incesteret conui-: xxim

390쪽

sed intra domesticos parietes, nec ea conuitia sunt eliminanda. Eliminat autem , qui alijs impingit quod ipsius domi committunt liberi. s Metello nepoti obijcienti, quod Cicero to etortu stimonio suo plures occidisset, quam patroci- in s*udo esseruasis ti Plus enim inquit,mihi fidei est, q*φμ . quum eloquentiae. Mira solertia copuitium retorsit in laudem . Siquidem in teste spectatur

sdes, in patrono valet eloquentia . 6 Rursum Metello percunctanti a Cicerone . sal λ re. quis ipsius esset p ter,nimirum ignobilitatem Q in - eae probrans : Ad istam inquit, percunctatione trespondere sit disiicilius, mater e icit tua . Nam Metelli mater vivebat parum pudice . Quin & ipse Metellus matrem referens,leuior erat & i. const3ns, & affectibus seruiens , Cicero conuitium a patre ad matrem transtulit. . , Tum enim incertus est pater, quum mater nocum vno consuetudinem habet.

di idem Metellus quum Diodoro,quo rheto sata.' rices magistro suerat usus , defuncto, sepulchro eius coruum lapideum imposuisset:Justum, inquit 'icero, praemium retulit. Nam volare ipsum docuit, non dicere otans Metelli leuitatem & inconstantiam. Corvus auist Vatinium inimicum,&alioqui sceleratu iii M Tullius audierat obijsse diem: post quum

audisset ilium vivere: Male pereat, inquit , qui male mentitus est significans Vatinium indignum, qui diutius viveret. Omne quidem mendacium malum, sed hoc mendacium erat malum , quia bonos viros in salsum gau.

tum coniecerat. Dictum tamen erat ambH

SEARCH

MENU NAVIGATION