Dissertatio inauguralis medica de balsami vulnerarii vniuersalis vsu ac praestantia in omnibus vulneribus, vlceribus ... et si quis quassando, offendendo in quo, vrendo vel cadendo se laeserit reliqua quam gratiosi medicorum ordinis auctoritate in al

발행: 1747년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

de nouo sanguinis profluuium oriatur, sed spiritu vini, si vini alcohol,vel tepida aqua, si styptica aqua usus fueris, crusta sub linteo facta prius emolliatur, M sic caute auferatur. Alii non male paruas arterias deuinciunt, vel praecidunt,

ut eae in se ipias coire 9 sic sanguinis profluuia impediri

possint. Quod si vero magna arteria, vel brachialis, vel cruralis, incisa, vel praecisa est, neque tam multis ramis gaudeat, ut membro lassicientem nutrionem, ea deuin- ct i, aduehere possit, nil ad conseruandam aegri vitam restat, quam admota fascia tortili membri abscillio, non autem deuinctio magnae arteriae, quae hoc in casu fere semper, primum conuulsiones & gangraenam, deinde mortem affert. Peritus rerum suarum chirurgus libentius candens ferrum, quam deuinctionem, eligit, quae certis tantum casibus reseruatur. Si tandem vulneratio huius conditionis, ut caro ex vir.ique vulneris parte, nimium separata & hiatus sit, sutura sicca aut cruenta, hoc est, filo sericosui, ves etiam emplastro ad id apto prius alligari debet. His, aliisque ex chirurgia petendis, antea secundum res circumstantes, obseruatis, balsamum deinde, linteo carpto illitum, prospero successu adhibetur. Superuenienti febri, quibus vulnerati saepissime, bc fere omnes laborant, doctum medicum secundum morbi attributa medicinam facere oportet.

VIIII

Quemadmodum hoc balsamum omnibus vulneribus recens, Vel caesim, vel punctim,factis, bene medetur, sic etiam in omnibus recentibus laesionibus Hile est, nempe III) qui cecidit, vel quasiando, inendendo, urendo se laeserit, reliqua, si balsamum ad manus est, laesum statim eo locum inungat, linteoque obliget. Balsamum enim praeter primam virtutem principalem, quod non citius' vul

12쪽

nus sanet, quam pus, impurique alii humores electi sint,ia his praeditum est, ut sanguinem, extra sua vasa haeremtem, aliosque humores concretos, resoluat, simulque transpirationem insensibilem liberam. eo in loco, quo adhibeatur, promoueat, tertia autem Virtus principalis tonica est,

ut neruos etiam roboret.

Hanc ob causam IIII infiat amnes externas omnes, plures intereas curat. OmneS inflammationes, non ob externas causis factae, inde ortum trahunt, quando, aucto iam guinis motu, minimarum arteriarum sanguis vi in min,

ma vasa adiacentia lateralia propellitur, in quibus, secum dum naturae leges, lympha, Vel succus nutritius, continetur. Cum igitur sanguis retrogredi non possit, ibique haereat ac putrescat, dolor, tumor, rubor, nimius calor, ciniisque splendens, oriuntur, quibus cito medemur, bathmo , . .

locis inflammatis inuncto, fasciaque obligatis, vel etiathbalsamum mundo linteo detrito illinitur, inflammatisque membris imponitur, quod deinde mitigat dolorem, caloremque, concretum sanguinem, aliosque humores resobuit. Quod si autem sanguis ita iam corruptus sit, vi r solutio non amplius locum inueniat, mirum in modum eum digerit, emollit ac suppurationem adiuuat, & deinde pure extracto paucis diebus apertionem sanat. XI Vtilitatem affert balsamum V) in curationeris, si locum inflainmaciam faciei, vel manuum, pedum, brachiorum, dorsi, scapularum, crurumque, omni ex parte inungimus, linteoque obligamus, VI) phlegmones, ubi inflammatio iam altius,quam in erysipelate,descendit,ideoque inunctio, M saepius,& maiori copia, fieri debet,ter vel qua-B a ter

13쪽

ter nempe in die, cum erysipelas binas tantum inunctiones in die desideret. Membrum phi mone affectum ita collocandum, ut neque a calore, neque a frigore, offendaturia quiescat, VII varorumqguttae rosiaceae VIII )furunculorum carbunculorumque VIIII infammatarum tonssiarum X

iumefacti praeputii XIIII infammatorum testiculorum XV) υ cerum praeputiiglandisque, ubi eodem, ac supra dictum fuit, modo adhibetur. Ultimo autem in casu, balsamum cum

aequali olei philosophici, vel ligni guaiaci, parte, miscere

convenit, si spongiosa caro, carnis luxuriantis naturam induens, adsit, quo ea blande depascitur. Aqua enim mercuriali communi, lapideque infernali ex argento parato, superflua, in loco tam sentibili ac neruoso, exedere, prout saepius inexperti chirurgi audent, aegrisque intolerabiles dolores creant, minime decet. Caeterum intellectu facile est, si in morbis bubonum, tumefacti praeputii, inflam- maiorum testiculorum, ulcerum praeputii glandisque, go-norrhoea simul aeger, vel benigna, vel maligna, laboret, internis eam medicamentis simul curandam eise, id quod hunc in modum peragitur. Aeger quotidie, bis in die, mane potu theae utens, M vesperi in aqua petroselini, sequentis medicamenti triginta, usque ad quinquaginta, guttas accipit, agitato prius in vitro liquore. R. bal csulph. fg. balc copatu. olei iunip. aa. sit. olei succini, therebinth. aa. 3i. mercurii dulcis optime parati scrup. iis. Misce. Qui hoc medicamento per hebdomadam fuit vis, pilulas deinde mercuriales sumit, cui rei pitulae nostrae balsaminae mercuriales maxime seruiunt, quia sne molestia& torminibus bene laxant, & tantum abest, ut debilitent,

Vt potius ventriculum atque intestina corroborent confii mentque

14쪽

mentque, ac venenum venereum blande e corpore pellant. Hoc peracto mixtura denuo utitur aeger per hebdomadam, qua finita, iterum pitulae mercurities sumendae, matutino tempore, adiuuando operationes hausto carnium iustulo, vel cereuisia tenuiori calida butyro emollita, vel alio infuso idoneo, sic M tertia hebdomade continuatur. Quod si forte gonorrhoea nondum, elapsis tribus hebdomadis, omni ex parte curata, seminisque corrupti pronuuium pertinax sit, singulis diebus vesperi Blancardi pitulae,

ex gummi elemi,mastichis la terrae catechu compositae,sumendae, duo scrupuli dosin constituunt, robustiores autem& drachma uti possunt. Aeger durante hac cura, cibis crudis acidisque, ut halecibus, brassica, carne fumo exsiccata saleque condita, cetera, se abstinere debet, sic etiam potus multis spiritibus praediti, vinum, vinum sublimatum, mulsum, vitandi. Chocolada etiam M adhuc magis c ea hic abs re esse videntur. Cereuisita tenuior,bene defaecata,haud insalubris, optimus autem potus decoctum hordeum, sy-rupo dialtheae dulce factum, hic reperitur. Operae protium videtur esse, hic obseruare,atque hoc morbo laborantes vehementer admonere, ne permittant, ut chirurgi inexperti, circumforanei medicastri, aliique naturae humanae oeconomiam ignorantes, medicamenta tamen propinantes, ante Venenum quam venereum destructum sit, ac conueniat, corrupti seminis profluuium adstringentibus tollant, unde non solum fere semper bubones oriuntUr, verum etiam tam multa mala uniuerso corpori importantur, ut viri cordati omnino doleant, tam multos iuuenes sanitatem,

reipublicae saluti tribuendam, hac ratione perdant, non alia ex causa, quam quia medicis doctis ac reticentibus morbi conditionem aperire in opperitano tempore pudent, aliorumque hominum inexpertorum mediis Vtuntur.

15쪽

Vtilitatem porro haud contemnendam habet balsumum XVI in sananda exvicerata inra bra, quae in omni go-norrhoea maligna, corrupti seminis acrimonia, corrosa est. Lacte tepido mixtum in urethram immittitur, quem in

finem ad ignem prius liquefacti scrupulus balsami pro

una immimone cum lacte miscetur. Dolores minuit letollit, licet aeger, facta infusione, ab initio ardorem quendam sentiat, ob quem non est quod timeamus, quia exulceratum ductum urinarium breui tempore sanat, aegrotumque urinam mittendo doloribus liberat.

XIII

Experientia veritateque adductus assirmare ausim XIIII in eurandis infammatis, Obduratis G tumefactis mammis, G in quibus sicirrbi, unde cancer saepissine oritur, admi, vix ac ne vix quidem melius medium nostris temporibus notum esse vel inueniri. Quod si non ab honestate remotum putarem , multa hic testimonia procerum aliarumque lambnarum, quas solo hoc balsamo periculo instantis gangra me liberaui; afferre possem. Sed quia melius, ut bais,mum ipsum laudem sibi pariat, dum adhibitum re vera effectum essiciat, quam ut hic celstretur, hoc tantum afflicto, mihi ab illo tempore, quo medicinam in Polonia minori feci aegrotis, eiusmodi inflammatas mammas in monum incidi , quae non tantum incipiente cancro sed Semaculis atris subliuidisque, sphacesi signis, laborarunt, quas autem solo hoc balsamo, quod bis in die mane te vesperi in forma emplastri linteo detrito, ita crasse ac cultri dorsum, illitum, inflammatae mammae imponere M leniter circumligare iussi, Deo fauente sanaui, nullis usus internis medicamentis. Hoc non ter, vel quater, sed saepius mihi accidit,

16쪽

accidit, cum communis in Polonia minori morbus apud. plebeias in primis mulieres sit, ut lac in mammis crassum confertim haereat atque inflammetur, & tandem, quia ut plurimum valde negligentes sunt, neque medico priusquam extremis stant, utuntur, in nodosam & cancrosam congeriem abeat, quo in casu balsamum adhuc solvtium praebet, ardentes dolores minuit, ac materiam invasis laetiferis haerentem & fere emortuam, in pus bonae no tae vertit, quo facto sponte mamma aperitur le pus paulatim emuit, quod saepius canthari Lipsiensis mensuram superauit. Diebus aliquot elapsis, si pus maximam par tem emuxerit, tu rundae balsamo illitae in mammae foramina inserendae, Vsque eo dum pus penitus extractum, quo facto abiectis turundis ulcera mox coeunt. Turun , das hic hina ob causam commendo, quia mulieres, ipsae sibi medicinam facientes, maxima ex parte instrumentis ad iniectionem balsa ini carent, ideoque turundarum balsamo illitarum ope id emcere debeant. Expertus scio tu rundas sanandis mammis haud nocere, si tantum nimis profunde non inserantur, iustam figuram habeant, neque diutius ashibeantur. Super turundas adhuc balsamum in forma cataplasmatis inflammatis mammis imponendum, usque eo dum inflammatio omni ex parte expugnata sit, id quod,mea quidem experientia, ut plurimum decima die factum. Quod si forte sphacelus magna ex parte mammam iam occuparit, nil amplius restat, quam ut expertus chirurgus sine temporis detrimento emortuas partes recte exscin dat, reliquasque sanas ab hoc malo defendat.

XIIII

Quod si vero inflammatis obduratisque mammis sta- tim in principio balsamo auxilio veniamus, tumor durus

17쪽

ae nodosus raro in suppurationem abit, sed obdurata in vusis lacti feris materia mox resoluitur, tumor atque inflammatio minuitur, aufertur, mammaque mollis fit, atque ut plurimum eiusmodi mammae intra quinque dies sanatae

sunt.

Balsamum hoc etiam affert utilitatem quandam XVIII in Rirrhis cancrosis G cancro occulto, atque adeo aperto cancro aliquoties hoc modo medicinam feci. Vnciam cum dimidia balsami, semiuncta olei rutae veri, miscui, locaque cancro laborantia, in facie, fronte Senaso, bis in die bene illinere, laminam deinde ex plumbo factam imponere, & circumligare fascia, iussi. Simul vis internis sum, ad mitigandos corrigendosque virulentos humores, medicamentis, quo facto aegra, gaudio ut ego cumulata, conualuit, itavi nulla externa cancri signa adfuerint. Sed diffiteri non possum, octo mensibus elapsis cancrum recruduisse, feminamque vita fuisse priuatam.

XIX in sananda PDenitide emolumenti quid affert balsamum, si cataplasma ex eo fronti bis in die imponitur. Maxime autem hic conducit venae sectio, quae in pedibus primo, non Vero in vena iugulari, Ut quidam chirurgiae doctores male sibi persuadent, instituenda. Sanguis enim eo dirigit impetum, quo vena secta miti In brachio deinde venae sectio repetitur, M si phrenitis vehementior, sanguisugae iuxta aures applicandae, vel his deficientibus, cucurbitulae, tum demum, si e re esse videatur, vena iugularis secanda.

XVIII

Restant nonnulli adhuc morbi, quibus balsamum ad-

. iumento

18쪽

iumento est, licet interna potissimum medicamenta tem, perantia ac diluentia, ac praecipue venae sectiones, recuperandae salutis fundamenta ponant, nempe XX AUisae, ubi emplastrum ex balsamo circa collum, maximeque sub mento Se super arteriam asperam applicatur. Fauces imflammatae balsamo, aequali parte melle rosarum mixto, ibliniri penicillo possiunt, sed cauendum, ne aeger quid deglutiat, id quod incommoda afferre posset. . PraecipUa autem res est, statim in principio nocivos humores, infusi laxantis ope, ex rhabarbaro, tamarindis & manna confecti, a partibus superioribus ad inferiores derivare atque excernere, semperque alternis diebus enema, ex lacte, chrysam themi floribus Se sufficienti nitri depurati parte paratum adhibere. Deinde vena maior in brachio, M si aeger comvalescere haud incipiat, altera vel eadem, si non abs re esse videatur, die, vena secanda iugularis,ia tum demum,secum dum morbi attributa, sanguis ex ranina sub lingua mittemdus. Neutiquam sanguinis missio primum in ranina, ut plures chirurgi in aegroti perniciem faciunt, malumque peiorem in modum excitant, instituenda, sed a partibus inserioribus ad superiores venas secando, ut in phrenitide, adscendendum. Scarificatio in colli parte inferiori iuxta scapulas valde etiam utilis est, quae autem non ab initio, sed secta prius vena maiori in brachio, venaque iugulari, in vim adhibenda. Praesente strangulationis, ob spirandi difficultatem, metu, arteria aspera sub cricoide inter te tium quartum circulum cartilaginosum perforanda.

, XVIII

XXl) In obstructa hepare ae liene vim habet, si bis in die loca dolore affecta Dalsamo tepide inungas,& per noctem tenue emplastrum ex eo imponas. hinc iterum πω C nae

19쪽

nae sectio salutaris, praecipue si in mulieribus menstrua sanguinis excretio, inque viris haemorrhoidum fluxus obstructus est, vel haud sussicienter fluit, quae in pede

sucipienda, nisi ob crassum sanguinem alienum esse vide, tur, quo in casu prius vena in brachio secanda, ac conuenientibus medicamentis, sanguinem diluentibus, is fluidus reddendus, la tum demum venae sectio in pede repetenda. Hirudines, quae viris in intestino recto applicantur, magni hic sunt usus, nec non aqua sedlicensis tepide hausta, corpus simul blanda ambulatione, equitando vel vehendo, agitando, multum prodest.

XVIIII

XXII In pleuritide rum ueratum juria salutare, si locum inflammatum calide prius inungas, & emplastrum

deinde ex eo superponas, notandum autem in spuria pleu- . ritide, ubi inflammatio maxima ex parte in exterioribus partibus inest, plus adiumenti, quam in vera, afferre, qua existente, saepius calide in die inungi, semperque inun-'ctione finita emplastrum ex eo imponi, & vena, altero in brachio e regione posito, secari debet, ut in latere haerens congestusque sanguis moueatur atque ad alias partes deriuetur, id quod in pleuritide spuria non videtur esse necessarium, excepta manifecta plethora. Interne celeb. D. erihofii lac camphoratum egregie iuuat, quod ex Sem. Melon. card. Mar. ana camphorae bii decocti hordei ibi facta emulsilone, additaque antim. diaphoret. nitri puriss ana Si & saccharo q. s. paratur, sumendo singulis dimidiis horis, quantum cochlear capit.

XXIII In variis oculorum morbis balsamum nostrum egregium medicamentum deprehenditur, cumque de eo

20쪽

nil nisi experientia edo hius scribam, sincere assirmo, me in curandis inflammatis oculis multa effecisse, iisque breui tempore saepius, nullis praescriptis internis medicamentis, feliciter fecisse medicinam. Linteo detrito illinitur valde tenuiter, ac per noctem oculis inflammatis imponitur, in die autem sic palpebrae inunguntur, bis vel ter. Hoc utiliter fit in lippitudine, in sugillatione, ubi album oculi sine inflammatione rubescit, plurimumque de sanguine min,

mis in arteriolis haerente, vel etiam, causa externa, comtusione, ictu, oritur, in trophthalmia, epiphora, ophthalmia,chemini, aliisque ex inflammatione ortis oculorum morbis Qui per noctem tantum palpebris imposuit balsamum,matutino tempore sentit, dolores leuiores omniaque symptomata mitigata fuisse, quae secunda tertiaque die magis magisque remittunt, quarta autem quintaque plerumque cessant. Plus vice simplici acerbissimas oculorum inflammationes,nulla interne adhibita medicina, solo nostro balsamo sanauimus. Magis autem e re eme videtur, si balsamo utentes simul, cereuisae vel vini loco, decoctum ex radice scorZonerae, veronicae, foeniculi δc rasurae cornu cerui in auxilium vocemus, idque large hauriamus, nec non bal neis pedum,& cantharidibus, ein plastro exceptis, ac ceruici impositis utamur. Quod si inflammatio valde exace bata, conuenit tam multum ac dimidia lentis pars emcisi oculi angulo maiori inungere, & deinde clauso oculo pupillam intus mouere, vel etiam penicilli aut plumae ope, oculi album, quod eo tempore ut cruda rubra caro apparet, illinere. Hoc facto dolores leuiores sequuntur, cum balsamum oculum parum irritet, sed tantum abest, Vt mala inde venire opinemur, ut secutura postea morbi imminutio & tandem sanatio praecedentes nullius momenti .

SEARCH

MENU NAVIGATION