Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

somniasse, oba illius audiantur. lib. IV. cap. II. Arnominatio est, cum ad idem verbaem,'idem nomen adceditur commutatione unius literae, aut literarum , , Iahae aut syllabarum: aut ad res dissimilissimilia uerba adcommodantur. Ea multis N variis rationibus conficiatur. Adtenuatione, aut compsexione ejusdem literae, M. Hic, qui se magnisce jactat, atque ostentat, veniit a te, antequam Romam venit. Ex contrario. me homines alea vincit, eos ferrostatim vincit. Pro ductione ejusdem literae hoc modo. avium dulcedo ducit ad avium. Brevitate ejusdem Herae, hoc modo. Hic tames videtur honoris cupidus, tamen non tantum curiam diligit, Curiam. Addendis literis hoc pacto. Hic Hi poset temperare ηs amori

mallet obtemperare. Demendis literis sic. Si lenones' tamquam leones vitasset, vitae se tradidisset. Transferendir literis, A. Videte judices, utrima bomininamo, an credere malitis. Item. Nolo esse laudator, ne videar adulator. Addam etiam hoc . deinde finem huic parti imponam. Auctor ad Η rennium fingit ex se ipse omnia figurarum omnium exempla. At Fabius testatur versum illum ovi

dii,

Cur ego non Furis te furiam papud Cornificium esse: quod haud scio an sit ad infringendam adversariorum caussam firmissimum argumentum.. g. Auctor inquit Riccobonus ad Herennium scripsi integrum librum de Elocutione, ghi es quartus Rhetoricorum. Quinctilianus lib. IX. ait. Haec omnia de Elocutione , copiosus est exsecutus Corniscius: qui proprie librum huic operi dedicavit. Est vero sic apud Fabium y immo sic, ut egci diserte describam. Haec omnia cosiosius sunt exsecuti, qui non ut partem peris tranἷcurrerunt, sed proprie libros huic operi Q-

472쪽

dicaverunt, 'at Caecillas, DionUM, Rutilius, com, nscius, Visellius, aliique non pauci. Quorum verborum sensus hic est. Copiosius hi de figuris tr.ctaverunt, quoniam in hac parte Rhetorices tam tum occupati fuerunt: solum in figuris tradendis operam seam conlocaverunt: reliquas Rhetoritae partes non adtigerunt. Id autem ita esse probat liber Ρ. Rutilii: ubi tantum de figuris agitur. Idem Deisis Cornificium significat Fabius. At hic incertus auctor de tota arte Rhetori nlan de M ris solis tractat. Quod si intelligamus, Fabium hoc sentire, Cornificium ex quattuor libris quartum int grum Elocutioni dedicasse, aliis tribus libris in reo. uis Rhetoricae partibus consumptis , non rid,' eulus sit Fabius y quasi non & ipse idem fecerit: qui librum integrum, immo libros integros 8. & 9. Elocutioni dedicavit Τa. Ille pergit Riccobonus) inter Auras Vrbo

rum numerat Interrogationem. Hic eodem libro res tur tarniscium numerasse. - . .

. Ille nominat inter easdem Ruras Ratiocinatiωnem. Hic dicit etiam Corniscium nomine'. . s. Ille Membrum Muris verborum aggregat. Hie quoque lib. IX. tradit Corni ium aggrega se. ' ' 6. Ille Articulam Muram verborum facit. His af

firmat orniscium suecisse.

7. Ille inter easdem Ruras vast esse Subjectisnem. His aperit Corniscium voluisse. 8. Ille Mul Occupationem collocat. Hic declarar Cornisciam collocaOZ9. Ille inter ear recipit Interpretationem, Hic e ponit Corniscium colloca Oe.. Io. Ille in imis commemorat . Conclusonem. mastendit Cornifciam commemor M. x I. Ille in iisdem collocavit Translationem. Hic meminit Corniscium collocasse. Ego

473쪽

Ego ad novem has res, Interrogationem, Ratio Cinationem , Membrum , Articulum , Subjectionem, Occupationem, Interpretationem, Conclusionem,' & Translasionem in universum sic respondeo: συκα id esse, tantulam, id est unam,

rem in tot partes, id est in 9. res, secarer, quod faciunt parci, ne dicam, an sordidi 8 Atque etsi de consiuio cujusquam judicare non debeo, tamen eXMimo Riccobonum conantem probare , Cornificium fuisse auctorem torum Rhetoricorum, maluisse ducere , se eX quindecim rebus, quam locis id fac re , quo, Fabii loco uno in res novem disiecto, caussam faceret, ostentatis alumentis tot probati

num , speciosiorem & plausibiliorem : & numeris addendis Soriten Chrysippi tumidiorem, non ta

men pleniorem aut ampliorem redderet r alioqui minore opera , minore impendio chartae atque Chalcanthi universa haec absolvi poterant. Sed recitemus nos verba Fabii ex cap. 3. lib. IX. Adiciε his Cecillius περ ασιν, de qua dixi: Corniscius Inter rogationem, Ratiocinationem , Subjectionem , Translationem, Occultationem, praeterea Sententiam, Mein brum , Articulum , Interpretationem , Conclusoneyti Verba haec Fabii aperte ostendunt, locum unum esse. Sed sint res novem. Etiamne, ut causae serviamus, studio vincendi fucum faciemus ' S, ae quitatem susque deque habentes, scripta antiquΟ-rum ex libidine pervertemus 2 Cur, ubi est Occublatio , fit occupatio 7 expunctaque vera. & justa scriptura inducitur falsa & adulterina 8 Inter bonos

bene agier, admonemur vetere juris formula. Vincamus Virtute, non artibus, in certamine prae

krtim nobili S generoso: ubi etiam vinci lucro est Ac fortasse velocitas percurrendi oculos raptim

legentis sesellit: & occupata pluribus cogitationia

474쪽

bus mens pro Occultationem, Occupationem accepit: malo enim de tali viro haec suspicari: attamen quos ego legi libros , universi occultatἱonem habent : de qua occultat one quando hic auctor nusquam egit egit autem Cornificius, id testante F sto convincitur, haec Rhetorica a Cornificio non fuisse conscripta. Quod ad reliquas octo per

tinet Interrogationem , Ratiocinationem, Membrum , Articulum , Subjectionem, interpretationem, conclusionem , S Translationem, adversa rii sic pugnant. Scribit Fabius, has omnes fgu ras tractatas esse a Cornificio. Reperiunto autem universae apud hunc auctorem. Ergo is auctor est Cornificius. Remondetur. Si hic auctor de his figuris tradidit, fecit, quod omittere omnino non potuit sine nota insignis imperitiae : pleraeque enim eae figurae in ornatu orationis principem locum te nent. Itaque Cicero neque enim Graecos nomi nare est necesse, quando de verbis, quibus a nostris

adpellatae sint eae figurae, sermo est cum alibi, tum in Oratore, quoties de Articulo, Membro, &Translatione agit 8 Itaque s adfirmemus , hunc li-hrum esse Cornificii, quod ibi tractatas esse eas s-guras legimus, quas a Cornificio traditas scribit

Fabius, eodem argumento, orator Ciceronis erit

Cornificii, quoniam ibi has figurag tractatas & quidem saepius videmus. Iuvant igitur & hae octores Cornificianos ne hilum quidem. At Fabius se scripsit. At ego hic adiutor defensorque sum cauς

sae meae, non Fabii patronus, aut etiam inte .

I a. nis inquit Riccobonus Sententiam SI3. Donitionem ponit inter Schemata λέ9-. Η ius verba haec sunt. Cornifcius atque Rutilius Sen

475쪽

Respondeo, ductum esse in fraudem Riccoboanum a memoria , non sic scripturum profecto , si

Fabii locum , cum haec commentaretur, coniluisset: qui locus sic habet lib. IX. cap. 3. Quaedam omnino non sunt Murae, scut ordo, Dinumeratio , Circumscriptio , sive hoc nomine signiscatur con- prehensa breviter sententia, sive snitio. Nam S haee Cornifcius atque Rutilius Schemata λέξω- putant. In quibus Fabii verbis duae illae voces sententia & s-nitio binitio inquam , non De finitio, ut deceptus a memoria Riccobonus perperam legit non sunt figurarum nomina: sed exponunt, & quasi definiunt , quid sit Circumscriptio : quod licet ex ipsis Fabii verbis adparet satis, tamen elucet etiam melius ex Cicerone pluribus locis; sed maxime in Oratore, quando de Cirhumscriptione loquitur Dap.

58.J Sed inquit universa comprehensio, Sspecies

orationis clausa , Cy terminata est. & paullo post scap. 59.J Cadere tantum numerose oportere, termina siquesementiam. Ibidem scap. 61.3 Illa circumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe conclusa curras

oratio, quod in Utat in fngulis perfectis, absolutisque

sententiis. Atque quod rem juvat ' ut sileam, paullo post Fabium Sententiam seli Cornificio vindicare, illis verbis supra citatis Cornifcius Interrogationem lyc. praeterea Sententiam, Membrum Cyc. non facturum , si prius eamdem utrique Rutilio &Cornificio tribuisset, ut inquam illud sileam, quo pacto hoc quamvis in adnotatione nosti a etiam dictum, silere & praeterire possim sine certo praevaricationis crimine 7 Fabius, ut ex ejus verbis prius adlatis vidimus, aperte testatur, Cornificium inter figuras ponere ordinem, Dinumerationem,& Circumscriptionem. At apud hunc incertum. auctorem ubi haec legunt 8 Ut solo hoc testim nio

476쪽

nio cogantur velint nolint Cornificiam fateri, ne. quaquam hos libros a Cornificio conscriptos fuisse: neque omnino Verum esse, quod scribunt, ni hil tri- huisse Fabium Corniflcio, quod in Rhetoricis ad Herennium non inveniretur.

14. Lis c scribit Riccobonus tradit contrarium idem fere esse , quod Contentio est, contrarium esse, quod ex rebus diverss duabus alteram breviter F Deile confirmat. Hic scribit lib. S. Enthimema , quo pugna constat, contrarium a Corniscio appellari. Ego vero ex hoe Fabii loco, qui integer a me ponetur, dico S praedico , quaerendum esse alium Cornimetum, cui vindicetur incerti auctoris liber: quando nullae vindictae isti possunt adserere. Verba Fabii lib. v. cap. Io. ubi agit de argumentis, sunt haec: Nam Enthγmema Sc. Unum intellectum ha het, quo omnia mente concepta ligniscat, sed nunc de

eo non loquimur: Alterum, quo sententiam cum ratio ne : Tertium, quo certam quamdam argumenti conclusionem vel ex consepuentibus , vel ex repugnantibus

Agniscat quamquam de hoc parum convenit. Sunt enim, qui illud prius Epichirema dicant e pluresque ininvenias in ea opinione , ut id demum quo pugna constat, Enthmema accipi velint: N ideo illud Cornisecius Contrarium adpellat. In verba Quinctiliani nunc nihil inquiro: nec interpretem ago. Sed proferatur mihi locus ex his libris , quos Dis atque hominibus invitis Cornificio adscribunt, ubi legatur Enthymema , quo pugna conisat , Contrarium adpellari: tunc stet, qui praerat, coronatus olympia: tunc manum tollo. Nam quae de Contrario semel, S de Contentione bis agit hic auctor lib. 4. , pertinentea ad figuras verborum S sententiarum, non ad argumenta. Describere libet, quoniam mirifice ad rem

taciunt, Verba Ciceronis ex Topicis scap. 13. se J

477쪽

. quibus lectis Comificiani etiam atque etiam G. cleant , quisnam primus Enthymematis quoddam gemis CVntrarium dixerit: Ex hoc illa Rhetorum junt ex contrariis conclusa, quae ipsi Enthγmemata in adpellant: non quod non omnis sententia proprio nomine Anthγmema dicitur: sed ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen ecfecit apud Graeco suum. A cum Omnis sententia sint mema dicatur , quia videtur ea, quae ex Contrariis conscitur, acutissma, sola proprie commune nomen possidet. ejus gen ris hae unt. Hunc metuere: alterum in metu non ponere. Eam , quam nihil actu I, damnas ἰ bene quam mer 'tam esse autumas , dicis male mereri. Id uod scis, prodes nihil: id quod nescis y obest. Me disserendi genus adtingit omnino vesras quoque in respondendo di. Dutagiones, sed nilosophorum magis, quibus es cum

oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis . concluso: quae a Dialecticis, tertius msdus a Rhet ribus Enthymema nuncupatur.

IS. Auctor deniquε haec est ultima res Riccob ni ad Herennium, praecipit Licentiam esse, cum apud

eos, quos aut vereri, aut metuere debemus, tamen alia

Tuid pro iure nostro dicimuro Quinctiliani verba suntodem dictum sis de de Oratione libera, quam Cornis-cius Licentiam vocat. Graeci Nonne cedito certius apparet ta Quinctiliano sias habenda estit certe es) Rhetorica ad Herennium esse Corniscit γRespondeo ego. Quod ad Fabium pertinet j t Ium adripio & retorqueo , sico Fabius scribit Enthymema, quo pugna constat, adpellari a Cornificio Contrarium. Id ab hoc auctore Rhetoricorum ad Perennium non fit. Item. Fabius scribidordinem , Dinumerationem , Circumscripti nem, Occultationem, inter figuras adnumerari a Cornificio. Id ab hoc Auctore Rhetoricorim ad

478쪽

DEFENS. ADNOTAT. SUAE SECUND. 46st

Herennium non sit. Ergo certo certius 3dpa- 'ret , si Quinctiliano fides habenda est, ut certe est, sic enim loquitur Riccobonus) Rhetorica ,

ad Herennium non esse Cornificii. Hoc , quod sequitur, non dico ego tueri enim S laudare scri- Ptorem Optime meritum, non criminari debeo sed tamen fingamus aliquem sic dicere. Fabius scribit,

tractatas esse a Ρ. Rutilio figuras ἡθοποιικν, χαρακηππνιγον, Dinumerationem , Circumscriptionem: quae tamen apud Ρ. Rutilium non reperiuntur:

apud quem si ceterae, quas Fabius Rutilio tribuit, leguntur, cur non & hae 7 Complexionem argumenti, quae fortasse duplex esse potest, ego non infero. Concludat, cui libeat. At fortasse Fabius alium Rutilium citat. At, respondeo ego, D tasse, ac ne fortasse quidem Fabius alium ab hoc incerto auctoro Cornificium citat: a quo postea hic incertus didicerit, huic figurae Licentiae nomen , dare. Certe agens de hac figura nullis indiciis significat, a se primo Licentiam adpellatam : immo jam illi tale nomen fuisse aperte esse ostendit, sic scribens : Ergo haec exornatio, cui nomen Licentiae e s. Dimirus profecto, cui nos Licentiae nomen

dedimus t si hujus ipse verbi auctor fuisset: quod quidem alibi fecit: nimirum libro primo his verbis: Nise quia de Insenuatione nova excultavimus 2 quod

eam soli praetor ceteros in tria tempora divismus. AN que nemo est in scriptis Rhetoricis Ciceronis vel mediocriter versatus, quin sciat, multo maximam partem illarum figurarum, quae apud hunc ince tum auctorem sunt iisdem nominibus a Ciςeronerius esse insignitas: quas persequi nunc occupato omini non est ocium nec consilium. Ut necessest fateri, ea nomina non ab Cornificio, sed multo ante eum natum, facta fuisse, Atque ut alia

479쪽

quoque alumenta addamus , cum Fabius scribat sic : Quod idem dictumst de Oratione libera, quam Corniscius Licentiam vocat, Graeci σrα μίαν. Cumque apud Iulium Rufinianum legam De Fig. Senti p. 24. Εd. Pithoei. J, Parrhesa oratio libera, quain ornisecius Licentiam vocat. Veniin mentem suspicari magnam partem horum verborum ab libro Rufiniani esse in librum Fabii translatam. Scilicet, quod fortasse aliquis quod fit frequenter ab iis, qui loca auctorum ex aliis scriptoribus vel eXponunt, vel aliquo modo juvant in orae area libri Fabii verba Rufiniani, quae ibi quadrarent, adscripserit, quae postea imperitus lubrarius de margine in ordinem verborum Fabii transtulerit. Quod quidem. animadversum est a doctis nostra aetate hominibus, libris Ciceronis contigisse pluribus in locis. Ad quam censuram fortasse vocari positini etiam verba haec in figura

Contrarium. Contrarium idem fere est, quod contentio. Certe eum bis agat idem auctor de Figura Contentione, neque tamen faciat mentionem adfinitatis, quae sit illi cum Contrario, cumque nullam adferat rationem, quare Contrarium idem fere sit, quod Contentio, si etiam ordinem, quem in reliquis omnibus figuris exponendis servat hic auctor, acres judices animadvertant, periculum est, ne i Censeant, ea omnia expungenda, ut de margine in librum transcripta. Ego autem interim ne censeo

uidem : tantum abest, ut judicem : doctiorumententiam audiam, Ssequar. Ergo cum suspectus sit locus Fabii: cum non constet hunc auctorem ipsum huic figurae nomen dedisse Licentiae: cum declaratum sit, alium ab hoc auctore horum Rhetoricorum a Fabio Corniiscium significari, a quo hic incertus auctor nomen figu-

480쪽

figurae Licentiae acceperit, cum Fabius tribuat multa Cornificio, quae in hoc auctore non leguntur: dicimus, neque hanc quinctam decimam Ric- coboni rem quidquam ecficere , propter quod de opinione pristina discedere nos debeamus. Et quamquam tot tantisque rationibus, quaθfirmissimae sunt, fulcitur caussa adnotationis nostrae, ib. men, quoniam sua sponso sponsa pulchra est, suumque corVO ovum placet, cum mihi sensum retineo meum, cuique relinquo suum: qui si dijudicari controversiam velint, ego vero vel ipsos adversarios judices sumo : illis ipsis disceptatoribus utar: sin ab sua ipsi liberali verecundia non impetrant, ut judicandi de se partes suscipiant, ego nihil aliud contendo , nisi ut judicent docti: quibus spero si nihil aliud, certe modestiam nostrae adnotationis, ct totius hujus disputationis commendatam, ' &probatam fore. Alius est Fabii locus adprime a nobis faciens: sed ille in praesentia non succurrit. fg 4 D. o. Μ.

SEARCH

MENU NAVIGATION