Supplementum ephemeridum, ac tabularum secundorum mobilium, Io. Antonii Magini ... in quo habentur ratio, & methodus perfacilis promptissimè supputandi verum motum Solis, Lunae, & Martis ex nouis tabulis secundum Tychonicas obseruationes, nunc primum

발행: 1614년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

3o6 Supplementum Ephemeridum,

pr. 32. cum dimidio. Unde patefacto prius meridiano Montis regi j, patebit postea meridianus mearum Ephemeridum. Sed quis audeat declarare illum meridianum certa adeo ast eueratione, ut nil dubij relinquatur Nemo quidem certc. Praeterea dico, quod quando auctoritati Mercatoris standum est quoad longitudines Montis regij, & Venetiarum respectu meatum Eph meridum : eidem standum quoque est quoad longitudines eiusde Montis regi j & Francofurti respectu Ephemeridum Origani. Ait enim Oti ganus, ut supra retulimus. Optimum vero en, unum aliquem Geographia auctorem, seum probatum sequi, cum diuersi diuersis viantur principiis, dcc. Hoc itaque concello ut occet, sequetur& ipsius Origani Ephenagrides eadem de causa alicui errori esse subiectas. Nam cum a Mercatore detur longitudo Montis regi j grad. . ue . ut patet in ipsius Atlante ab Hondio aucto, si ab illa auferantur grad. . longitudinis Francosurti secundum cundem auctorem, prodibit utriusque meridiani differentia gr. . quae aequi ualet minutis 28. temporis. Sed cum Origanus obseruauerit differentiam dictorum meridianorum ad minuta D. dabitur 9. minutorum temporis error, nec dictae Ephemerides erunt supputatae ad meridianum Francosuriensem , sed in illo meridiano indigebunt correctione ob illa v. minuta. Reuoluamus igitur hoc saxum in quam libuerit partem, semper cognoscemus non posse commode iacere, atque sic incidemus in alias a que alias difficultates & absurda ; quoniam ita fert Geographicum studium admodum incertum , & dubie ab auctoribus pertractatum , etiam ipsom et Origano teste. Non opus est praeterea, ut eidem Origano iterum respondeam, cur ego in priore Catalogo ascripserim differentiam 3 s. minutorum temporis Regio monti Prustiae, cum tamen so. minuta in reductione motuum mearum Ephemeridum obseruauerim . Nam id a me praestitum est in priore Apologia , nec eum decebat tot clamores excitare, cum a me prior ille locorum Catalogus ab Apiano primo impressio desumptus in dubium reuocatus fuerit sequente anno ab editione dictarum mearum Ephemeridum, nempe in Secundorum Mobilium Tabulis, ubi longitudines locorum recensui etiam ad mentem probatiorum auctorum, restituendo praesertim longitudinem Montis regi j ad gr. 6. 3 . ut in Reinoldo,& Vcn tiarum longitudinem ad gr. 7 .3o . Tandem vero cum denuo Typis meae Ephemerides excusae sunt Venet ijs anno i 193. deleui penitus longitudines Apiani, de certiores cunct os reddere volui, me approbare longitudines, quas maior cruditorum pars sequebatur. Quae Ephemerides me inconsulto paulo post impressae denuo fuerunt a Sconuuetiero editionem Venetam prorsus imitante. Vnde maligne agit naecum Origanus, dum ait. Nam, conuictus in proxima Sco uelleriana 'semeridum editione,&c. Hpc enim apertissimu

282쪽

Ac Tab. Secundorum Mobilium. 3o 7

mendacium prodit editio mearum Ephemeridum Veneta de anno I s 98. ut diximus; tu qua deleuimus prorsus Apiani longitudines erroneas, licet eas quoque suspectas reddiderim, no solum in meis Secundorum M bilium Tabulis anno i s 8 . in lucem emissis; sed comet anno is 83. quo Ephemerides meae Latinae publici iuris primum effectae fuerunt, editis scilicet tunc Ephemeridibus meis Italicis, ubi habetur separatus locorum Catalogus, & ab illo Apiani longe diuersus cum hae inscriptione Italica . Vn ultra Tauola deste citia 2 lutabi, cavata Dir' emeridi di Fietro Pilato

molio disserente talla sopradetta, quale molli assermano esser piu prossima aliaverita. Sponte igitur reieci Apiani erroneum catalogum, de non ab Ori-gano conti l tus, ac multo tempore prius quam cum ipso contenderem .

Ex his, quae hactenus diximus,concludi potest, nil certi polle hactenus habeti de meridianis locorum supra memoratorum, cui tuto, Cc confidenter standum sit, dicat quidquid velit origanus, aut quicumque alius. Sed hoc certum esse constat, cum Ephemerides meae supputatae sint ad meridianum so. minutis occidentali orem meridiano Montis regi j Bo- russae, seu Tabularum Pruteniciarum, non ideo rei j ciendas illas esse ob incertitudinem differentiae teporis inter meridianos Venetiarum,& Montis regij. Nam si haec ipse aliter se habet, quam a nobis fuerit de Reinoldi

sententia sumpta, fuerintque nobis cognitae locorum longitudines, poterimus nihilominus colligere, quantum temporis sit addendum, aut auferendum, ut conuenienter iam dictis Ephemeridibus uti possimus. Simili modo concludendum est, cum Origani Ephemerides supputatae sint ad meridianum 37. mii . temporis Occidentali orem Montis res ij meridiano, si Francosurtum tanto interuallo non remouetur a Regio monte , poterit obseruati correctio ob euariationem . Quo vero ad errores paucorum aliquot minutorum in meis Ephem ridibus compertos, sicut illos libenter fassiis sum : ita futilem laborem, minimique ponderis in eis corrigendis tempus conterere, quod in meliora absumi potest, iudicaui. Nam quos in me notat errores Origanus insigniores & ad gradus accedentes, scias illos esse ex impressoris incuria, sicut facile videre ell, vel ex similitudine aliqua numerorum , vel collatione facta cum vicinioribus diebus. & cum aduersus Scalam Gazanus pro me scripsit, tabellam publicauit errorum ex impressione mearum Ephemeridum ab anno II s i. usque ad annum I 6oo. pagina scilicet I 7. quam tabella in si Oi iganus vidisset, minime recensuisset illos, meos errores, quos ex collatione Ephemeridum Scalae cum meis animaduertit. Dico enim iterum syncer & quisque sanae mentis hoc idem fatebitur, meas scilicet Ephemerides tales esse, ut nil reserret, alias iterum esse sum putandas ex ij idem sundamentis, ac Pruleni cis Tabulis. Enimuero quicumque ante me Ephemerides ediderunt, grauiora prosecto errata commiser ut, neque hic Reinoldum ipsum excipio Tabularum Prut enicarum

auctorem,

283쪽

auctorem, cuius Ephemerides extant ad annos i s so. & I s I. supputatae,nec quemcumque alium. De Mest lino Mathematico eximio, & Astronomo accuratissimo patet in responsione Gazani ad Iosephum Scalam,cuius differentias a meis Ephemeridibus ille notat pluries ad decem , i s.&interdum 2 o. minuta, quod tunc non animo ipsum Meminum laeden

di suit factum, sed ut pateat, me non fuisse alijs negligentiorem,qui apud literatos viros bene audiunt, ut sileam de Stadio, acetia de alijs qui Ephe merides ex Alphon sino calculo collegerunt. Qisen & ipse Origanus grauiores me commisit errores in annis illis primae suae editionis, in quibus mearum Ephemeridum exemplari caruit quos fassius fuit dicens. Ego μηδρο ipse fateor me per alias occupationes eam semper sedulitatem impendere nequiuisse, qua opus en in bemeridibus conficiendis. Sed oh virum malevo

lum, cur me quoque no eodem modo excusauit Z Nam & ego homo sum, distineorque occupationibus,& negocijs sum implicitus . Optime nouit Origanus,quod Ephemeridum compilatio non tanti est obletia menti, ut eo abducatur a semet homo: sed phlegmatici, patietisque viri munus est, exiguusque est profectus, qui e tali labore exantlato acquiritur. Scitur enim idem nouissimo,quod primo die, hoc uno tantum excepto, quod in dies exercitatior & assuetior in supputationibus euadit homo. Et nisi spes foret studiosis gratificandi, nemo huic insuaui labori non succumberet. Nam ut verum fatear idem prosecto est Ephemerides conficere, perinde, ae si quis rotam circv mducens ad idem saepe sepius redeat. Nam quicumque scit Ephemerides unius anni construere, sciet etiam pro centum annis& pro pluribus, cum sit eadem in omnibus operatio. Ad quid isitur ventoso gloriae curru circumagi, in tumescereque ob huiusmodi labores non nisi mediocrem prae se ferentes eruditionem in Mathematicis, imo in sola Astronomia ὶ quod in Origano, tam aperte conspicitur, dum se culmen gloriae assecutu fuisse arbitratur ob suas Ephemerides,quas vellet haberi exactiores,& omnibus numeris absolutiores ceteris hucusque editis edendisve. Qui sane laboriosus, & operosus scopus nequaqua collimatu dissicilis est,dum quis se totum huic operationi applicare curat. Bene cognoui, quod licet ille fassus fuerit non leues errores a se commissos in illis dece, quos dixi,annis,optat tamen, ac exposcit hanc praerogatiuam,se illos prius nouisse quam a me fuerit de illis admonitus,ambitiose prae se ferens,quod magna cura suas recognouerit Ephemerides. Haec est Origani superbia,

quod vult haberi irreprehensibilis,& quod nulla erroris maeula sibi inuri possit, quam ille ipse prius non viderit. Verum & me maxime desidiae de

socordiae incusat, quod eos corrigere renuerim . Fateor ego quidem ingenue, me hos leues paucorum minutorum errores neglexisse,& pro nihilo

habuisse, postquam mihi perspectum est, Copernici calculum a recto deuiare ad integros gradus non aliter quam faciant illi, qui pulchrius no laborant reddere aedificium cito ruiturum. Quin p*ius omnem impendi

curam,

284쪽

Ac Tab. Secundorum Mobilium. 3

euram, ac laborem in praestolanda editione correctionis motuum Tychonica. quod patet extiteris a me ad Tychonem dc Keplerum conscriptis. quo postea nouas, & exactiores Ephemerides ex illo nouo calculo construere possem, nisi prius me quisquam alius hoc labore liberaret. Qua de

causa superiores Epistolas Κepleti,ac meas de hoc negocio tractan tes publicare volui . Contra vero Origanus omnem curam, studiumque coli

cauit in suis Ephemeridibus Prutenicis, perinde ac in labore perenni, idque quasi ut vir, cui desit, ubi tempus insumat, nisi in faciendis ijs, quae

magna ex parte saltem ab alijs factitata fuere satis exacte, & quantum ab in flanti patiebatur necessitate, donec prodirent nouae Ephemerides c locongruentiores . Quinimo neque hoc contentus eo dementiae prolapsus est , ut ad multos annos illas extendat, quo scilicet magis studiosi superfluis his expensis grauerentur, praesertim in libro post paucos annos nullius usus, superuenientibus nouis ex recentissimo Tychonis de Kepleri calculo & obseruationibus. Unde& ille quoque contabescet, sero intuens pessum ire labores suos , seu straque tempus inaniter absumptum deplorans . Praetereo quod in luminarium Tychonicorum motibus, ct in calculo Eclipsum Origanus minus accuratus fuerit ob causas a nobis alibi expressas. Nec illi continget, ut durent & prae manibus habeantur Ephemerides illius ob ingentem de ad nausea in usque prolixam introductione, ac tot nugis, superstitiosisque de filiis Arabum Attiologoru praeceptionibus refertam, ut ceteris peritiore sese ostentaret, ubi eo superbiae semet exintulit, ut vix sensu nedum calamo pei strinsi queat. Talia vero esse Origani scripta non obscure patet, dum ab tria statini editione sacrosanctae Eeclesiae catholicae Ronianae suerint suspecta, nec sine expressas uictae Inquisitionis licentia legenda concedantur, idque viris solummodo doctrina de pietate praestantibus.

Quid de Otigant incredibili, ac insolenti audacia dicendum Z qua me

indiscrimen nominis & famae deuocare cotendit, dum meos labores contemnere , ac vili pendere studet, appellans contumeliosὰ Centones, meos Secundorum Mobilium Canones, atque vocans meieiunum Primi Mobilis scriptorem nondum intelligentem , cui proprie competat motus primus . Certe in hoc liuore inuidiaque se disrumpi non ob ure declarauit, qui odio quodam insatiabili erga me nil aliud molitur,qua in ut mea scripta, quae hactenus a piose ilbribus & doctis viris comprobata fuerunt, ab iis dein in pollerum rei j ciantur,& contemnantur,& sola ipsius scripta cim cum ferantur, ac legantur. Sed decipietur profecto, cum nondum ipsie tanta & talia, quanta & qualia ego, ediderit: si quidem ille ipse nondum e gyro Ephemeridum pedem remouere tentauit, hoc est e labore tyronum in iebus Astronomicis, de mediocris ingenij, ac doctrinae . . Supersedeo perpendere , ac confutare aliquot petulantia verba, ac maledicta,quae in me istiganus euomuit,& quibus responsionem suam innia quam

285쪽

3io Supplementum Ephemeridum,

quam corona redimi uit, cum probi viri sciant hoc esse munus inurban rum,qui,dum nequeunt se continere intra modestiae fines , ad iurgia Miniuriosa verba confugiant,&, dum alios sic vincere nituntur , sese palam omnibus vici os declarent. Et non parum mirandum est, ipsum hominem Germanum non puduisse mihi homini Italo ebrij titulum dare,quasi eodem ille non possit iustius, ac proprius nomine compellari. De erroneis aspectibus ab Origano positis quam sit absurda, & ridicu Iaresponsio, mitto vcrbosam, insolentem, ac maledictis scatentem n mo est, dum Astrologiae prima saltem rudimenta degustaverit, qui non intelligat: & Origani vicem doleo, qui se Mathematicia profitetur, atque huiusmodi insulsam, ac erroneam responsionem dedisse non erubuit. Nihilominus bonus ille vir non veretur mihi, cum ipsum de his absurdis re prehenderim, ruditatem adeo pinguem iniungere, quod nesciuerim distinguere inter Astrologiam & Astronomiam. Recurras Lector benigne rogo ad caput illud in Introductione Ephemeridum Cipriani De Fortitudine & debilitate Planetarum tanquam ad sontem, ubi Origanus collegit,quae capite q. 6. Tertiae Partis suae primo impressae Introductionis scripsit, tribuendo numeros fortitudinum .& debilitatum singulis dignitatibus de accidentibus, sicut Ciprianus secit. Sed tamen cum de Aspectibus Origanus in fine dicti capitis sexti tractat, credens supplere desectui Cipriani, tanquam si ille oblitus esset,omnes aspectus recensere, addit illos impossibiles aspectus. Enimuero dum Ciprianus dicit, partilem trinum V vel P ad aliquem Planetam importare q. testimonia sortitudinis, & V vel 2 ad eundem Planetam importare tria testimonia sortitudinis. Origanus ad eius imitationem se

scribit. Sic ex beneficis aspectibus Δ U O 2 4. fortitudinis testimonia, tria

Haee sane est ampliatio doctrinae Cipriani ab Origano facta, quae nedum erronea est quo ad impossibilitatem aspectuum , sicut alias diximus, veruetiam ob alias causas, quas missas facimus,ne nouas concitemus lites,dum

finem his nostris controuersijs imponere studemus. Quam enim sit absurdus sensus, & ab omni veritate alienus , quod hi aspectus aptandi sine directionibus, ut Origanus respondet, nemo est, qui non norit;esset enim hoc cotta institutum non tantum ipsius Cipriani, qui illud caput scripsit, ut perpendi posset status & sortitudo Planetarum suasu lorum in themate seu figura caeli radicali, sicut ille exemplis declarat: sed etiam contra hinsuta et Origani verba pauid ante prolata, dum ait. Ceterum ut appareat quomodo Planetae vel coniuncti,vel radio sese intuentes vires, vel intendant, vel remittant, dec. Vbi aperte confirmat, quae Leouitius scripsit. Contra vero licentius, ac inconsideratius non poterat respondere, ut suam Obleg ret ignorantiam, quam ille fecerit, dum fastuose ait. Scribunt Aiologi,

G αρ cum illis Planetas omnes a laco radicati,dec. Rest iendo scilicet ad directionum

286쪽

hc Tab. Secundorum Mobilium. 3rr

rectionum asylum , cum de his ne verbum quidem unquam secerit, in omnibus illis capitibus . Nam quid sibi vult dicere in directionibus, quod trinus 2 & importet 3. fortitudinis testimonia r neuter enim eorum solet ordinarie pro significatore capi, de dato quod fieret, ut verbi gratia si sumeretur Venus significatrix,& ipsa ad Δ V pertingeret,quid sibi vult,

quod importet iria fortitudinis testimonia Z Hoc nouum Astronomiae documentum me non intelligere libenter fateor, sicut nec alios intelligere ambigo. Discat itaque Origanus erronea de absurda effari, & male se tueri sulcro vehementiorum absurdorun errorumque, quam emendare, sicut poterat, sua scripta, delendo in hac secunda editione dictos erroneos aspectus . Cui ergo non palam est tumens origani natura, tum ne veritati acquiescat vatijs implicatur de luctatur absurdis. Tandem veto, ut finem huic responsioni imponamus,ad Scalam nunc sermo noster conuertendus est, pro quo Origanus se respondere credidit , dicens. De Iosepia vero Scala, quem furti arguis, dec. Respondeo, me illum ex ore tuo vicis Ie, quando fateri coactus fuerit, se omnes aspectus, omnesque latitudines e meis Ephemeridibus exaranse, atque etiam cum supputasset motus ad dies quosdam , a meis postea Ephemeridibus motus ad intermedios dies excepit. Responsio eius impressa est Venet ijs apud Venturam Gallianum anno i s o. sub nomine Io. Antonij Quinquerugij aduersus Io. Baptistam Gazaniam , qui meas partes suscipiens, scripsit prius contra ipsum Scalam Italico sermone Animaduersionem Bononiae apud Alexandrum Benacium anno i 189.impressam. Et idem Gazanus replicat aliam responsionem codem anno a s 9o. quae Uenet ijs impressa fuit a Gratioso Precacino. Pagina itaque tertia

prope finem in huc modum loquitur Quinquerugius. Fatetur Scala Luua Pectus ad Planetas Planetarum inter se, eorumque latitudines ex Dbem ridibus sumpsisse mutuas . Et idem Quinquerugius fatetur pluries, Scalam ad aliquot dies motus supputasse; de intermedios dies a Magino transcripsisse, minime cognoscendo errata impressionis, Sc praesertim in fine paginae s. ubi sic ait. Nam cot saepissim)dixodumodo Scalae constaret persuas has computationes motus A fagini, intermedios dies ab eo desumpsit. Et si fomlὸ in istis intermediis diebus in Asagini Ephemeridibus error aliquis typogr pbi extiterit, qui vel grauioribus di lentum curis, vel quia exigui momenti, i tere potuit. Sane Scala a me aperti euictus furti perspiciens se ab illis r

spondendo non potui si sexcusari,adeo melancholica atsectione paulo post exagitatus, animique angore vexatus est, ut in grauissimum morbum inciderit , satisque concesserit 3 o. suae aetatis anno nondum absoluto. His

huic responsioni finis sit impositus.

287쪽

VENET IIS, M. DC XIV.

Ex O cina Tartholomaei Lodestae, Damiani Zenari, haeredis, sub candentis S amandraesigno.

SEARCH

MENU NAVIGATION