Commercii litterarii dissertationes epistolicæ historico-physico-curiosæ, Jodoci Hermanni Nunninghii et Johannis Henrici Cohausen

발행: 1746년

분량: 1042페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

daemonio ad te venienti, sociorum nomine dona offerenti hortum quendam conseptum diligenter consitum in eoque proceritatem arborum d dir elos in quincuncem ordines monstravit, admiranti

autem diligentiam, solertiam ejus, a quo illa esse sent dimensai descripta , responditri Atqui ego sis missa dimensus, mei sunt ordines, mea docriptio, multa etiam istarum arborum mea manu sunt 1.ra Cui lasan e recte ver ore te beatum faciunt , quoniam virtuti tua fortuna conjuncta est, Hic igi

tu dicis vitam ago beatam , etiamsi ruralem ius agrestem, oeconomica tamen diligentiae δή virtutis magistram. Hic ab omni urbium strepitu remotus studiis invigilo Wa nemine interturbatus Mimia gardiae sacrae , interisque nionumentis Monaste- Densibus perficiendis incumba. Hic sanctae simplicitatis cultor' cum pluribus olim Heroibus, quienses hastas in aratra conflantes ab arpus ad arva se contulere, utilem ει jucuniam vitam duco.

Hic extremam quoque aetatem transiger meditor aetatem transigere meditor. Hic frugalςm patrem

familias, diligentem agricolamis pecuarium, nesminus bonus Ecclesiasticum c fidelem advocatum viduarum Sc miserorum agere licet, tum S De creto Serenissimi Electoris rerum hospitalis sedulum Commissirium , quam Commissionem interrumpere tibi durum atque dissicile suturum judico Et nunquid pleriique Nobiles paternorum On rum haeredes vitam ejusmodi campestrem industris colunt, nec ipsum nobilem dederet agros suos coluisse, sicut nec Clericus hac ex causa perdit privilegium Clericale Can clericus in V. agriculi.

igitur

542쪽

igitur a vita hac suburbana, ab hac domo mea rurali, quae ait bene beateque vivendum, studiis invigilandum plurimum momenti mihi adfert, me

abstrahere Ac avocare conari, sic puto mihi te re . sponsurum. Verum eoncesserim haec omnia, modo satis secure liceat hanc vitae rationem colere, Res longa alia est cum Nobili, qui arces ossis ac muris mi nitas inhabitat, qui plures alit domesticos ejusmodi praedonum insolentiae facile resistentes, quamvis e experientia doceat, talem quoque non

raro belli praesertim tempore, a muhitudine Desertorum sutile infelicem. Sed fortassim adhuc quid aliud in illa solitudinate detinet 3 Conclusisti namque ut aliquando post extremum spiritum corporis tui exuviae in Tacello apud Capucinos Borkenses prope Avi tui Ravi cuneres delinantur. Verum an tanta est sepulturae ibidem necessitas, ut etiam in vivis tibi tollat quietem, mortis accelerandae metum incutiatu an non corpus reddere terrae in Ecclesia vestra Collegiat aeque vino magis honorificum ac in Fratrum Capucinorum Sacello maxime si ibidem iandata, ut vocant, memoria anniversariae pro anima tua solvuntur preces Habes jus sepulcri in templo S. Felicitatis, vel ita ipsa Basilicae crypta inter quatuor columnas. Quomodo ergo te forte infelicem reddat. Sepulturae exspectatio in aliena Eccles a 3 an ergo, ut dete minato loco in humeris, anxie supremum diem exspectabisci Custodiatur igitur vita tua quo ad natura patitur, corpusque servetur humo Eccleliae collegiatae. mors auum habeat necessitatem lati, O

543쪽

msi aliquando oppetenda, oppetatur cum gloria. Et quis seret Epitaphii tumulo inscripti honos, Scholasticum redensem, Consiliarium lectoralem tu ille a Nocturnis praedonibus suffocatum , strangulatum aut qualicunque modo enectuma im si domicilium tuum Borhenam transferres, nunquid tunc sepulcro tuo destinato longe seres proximior imbes Vi edenam, nunquid illuc unus tuum de portari pollet, casu quo absolute delectus foret apud Avi cineres sepulturae locus incidit mihi hic naotivum aliud, quod Te fortassis in Vicecurte tua retinere pollet, nempe Hospitalis in Civitate Borhensi Cura Tibi a Serenissimo Electore ab Anno 73o demandata, quam ea quidem sollicitudine atque prudentia moderatus es, ut apud Posteros, utut hodie invidentium obstet livor, aeternam ibi conciliatum sit memoriam. Non enim proletariae fuit industriae, excisus olim sub Provisoribus sylvas novis

quercubus conserere, contracta a Magistratu debita expungere, censum Hospitalis annuum auctis bonis altero tanto majorem reddere, quae omnia in effectum rara felicitate redegisti. Non dicam nunc de oratorio seu odaeo S. Spiritus magno a Te labore restaurato, de novo pavimento illi instrato , Campanula Divini ossicii indice proviso im vel ipso

Sacerdote ad aram pro certis in hebdomade Sacrificiis peragendis, quod penitus oblivione deletum

revocato. Non memorabo perenne Serenissimi, Munificentissimi patria Patris CLEMENTIS AUGL' Ilhonori in eodem Sacello a Te erectum Monumentum , ut coetera praeteream prudentiae 3 industriae tuae specimina. Hoc

544쪽

Hoc equidem prae eceteris omnibus Motivum, utpote magni apud Deum meriti, discessum a Via civilla tuum sateor, remorari posset, verum cum praedicta omnia a Te in actum feliciter AEducta sinti Alii nunc Commissario in Civitate securius habitanti, viro pariter prudenti, ac conscientioso, Hospitalis cura committi commendari potest , ut non necesse sit ejusmodi periculo, nec ipso Deo id volente aut exigente, Te improvide exponere.

Cogita igitur quid sit sorti Tapienti homine dignum , quid gravitas, quid altitudo animi, quid status , quid vita Ecclesiastico- scholastica, quid Consiliarii Electaralis dignitas a te flagitent. Noli,

amicissime Diades, jam te natura ipia. Occiden jtem maturius extingui vulnere grassatoris Sicarii, quam tuo fato. Tuum est consulere temporibus, Mincolumitativi vitae Tortunis tuis. Extremum illud est, ut te horter obsecrem, ut Tusculano tuo valedicas, Millius horae memineris, qua sub praedonum potestate te vitae fini jam destinatum metuistici hujus enim memoria sat gravi erit incitamento, ut Vicicurtim securitatis ergo deseras, cmedenam redeas, id quo Ego, D. Frater tuus unicus, Cognati tui, omnesque syncere faventes Amici iunanimi consensu suadent, desiderant. Vale.

Dabam Medena Idibus Maji DCCXLVBL

1 Epistola

545쪽

Epistola Responsoria XII.

Orasis Amici Senis ienevolentis Con.

siliuns etsi ratum habeat, dissicultatibus tamen eximiis obnoxium ostendit 'lades. Medenam. ΡRosecto Viri boni consilium neutiquam a spe nendum esse ipsa dicti a ratio, praesertim si candido benevolo Amici; si ab experto rum humanarum vicissitudinis erudito, qualis praecipue in senioribus ex experientia , proiectum, Si magni sit momenti, saluten ac vitam ipsam

concernat, quas sane circumstantias omnes consilium habet in superiori Epistola tua mihi datum. Est namque mihi ab Oreste amicisIimo est a sene probatissimae mihi, fidei, in fortunae mutabilitate

expertissimo , nec minus gravissimi ponderis remi plana nempe mei conservationem concernens, mihi serio datum atque inculcatum, Utinam untaxat ea promptitudine δ: sacilitate sequi possem , quo amore, qua afferuis bene.

volentia mihi illud liggessisti. Nosti quidem, quanta sit disticultas in transplantandis vetustis annosisque qrboribus, quae plerumque alium in fundum

translata emarcescunt. Jam annis sere triginta Vici-Curtem hanc meam colui, inhabitavi, tot aedificiis sumptuose instruxi tot ovalibu Pomariis Piscinis adauxi , tot quercuum justo ordine insertarum istis exornavi , adeoque reddidi familiarem , ut nova quasi inchoandae vitae capessenda videantur rudimenta , si tot annis cultae 1lationi

546쪽

ex arena quasi renunciandum. Ex rure in civit

. tem , ex gmica solitudine in populi requentiam. ex studio in otium secedere longe mihi est dissicillimum, Nunquid novae diaetae , non dicam novae vitae , mihi ineunda est ratio, cui assuescere nisi adhibita senecta meae violentia vix possim 3 Illudetenim a primis sere unguiculis mihi sateor, ins-

tum, ut oppidum carcerem, reputaverim, solitudinem Paradisiim. Loco huic campestri in multissum debitor Nunquam in urbe fuisset illud condendis Me balis Monumentis otium , nunquam de tot argumentis tecum per Epistolas Amoebaeas elaboratis disceptandi occasio. Taceo alia bona exactioris diaetae servandae commoda, aeris purioris ab effluviis civicis liberi inspirationem , quam tamen vos Medici ad sanitatis vitaeque productionem magnopere aestimatis salutarem. Fateor anxietate plenus est somnus , ubi nescitur, an quis revisurus sit auroram , hoc quidem nemini certum est ob fati necessitatem ; sed continui hominum pessimorum insidiis torqueri de anxiari curis , id vitam reddit summe molestam, variis imo doloribus .angoribus circum septam. Concesserim tibi faciles, non eam domui meae esse firmitudinem, ut grassatorum violentis incursibus diu possit ressteres, nec illam rusticae vicinitati, etiamsi agros meos inhabitant, fidem, aut animos , ut tuto eidem possim confidere , sed novisti quodque, nisi Dominus domum custodierit,

vanos elli omnium conatus , qui eam custodiunt, ut adeo divinae prae ceteris tutelae unice confidam. Praeterea ex eo tempore clatris ferreis firmavi Mnuas atque fenestras, bombardis instruxi eubicula,

547쪽

semulatum quoque sortiorem assimpsi , ita ut humano ratiocinandi modo ea curaverim, quae me

tum temperent.

Quanto animi moerore intra horulam unicam a meditullio noctis ad primam privatus sum antiquis modernisque Numismatibus , quinquaginta annorum collectaneis , incredibili studio sumptique ex omnibus terrae angulis conquisitis, ac nullo unquam tempore , qualicunque etiam expensa, imo nullo hominum consilio, praesertim si Metallothecam Mesphalia Numismaticam specto, cuperandis , probe judicas. Est etenim erga hoc studii genus mihi amor quasi innatus, cui nunc penitus contra ipsam fere naturiam valedicere cogerer. Sed ut haec inter deperdita defleant an-cirolli nepotes mihi certe quo consilio impost

rum ejus commatis infortunium caveam , mature erit deliberandum. Interea Schediasmati, quod de Fatis Mus eorum concinnavi, meum prae cael

ris ipsemet inscripturus sum nomen. Longe minus me assiigit suppellectilis argentea tam sacello Domestico , quum mensa totiusque domus usui destinatae aliquot centenis imperialibus non dissiculter rursum acquirenda jactura. titillet, fateor, mihi contingere infortunium lovge majus , si Bibliothecam ex casu incendii sortuito consumpsisset Vulcanus, sic enim omni solatio, quod mortuorum mihi tribuit contube nium , privatus fuissem, praesertim vero , ii tali eventu pluribus Manuscriptis non reparabilibus orbari me contingilset, me maxime infelicem aestimassem , haec enim habeo pro meis Thesauris,

quo casu mihi ingemiscendum suillet cum Th.

548쪽

Bartholino, ubi de libris suis manu exaratis totaiaque Bibliotheca combustis p. m. 46 loquitur: Una eaque mihi sutura maxima doloris causa in manu exaratis libris superem, qua non tam me quam publicum tangit. Publica ea actura est, pro qua nemo pacisci queat, quia irreparabilis. Destinaveram equidem illa una cum tota Bibliotheca, totoque Museo aliisque Raritheciis non tam mihi aut haeredibus , quam publico posteris, adeoque Patriae eruditorumque Reip. usui atque bono, ut vel inde quoad spoliata Numismata levior meipsum , gravior posteros dolor maneat atque amictio. Unicum nunc ex Bibliotheca , si deserenda foret Vicivilla me , Comite mihi residuum solet

solamen, at quantis impensis , quanto ex aurigarum incuria, loci intercapedine redenam transvehenda fastidio atque detrimento Et miror

sane , quare Petrarcha Lib. de Remediis inriusque Fortuna nullum literatis attulerit solamen , si Biblotheca priventur, cum illa nihil in vita potius

habeant. Interea doloris, damne pondus ex Bartholin threnis satius est colligere, quibus Bibliothecae suae durissimo fato in curia sua Tusculana Hugesse An. MDCLXX in cineres actae in Itegro libello eodem adhuc anno parentavit. Sed praedonibus, latronibus istis nullum est eum lubrisis chartis negotium. Optime novisti, quantum delecter vita suta urbanai ab omni urbium strepitu remota solitudine , in qua pariter tot Romani Heroes conseianuerunt , tum studiurum ac librorum consarci . nandorum , tum vitae rusticae amatores, permittes

proin mihi, amicissime , ut villam hane meam,

549쪽

si parva licet componere magnis , ad exemplum Ciceronis appellitem Academiam , in qua libroatum volutatio triflitiae lenienda, uti Hieronymas ad infelicitatis suae historiam , Epist ad Eustochio per Tom. I. Ol. 66 loquitur, aliquod adserat remedium hanc igitur relinquere omnium mihi

accidet durissimum , quamvis eam ad tempus dea serere, sanitatis confirmandae vitaeque quietius agendae quali quaedam invitet, imo cogat necessia tas, iliumque, fratris unici , amicorum quoque cognatorum ad linum omnium suadeat conlialium, cui ut auscultem ipsa videtur monere pru dentia. Et li enim plane incertum sit vitae periclitantis discrimen, tutiora , tamen amplecti ipsa consentit ratio. Quare ad aliquod tempus, pra sertim ad longiores brumae tenebras apprehendere juverit durum hoc necessitatis telum. Comperio

verum elles, quod ille apud Comicum in Adelphis Ach. V. Scen IV ait: Nunquam ita quisquam bene subductu ratione ad vitam fuit, qui res, aras,

usus, semper aliquid apportet novi, aliquid moneati Ipse igitur judicio , illud, quod nuper sustinui, praesens vitae periculum, me monere, ut ejus occalionem locum declinem , saltem perturbatis hisce vicini Martis late omnia depopulantis temporibus , ceu vita praede periculis undi- quaque circumvallatum , me ad certiorem salutis a tranquillae senectae portum hac rerum tempestate quanquam nec paratas pecunias , nec supellectilem argenteam, nec magni pretii, alia huic campestri curiae denud concredenda iacile ipsemet intelligas. interea

550쪽

Interea diram de amisso Numismatum Museo, quod praecitato Lib. Bartholinus p. m. M. q. de suis Bibliothecae Cineribus, major jam sum , quam

ut mancipium sim Bibliotlucis Musui limismatici l quae non aliter ab aliis videtur quam ut vincu- ιum uenit. Posthac se quid e aetatis oblivionem perdidi , in quo se animus ienha explicare

solebat, utilioristus , qua ad mortis meditationem ducunt, ut melior beatiorque ex vita exeam, tam- mutabo. Totus mihi, posthac vietiariis, ut e fruar solitudine, mea interest, interest salutis. Senecam sequor non oppidis tantum , sed aulis principum praeserentem Eremum et Stet quicunque volat, potens Aidae culmine lubrico.

Me dulcis saturet quies. Obscar positus loco Levi perfruar otio. Nulli nota Quiritibus Eras per tacitum fluat. Sic cum tranpertu mei Nullo cum strepitu dies, Plebejus moriar senex.

Amena

Quod de avis sepulturae loco apud P. p. Capu-

cinos Borchenses delecto injicis, inter minima est, quae vicino riiri commorari persuadeant. Undique ad superos tantundem est via. Neque commissio curandis rebus pauperum annis ab hinc pluribus mihi clementissime demandata a resolutione ex hac curis demigrandi revocare poterit, ex m

tivis a te longa serie in Epistola tua adductis.

SEARCH

MENU NAVIGATION