장음표시 사용
261쪽
tenet, quum accesserint, intimo animi dolore , magnaque humilitate ad illius pedes se projiciant , utpote quae se
reas agnoscunt ,& confitentur mortis
17 a. Singulis item mensibus omnes,& singulae sacrosancto Eucharistiae sa. cramento, aut frequentius etiam , vel ad regulae praescriptum , Vel pro veteri , ac probata cuiusque monasterii consuetudine, aut etiam pro cuiusque christiana pietate, ac devotione, communicent , profundissima cordis , &animi reverentia, humilitate, mundi. tia , & puritate . I73. Studeantque diligenter, ut se.
metipsas probent, ne panem angelo rum , panem de cxlo verum , panem aeternae vitae sumant in judicium
damnationis aeternae.174. Ita vero composite, religiose, pie, ac devote ad sanctissimum cor. pus Christi domini suscipiendum accedant , ut nihil omnino admittatur , omittaturve , quod illius augustissimae maiestati, & sanctitati non conveniat. I7s. Confessarii monialium qui . cumque, tum ordinarii, tum qui ex sacra Tridentina synodo extra ordinem dantur, communi patrum consilio,&consensu, in provincialibus capitulis,& congregationibus semper iustituan. tur; qui sint aetatis annorum quinquaginta , vel quo magis fieri possit, ad P. quagesimam appropinquent, Ues quod ragesimum, & in religione vigesimum quintum omnino excedant, &eruditione , & vitae innocentia, &. mo. ribtis castissimis probati. 176. Quibus socii aetate quidem , ac sanctitate , quoad fieri possit, pares
assignentur.377. Qui consessarii omnes, & socii quoque, haud quidquam, vel min .
mum quidem, a monialibus , privato nomine, dono accipiant. i 78. In aediculis ad audiendas sacras confessiones deputatis ne cibum caapiant, nisi quo tempore generales Pec.
catarum confessiones audierint.
I79. Ad eas neminem secum ducant, vel etiam admittant praeter socium , eisdem per capitulum , aut superiorem assignatum , nisi scriptam , ac legitimam facultatem attulerint et quam diligenter inspiciant, ne incaute quidem hoc circa delinquant . In monasteriorum regimine, aut electionibus quibus vis, nullatenus se intromittant et neque ultra biennium ad idem monais sterium continutii possint .i 8a. Quinimo in omni provinciali
capitulo , vel congregatione , aut Perisonaliter praesentes, aut absentes, Perliteras renunciare teneantur . Quam
renunciationem patribus liberum sit admittere, 'el eos per biennium in eodem ossicio, & loco coatinuare , prout magis eisdem expedire videbitur. i Si. Guardiano eius familiae, cui adscripti sunt, praeter ea , quae ad eorum spectat ossicium , in caeteris omni . bus subiecti sint.
I 32. Neque per civitates, & loca eisdem proacisci, ut ire liceat, nisi speciali quardiani ipsius consensu . 183. Nullus fratrum monialium,
aut no Stri, aut alterius ordinis , sacras peccatorum confessiones audire possit,
sine legitima generalis, aut provincia lis scripta facultate . IS . Superiores vero pro audiendis alterius ordinis monialibus faculta. tem eiusmodi ne eoncedant, nisi urgenisti de causa , patrum iudicio probata.
183. Si aliqua monialis in articula
262쪽
mortis constituta , vel adeo graviter
laborans, ut mortis periculum timeatur, extraordinarium confessarium petierit. ei concedatur, dummodo alias, aut illius , aut alterius monasterii con.
fessarius fueri I, vel alias idoneus suis periorum iudicio probetur .
I 86. vero pro consessariis oris dinariis , & eorum sociis , ad victum ,& vestitum necessaria sunt, ubi con suetudo sit , moniali lini monasteria pro videant , prout aequitatis ratio postulare videtur.
187. Caeterum , quod de consessariis , monialibus bis , aut ter in singulos annos exhibendis , sacra Τ ridentina synodo decrevit , provinciales , ut inviolate , ac diligenter exequantur , id
sane statuitur , ac firmiter praecipitur :tat omnibus prosit, quod pro omnibus salubriter institutum est. 188. Extraordinario autem , ut omnes confiteri velint, id sane consuli. tur, at non ita praecipitur . Praecipitur autem , ut si omnes confiteri noluerint , omnes tamen coram eo humili. ter se praesentent, atque ad pedes eius
genu flexae , paulisper in illa demissione
Permaneant; atque ab eo,benedictione accepta , recedant: ut vel sic omnium
saluti opportune quidem , ac salubriter
I 89. Quae id omiserit, monita , si non paruerit, v Iolatae obedientiae poenam omnino subeat , atque ea de re provincialis admGneatur, si opus esse praesecta censuerit . I9O. Qito tempore extraordinarii sacras monialium confessiones audierint , earum ordinariis eo accedere ne liceat .
auspendatur officio , vel etiam privetur , superioris arbitratu . I92. Demum omnes consessarii ad . monentur , ut a gravioribus culpis, Sciis vel maxime , quae contra essentialia religionis vota admittuntur , moi tales efficaciter deterreant; a levioribus autem suaviter abducant: ut vel hae salutari , ac pia ratione , & christianae pietatis studio , earum saluti, & decari opportune quidem , ac studiose, pro eorum officio consulanti in quo gratis. simum Deo se praestituros obsequium
existiment et secus vero condignas ne4gligentiae poenas e Gs manere. I93. In communi eo loco , quem labore rium vocant, sacra lectio frequens habeatur, tum de vita patrum , tum de sanctorum miraculis ; de virtutibus item , & eorum actionibus, magnifice gestis , ac studiose imitandis ; utpote de obedientia, de paupertate, de sanctae virginitatis thesauro. I94. Tum de iis omnibus sub sIlen. tio pie meditentur , tum vel una duirti egerit, caeterae omnes attente quidem audiant, vel etiam mutuo ad invicem sancte confabulentur: ut hac ratione salutari , & christianae charitatis studio , in caelesti disciplina , unaquaeque
sororem aedificet, vel etiam ipsa in et salutariter aedificetur. I93. Hinc procul sine rixae, contentiones , iurgia , nugae , vani sermones , scurrilitates, obscoena, turpia, inania
I96. Pias aliquas orationes , diutcommuniter, aut tacite, ut recitare ἰelint, maxime vero pro fidelibus desunctis , id magnopere quidem superiores hortentur in Domino. I97. Haec autem omnia ut debite
praestentur, atque item serventur accurate , eius cura sit, quae ei loco prae
263쪽
fuerit et quae et Iam monasterii praese-etam admoneat, si quandoque eius au. e toritatem , & operam necessario intemponendam esse censuerit ἔ tum vero
praefecta pro Suo munere provideat, Min delinquentes severe , ac graviter animadvertat, pro ut ei pro sua pru. dentia expedire videbitur in Domino. I98. Omnes praeterea solicite quidem , ac studiose laborent; nullaque alibi , quam ipso loco , communibus operibus constituto , aut acu pingat , aut aliud quicquam manibus elaboret. I9p. In operibus tum accipiendis , tum destituendis , nulla alia se ingerat , nisi laborum magistra , cui aliquando, quum necessarium censuerit, monialem aliquam, in conficiendo ope. re aliquo peritiorem, adhibere liceat.
Ioo. Illud , quoad fieri potest ,
omnino cave adum est, ne in monasterio multiplicia sint, atque diversi generis manuum opera , ne proinde confusio , aut dissentiones oriantur. aol. Quae vero ad vanum mulieorum , aut virorum etiam ornatum pertinent, in monasteriis fieri nullo modo permittantur, sub poena privationis officii , & abbatissae , & superiori etiam , si secus fieri permiserint ,
incurrenda .ao a. Porro pretium laboris omne , ab omnibus in commune conferatur ,
nec ulla sit, quae quidquam ex labore,ibi appropriet, sub gravi violatae pau.
pertatis poena. ao 3. Tum de omnibus , quae exeommuni monialium labore comparantur , quae loco praefuerit , saepe quidem monasterii praefectae rationem reddat, adhibitis etiam matribus discretis.1 . Singularem librum, ac certum
habeat, in quo quicquid ex ipsis labo.
ribus lucri, aut emolumenti capitur . ita distinete conscribat, ut faelli Inspici , & cognosci possit, si quid in ea re
desideretur .aOI. In unoquoque monasterio commune vestiarium sit unum, in quo vestimenta monialium euiusvis generis adsint, vestesque omnes omnino asse
ao6. Nee in cellulis , aliove loco
privatim quicquam reponi, aut asserinvari liceat, quod eo ipso tempore necessarium non sit. zo7. Quibus sane diligenter custo. diendis , & curandis aecurate moniales duas, pluresve . prout necessarium vi
debitur, ad id vel maxime idoneas , &habiles, communi consilio, monasteri Ipraeiecta deputet, & praeficiat.
aog. AEgrotantium tamen vestes ,&praesertim quavis ratione suspectas , separatini custodiri, & asservari liceat, aut etiam apud eas ipsas aegrotas interim relinqui, prout opportunius prα- secta censuerit. aos. Quae iis contraiecerint, ut pro prietariae puniantur, quaecumque sint. 2Io. In communi eo loco , quem dormitorium vocant, moniales omnes .
praeter infirmas, S seniores ἔ quibus alio loco ad hoe specialiter constit to , & dormire , & commorari liceat rnocte dormitum se recipiant; nisi quandoque secus alicubi , necessariam iis causam superiori probatam , magis expedire videatur .a II. Ι'orro illud semper omnino invia o late servetur, ut moniales in eodem loctulo simul accumbere nunquam liceat. ara. Quod si pro loci ratione non in nunquam necessarium sit, plures in eadem cellula leetulos esse; ita disponantur , quod tres vel minimum capere
264쪽
possit; ut nunquam duae tantum , nisi iteri possit de omnibus , quae illi &germanae sorores sint, in eadem cellula agenda. fereo da erunt religionis cauis dormire valeant . sa ἔ ne ullo quovis tempore , aut conat 3. tuae iis obvenerit , graviter queri , aut inscitiam , vel ignoratio-
puniantur, praefectae , aut superioris nem excusare valeat.
arbitratu ; qui ut id inviolate servetur, a I 8. Quod si religioni iam adscripta, diligenter curent. monasterium ipsum ingredi maluerit ;ai A. Si qua puella, quae maior duo- id sane ut Opportunum consulitur. decim annis sit, piae devotionis assectu, dummodo religionis habitum infra memstudioque incensa, sanctae religionis ses quatuor susceptura sit. habitum suscipere voluerit; ea de re ais. Id vero decernitur , ut ne I vel in primis episcopus admoneatur ; ero religionis habitu induatur , nisi ut eius iussu , ad sacri concilii Triden- confirmationis sacramentum antea Sustini praescriptum , explorata diligenter ceperit. virginis voluntate , si nihil canonicum aro. In vigilia eius diei , quo relio obstiterit , monialibus capi uilariter gionis habitum suscipere statuit, sa
congregatis, superioris concessu , rite eram peccatorum confessionem ma- proponi possit. Et si duas ex tribus ni alium confessario diligenter faciat, &partibus suffragiorum tulerit, scrutinio mane sequentis diei, sanctissimum SMsecreto, tunc religioni adscribatur . cramentum ab eodem suscipiat . a II. Quae ubi primum adscripta fue- . a a I. Stata hora omnibus debitεprae. rit, mox inanes mundi delicias abiiciat, paratis, aut a superiore ipso , vel e- humili vestitu utatur , choreis ne ius iussu , ab illius monasterii conses- intersit , vana spectacula fugiat, fami- sario, vel ab eo , cui superior id m liares conversationes , ac visitationes neris commiserit , sacro missae conastudiose declinet, a vagationibus absti- fecto , benedicantur indumenta , aeneat, quum haec omnia saepe animum 1 caetera serventur , quae eo ipso dege. pietatis , S religionis studio abducere , ne re in libro tum usu recepto, tum de ad vanitates inducere , experientia maiorum auctoritate probato, conscri. compertum sit. pta Sunt. ai ρ. Domi maneat, orationibus va- aaa. Qui eam functionem obierit , eet, in sanctis meditationibus , sacris gravi eam , ac pio sermone , ad sacrae lectionibus , & studiis occupetur , communionis fenestellam prosequatur. sanctae paenitentiae sacramentum fee. a13. Puella, sacro religionis habi. quentet , frequenterque sacram com- tu suscepto, ne gentilium quidem , munionem digne suscipiat; & ad haec sed alicuius sanctae nomine vocetur ;quanta maxima potest diligentia, cor- ut eius rei gratia , & pietatis studio, dis munditia , & animi puritate, atque eIus virtutes, pios mores,& egregia humilitate Fe praeparet . facta studiose imitetur .a II. Monasterium, ubi suscipiendae a a . Nec vero eius functionis obeis religionis affectu animum addixit, fre- undae gratia intra septa monasterii culoquenter adeat, ut ab ea, tum explorari quam ingredi liceat; neqne instrumen- accuratius, tum ipsamet melius adaeo, ta musica tunc adhiberi, praeter orga
265쪽
niim , quad Intus ab organista mo. niali pulsetur. a r . Ut vero strepitus, rumultus que , curiosi apparatus, ac inania qua que penitus evitentur, id sane omni
ratione curetur .aa6. Quod quidem tum facile ad
votum eveniet, si puella summo mane eius diei , quo religionis habitum suis scipere statuit, paucis comitata matronis , iisque tantum parentibus, propinquisve, ad mona, terium deducta, illud in re sa fuerit . Quod autem ex sacra Triden. tina synodo , sub anathematis poena , dantibus , & recipientibus proposita , expresse prohibetur, ut praeter victum,& vestitum, nulla puellae bona probationis tempore monasterio quovis nomine praestentur , exacte quidem , - atque omnino inviolate servetur : ne
prae difficultate ea ipsa bona recuperandi, puella impediatur, quominus libere , si voluerit, novitiatus tempore , de monasterio egredi, et ad pro . pria redire possit. a 28. Nulla quoque renunt; alio , aut obligatio , etiam donationis no
mine, antea facta, cum iuramento , vel in favorem cuiuscunque causae, etiam piae valeat, nisi episcopi concessu , intra duos menses proximos an . te professionem fiat: ac non aliter intel. ligatur effectum suum sortiri, nisi professione secuta ; aliter vero iacta , irrita sit, nulliusque effectus , ut sacra Tridentina syaoda cautum est.229. Ne autem stato prosessionis tempore difficultate aliqua manas te. rium laboret ea consequendi, quae ad puellae sustentationem , ex maiorum praescrcipio, dotis nomine monaste. rio praestanda Sunt , antequam sacro
religionis habitu puella induatur ,
omnia, quae illius nomine , & alimentorum , & sustentationis iure monasterio debentur , apud aliquem , superioris concessu , per moniales communi consilio electum, depositi nomine, sub instrumento, probabili formacon fecto, realiter deponantur, & deposita fideliter serventur; ut professi ne solemniter emissa , statim liberh, ac sine ulla difficultate, ac mora exigi possint.
a 3 o. Nulla novitia ante sextum de ocimum annum expletum , nec quae mi nore tempore , quam per annum PoS susceptum habitum in probatione steterit, ad professionem admittatur. 23 I. Nec vero tunc admittatur , nisi episcopo antea per mensem admonito , ut eius iussu , de virginis voluntate diligenter explorari possit, an seducta , an coacta sit, an sciat quid agat,& an religioni,& illi monasterio
a 3 a. Dia vero ex sacra Tridentina synodo, sinito novitiatus tempore , suis periores, novitias, quas habiles invenerint, aut ad professionem admittere , aut ε monasterio ei ieere debenti proopterea si episcopus infra quindecim dies illius mensis, examen eiusmodi neglexerit , aut sine iusta causa suis
periori manifesta , distulerit ; tunc eo casu ex declaratione lyii V. summi pontificis , superiori liberum sit, eam admittere , dummodo nihil canonicum obstiterit . a 33. Quo vero liberius de novitia ad professionem admittenda, moniales suffragia ferant, id per ballotiationes ,
per aut Scrutinium secretum siat.
23 . Mane autem eius ipsius diei , quo novitia quaecumque professionem solemniter emissura est, dili-
266쪽
genter antea confessa , devoto communicet. as . Tum vero stata hora, monia. libus universis, praefectae iussu, capitulariter congregatis is, qui eam functionem obierit, ad eas sermonem ha.
heat , quo pro rei dignitate , & Iillias
sanctitate, professionis vim, et virtutem explicet . a 36. Deinde. singularum vota ex. plorentur secreto r & si duas ex tribus partibus calculorum novitia tulerit , tunc omnes in ecclesiam ordine pro .cedentes , et hymnum , vel psalmum pie canentes , suo loco singulae se recipiant. a 37. Tum praefecta una cum matriis has discetis ad sacrae communionis fenestellam novitiam deducat; ubi omnibus,quae in libro eo de genere conse- eto continentur , rite Servatis, cor
ram eo, qui ad hae specialiter delectus fuerit, in manibus praesectae , sub formula certis verbis praescripta , pra, sessionem emittat .
a 33. Quo autem die puella aut
religionis habitum susceperit, aut Pr sessionem solemniter emiserit , memoria fiat in libro ad id instituto; nomine , cognomine , patria , aetate. que eius diligenter adnotatis ἔ manu eius scripta , qui cancellariae fungitue ossieto G adhibita subscriptione eius, quae habitum susceperit aut professionem emiserit, modo scribere sciatiae item monasterii praefectae. a 39. Quae de iis omnibus superi rem opportune admoneat, ut eius iussu omnia , et singula referantur in librum ad usum ejusmodi confectum, et inprovinciali archivo accurate perpetuo retinendum .
267쪽
AC SUPERIORIBUS ORDINIS EX SUMMORUM PONTIFICUM PLACITO , ET APPROBATIONE . N No iri . HONORIUS Ill. I. No.. iiii non emittant professionem ante annum probationis,factaque Pro- fc, aio ic , ordinem non relinquant. Cum
secundum Anno V. a Nemo extra obedientiam evago tur suo habitu religionis , sub poena
3. Tempore generalis interdieti fratres minores in ecclesiis suis possint divina officia persolvere , submissa UO-ce ianuis clausis, eiectisque ex om municatis , et interdictis . Devotionis. Anno VI. q. Apostatae vitentur, ut excom municati , & de nuncientur. Fratrum minorum . Aono VIII. . Fratres de poenitentia , tempore interdicti , admittantur ad ossi ia divi. na, sacramenta, & sepulturam eccle. siasticam , dummodo causam ipsi non dederint interdicto. cum illorum. An. no IX. 6. Possint minorεs celebrare missa rum solemnia in locis, & oratoriis suis, reservato iure paroch tali ecclesiis pata. chorum . Bia populares . Anno IX. T. Fratres degentes apud infideles possint habitum mutare , barbam , &comam nutrire , & pecuniam coatre,etare: Ex parte.AaaO X,
I. Ministri habeant facultatem absolvendi fratres ab excommunicatione, nisi excessus sit adeo enormis , ut transmittendi sint ad sedem apostolicam . . e nobis . Anno l.
2. Nemo gravare possit fratres de paenitentia exactionibus , ossiciis publicis , aut iuramento. Vimis patenter. Anno I. 3. In conventibus, & locis habeatur sepultura ad usum fratrum dum. taxat . Ita vobis. Anno I. . Nemo iudex delegatus, aut Drodinarius in causis, quae coram ipsis pertractantur, possit compellere Da. tres , absque speciali mandato sedis apostolicae . cum non deceat. Anno I. s. Euntes in terras Infidelium pos . sint absolvere ab excommunicatione christianos excommunicatos ibi degen.
6. Facultatem habeant communican di cum excommunicatis , dummodo sint Latini, & apostolicae sedi obe. diant in iis, quae ad salutem animarum pertinesti. cum messis . Anno VII. 7. Praelati ecclesiarum benigne recipiant fratres minores missos ad prae indicandum. Cum qui recipit. Anno VIII.
8. Featres minores non teneantur reiscipere commissiones causarum , aut
268쪽
exsequutiones sententiarum , nisi de hoe indulto fiat mentio specialis. Bie. ιi. Anno IX. s. Praelati ecclesiarum admittant fratres ad officia praedicatio s , Sc. con. fessionis ἔ ac giro vagos , eosque , qui
fratres minores se simulant , capiant,
ct condemnent. Goniam . Anno XI. io Ministri provinciales in suis capitulis pnssint instituere praedicatores. Probibente. Anno XIV. ii. Generales, & provinciales mi.
nistri possint absolvere suos subditos ab excommunicatione ob isiectionem manuum violentam, praevia satisfactio.
ne. In jure. Anno XIV. I 2. Dioece sani compellant exteros, ne deferant habitum fratrum minorum, vel ei consimilem. Ityia confusio. An. no XIV. t 3. Mulieres discalceatae non ince . dant in habitu clarissarum . audienistiam . Anno XIV.
34. Qui intersunt officio divino
cum fratribus minoribus non teneantur ad dicendum ossicium proprium . Pio Uestro . Anno XV.is. Ministri, dum absunt, possint eommittere ali s receptionem novitio. rum, de consilio peritorum stat rum . Glo tantibus. Anno XV. 16. Minores possint commorari interris infidelium , et excommunicatorum, S. ab eis vitae necessaria accepta. re . Vobis . Anno XV. IT. Non teneantur ad observantiam
testamenti Seraphici patris, quod sine
consensu fratrum, & maxime mini.
trorum , quos universos tangebat ,
aliquem obligare nequivit. Go elon. gati. Anno I v. I 8. Non teneantur ad alia consiliaeVangelica, quam ad ea, quae in regula praeceptorie, vel inhibitorie sunt ex
pressa, atque etiain ad ea, ad quae magis de bono, & aequo se obtulerunt hOlocaustum Domino, per contemptum
rerum mundanarum . I9. Si rem necessariam emere Ue
lint , aut solutionem facere pro jam empta, possint vel nuntium ejus, a quo res emitur, vel aliquem alium , volentibus sibi eleemosynam facere ,
nisi iidem per se, ves per pho prios
nuntios maluerint , praesentare . zo. Ita praesentalus a fratribus non sit eorum nuntius, licet praesentetur
ab ipsis, sed illius potius, cujus manda
tu solutionem tacit, seu recipientis eamdem ; idemque nuntius solvere statim debeat, ita quod de pecunia nihil
at . Si praesentetur pro aliis imminentibus necessitatibus, possit eleem
synam sibi commissam, sicut & dominus , apud spiritualem amicum fratrum deponere , per ipsum dispensan. dam loco, & tempore, pro ipsorum necessitatibus , sicut melius expedire viderit . 22. Ad ipsum possint fratres pro huiusmodi necessitatibus recurrere , maxime si negligens fuerit, aut eorum
23. Nec incommuni , nec in spe. ciali fratres proprietatem habeant. Astutantur libris. & mobilibus , quae licet habere , secundum quod generalis minister , vel provincialis dixerint, salvo locorum , & domorum dominio illis , ad quos noscitur pertinere .a . Mobilia vendi non debeant, nec extra ordinem commutari , aut alienari quovis modo, nisi de licentia cardi. natis protectoris ordinis .a . Fratres recurrant ad ministros
269쪽
provinciales pro peccatis suis mantis. stis tantum , & publicis .a6. Generalis minister constitui se .ciat tot per.provincias, quot earum ministri expedire viderint, de maturiori. bus, & discretioribus sacerdotibus , qui audiant privatas confessiones paenitentium ; nisi fratres ministris , & cu. stodibus suis ad loca eorum declinanti. bus maluerint confiteri . 27. Minister generalis nulli absenti committere possit examen praedicato. rum ; sed qui examine indigere creduntur , mittantur ad ipsum , ut cum ministris provincialibus conveniant su. per hoc in capitulo generali . 28. Sit qui examinari non egeant , pro eo quod in theologica facultate ,& praedicationis ossicio sunt instructi, si aetatis maturitas, & alia, quae requiruntur in talibus , conveniant in eisdem , possint , non contradicente ministro generali , libere populo praedicare . 29. Vicarii relicti in proviae iis a
ministris euntibus ad capitulum generale facultate careant recipiendi novi. tios , receptosque antea reiiciendi, nisi eam habe, ni a ministro generali. 3 o. Unus custos eligendus in singulis provinciis ab omnibus custodibus intersit capitulo generali , & in eo vo .cem habeat. 3I. Generaliter sit vetitum iratri. bus ingressus in monasteria monialium quarumcumque, id est in claustrum, domos, & ossicinas interiores . 31. Ad alia loca, ubi saeculares quoque conveniunt, possint accedere praedicandi, vel eleemosynam petendi gratia, de superiorum suorum conis
teris Innocentii IV. . Ordinem .eis strum . Anno III. ferme ad literam . Adduntur solum quae sequuntur . I. Ministris provincialibus liceat , tam eorum vicariis , quam aliis providis fratribus committere receptio. nem venientium ad ordinem pro suis provinciis , de consilio fratrum
discretorum. a. Non expediat tamen , con
verti volentes indifferenter admitti ;sed ii tantum admittantur , qui , susscalantibus eis literatura , & aliis laudabilibus circumstantiis , pos . sint utiles esse ordini, sibique per vitae meritum , & aliis proficere per
3. Ministri egressos ab ordine , quum redierint ad ipsum , recipiant,& eiiciant in eertis casibus iam rece.ptos, secundum determinationem ca. pituli generalis. q. Dum fratres intersunt divino of-fieio cum aliis celebrantes, tunc eis illud sussiciat, & ad dicendum ossicium
gerere per amicos spirituales pro necessitatibus infirmorum , & fratribus induendis , si id sibi commissum fuerita ministris , S custodibus.
quae sunt apud fratres, iis exceptis , quorum donatores dominium sibi reservaverint , ius, proprietas , &dominium spectet ad Romanam ec clesiam .
mobilibus , liceat fratribus pletatis , seu devotionis intuitu , vel pro alia honesta, & rationabili causa, obtenta suorum superiorum licentia, extra ODdinem aliis elargiri. AN.
270쪽
ribus in capitulis possint instituere prae . dicatores . Prohibente. Anno I. 2. Fratres nequeant conveniri per . literas apostolicas, quae non faciunt de indulto mentionem. Cum jam . Anno I. 3. Ministri absolvere possint subdi. tos a sententia excommunicationis , et i am ante ordinis ingressum incursa. in iure. Anno I. q. Fratres extra conventus degentes possint in divino ossicio aliis conlarma. ri. Pio vestro. Anno I. . Generalis minister per se , vel alium possit capere , carcere includ re, & poenis aliis assicere apostatas O dinis . Devotionis. Anno II. 6. Nullus praelatus ecclesiasticus possit in socium sibi assumere fratrem minorem , inconsulta sede apostolica.
Febis . Anno III. 7. Ministri tam generales , quam provinciales possint instituere inquisitores haereticae pravitatis. Odore . Anno III. 8. Mulieribus recipiendis ad habitum clarissarum dura , & aspera praedicentur, per quae itur ad Deum , & quae
necesse habuerint firmiter observare ;ne de ignorantia postea se excusent. Solet annuere . Anno III. p. Nulla receptis , & professis concedatur licentia a monasterio ulterius exeundi, nisi forte causa plantandi , vel aedificandi eamdem religionem , ad aliquem locum transmittantur . Morientes tam dominae, quam inservientes professae intra elaustrum tumulentur . Io. Non recipiatur aliqua . quae vel longiori aetate, vel infirmitate laboraverit, seu fatua simplicitate ad huius vitae observantiam minus sussiciens, & ido-
nea comprobetur. Receptae vero intra claustruim , si aetatis convenibilis fuerint , citius deponant saecularem habitum , α infra statutos dies professimnem faciant in manu abbatissae . Quod etiam de servientibus observetur.
ras legere noverint, ossicium faciant regulare , tam die, quam nocte illud Domino persolventes . Si etiam canere sciant , liceat eis, horis compentibus canendo ossicium dicere cum gravit te , ac modesta, & multa devotione. 1 a. Quae psalmos nesciunt, orati nem dominicam in suis horis secundum morem devote persolvant. i 3. Si abbatissae visum fuerit, deputetur magistra idonea , & discreta iuvenculis aliquibus , vel etiam grandioribus ingeniosis, & humilibus , qu Meas literas doceat. Iq. Omnes servent silentium conitis
nuum , exceptiis iis , quibus magiste rium aliquod, vel opus iniunctum fuerit , quod non possit congrue eum silentio exerceri. His liceat simul loqui de iis, quae ad osscium , vel opus suum pertinent, ubi, quando , & qualiter visum fuerit abbatissae .i 3. Si persona aliqua religiosa , vel saecularis , cujuslibet dignitatis , loqui petierit alicui dominarum , nuncietur prius abbatissae, & , si ipsa concesserit, accedens ad loquutorium duas alias ad minus habeat semper secum , quibus jubeat abbatissa , quod ea , quae sibi dicta fuerint, vel ipsa aliis dixerit, audiant univer a. I 6. Moniales sanae pariter, & infirmae , nec inter se , nec cum aliquibus aliis , minus quam tres , simul loquantur , praeter illas, quae diversis Of.
