Codex redactus legum fratrum minorum in synopsim cum indice copioso. Centies repetita placebunt, ac diversa in unum collecta facilius breviata servantur, et quae usu vilescunt antiquo pariter renovata delectant. Ex literis Joannis Cervantes cardinali

발행: 1796년

분량: 500페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ter eas, quae vel de consessione cum sacerdote, vel cum visitatore de communi statu , & regularis disciplinae observantia secreto fuerint colloqu

uturae .

I7. Numquam tamen ipsum fiat , nisi ad minus duabus non longe se. dentibus , quae confitentes , S. loque nistes bene videant, & ab iis videantur . 18. Hanc legem & ipsa servet abbatis si , excepto , quod cum .sororibus suis de iis , quae ad rem pertinent, ho ris competentibus, loqui possit publice , & privatim , sicut visum fuerit expedire . 39. Omni tempore ieiunent quotidie moniales , & a pulmento , ac vino abstineant quarta , & sexta feria , extra quadragesimam , nisi praecipuum se-stum alicuius sancti in eis occurrat celebrandum . Iis diebus , si poma , aut fructus , vel herbae crudae adfuerint , reficiendis monialibus apponantur.eto. In quadragesima majori , quatuor diebus ; in quadragesima S. Martini, tribus diebus in hebdomada ieiu-nent in pane , & aqua ; & in omnibus vigiliis solemnibus, si de earum fuerit voluntate ; exceptis adolescentulis, se. nibus , & corpore omnino imbecillibus , & debilibus .ai. Infirmae, si usquam seri potest, proprium habeant locum , ubi a sanis maneant separatae . uae non multum gravi infirmitate laborant , in saccis cum palea iaceant, & habeant ad caput capitale cum pluma. cluae graviter infirmantur, iaceant in culcitris , si commode possint inveniri. Umnes autem habeant pedulos laneos , S , si fieri potest , Soleatos, quos , quum necesse

fuerit, in pedibus portent.12. Unaquaeque monialis habeat duas 69s tunicas, & mantellum, praeter cilicium

vel stamineam, quae praesto fuerit , sive saccum . Scapularia sint de te. vi, & religioso panno , vel ε tam in ea, amplitudinis, & longitudinis congruisentis , quibus singulae induantur , dum laborant , vel tale aliquid a. gunt, ut pallia congrue gestare non possint. et s. Si tamen illa simul habere voluerint cum mantellis, vel etiam iacere cum ipsis,non prohibeantur; possintque& sine ipsis esse aliquando , si visum fuerit abbatissae , quod propter calo rem nimiiun , vel aliquid aliud, eis grave multum fuerit ad portandum .a . Moniales, quae scapulare deferre noluerint, non graventur , est cum eis super. hoc liberaliter dispensetur, licet honestius agant illae, quae Scapulare suscipiunt. a I. Jaceant super tabulas ligneas , storea , vel panno laneo superstrato , cum aliquantulo sceni, vel paleae , si voluerint, & visum fuerit abbatissae , vel hujusmodi aliquo alio, habentes ad caput cervicalia plena palea , alvesceno.

26. Habeant quoque coopertoria lunea , sive cultras , si illa habere nequiverint congruenter. 27. Capillos suos tondeant in rotundum, nee aliqua de caetero tonsuretur,

nisi evidente corporis infirmitate id exigente . 28. Nulla unquam abbatissa, vel soror personae saeculari, aut religiosae in monasterium intrare permittat, nec

omnino alicui liceat, nisi cui, & quibus id concessum fuerit a summo Pontifice ; exceptis illis , quos pro aliquo

opere necessario exercendo necessitas

exegerit introire.

LEGES

272쪽

as. Si quis eardinalium monasterium ingredi voluerit , cum reverentia , &devotione suscipiatur; sed rogetur, ut cum uno , vel duobus honestioribus sociis ingrediatur. Praelati alii uno tantum religioso, & honesto socio , si eis aliquando intrare licuerit , sint contenti . 3o. Si episcopo conees sum fuerit, missam intra monasterium celebrare , pro benedictione abbatissae, vel sorore aliqua consecranda in monialem , vel alio modo, quam paucioribus, & ho. nestioribus contentus sit sociis, & ministris , & hoe quoque rarius alicui concedatur. Nulla tamen monialis i quatur eum aliquo , sive infirma fuerit , sive sana. 3I. Capellanus habitu, & vita religiosus sit, ac bonae famae, nec multum iuvenis, sed aetatis idoneae , qui , si aliqua monialis gravi corporis infirmitate detenta visa fuerit ad extrema ten. dere , & necesse habeat confiteri, vel Dominici eorporis accipere sacramen..ta, ingrediatur indutus alba, stola , &manipulo , Sc postea sic indutus exeat, nec moram ibi faciat longiorem . Si e se etiam habeat in animae commenda.

tione .

3 a. Ad exequias circa sepulturam agendas non ingrediatur claustrum ;sed exterius in capella quae ad illud officium pertinent exsequatur.

33. Si visum fuerit abbatissae , quod ad exequias debeat introire, modo supradicto indutus intret, &sepulta mortua , exeat sine mora.

3 . Si necesse fuerit, ut ad faciendam , vel aperiendam sepulturam , seu postea coaptandam ingrediatur, li. eitum sit ei, vel alicui alteri ad hoe idoneo, S. honesto introire. De caetero

monasterium nunquam ingrediatur sed quum aliqua de consessione ipsi loqui voluerit, per loquutorium eam au.

diat , & per illud eidem ipse loquatur.

ream , per quam moniales communionem accipiunt, vel ossicium audiunt, nisi ex causa rationabili, aut necessaria; rarissime tamen id alicui sit concedendum .

36. Cratibus ferreis huiusmodi apponatur pannus interius , ita ut nulla inde valeat exterius in capella aliquid intueri. Habeant di ostia lignea cum seris ferreis , & clave , ut maneant semper clausae, Sc non aperiantur , nisi pro causis memoratis, & ad audienodum aliquando verbum Dei proponendum in capella. 37. Monsales , quae proprium non habuerint capellanum , a quolibet bonae famae , & honestae vitae presbyteromissam audire possint. 38. Poenitentiam , & sacram eo minmunionem recipere studeant a viro di. screto, habitu , & vita religioso , aetate idoneo , nisi forte in necessitatis artiis euio fuerit aliqua constituta . 3y. Visitator sive generalis , sive specialis instituatur is, de cuius religiosa vita , moribus , & fide habeatur notitia plena , & securitas , qui

sic per omnia se exhibeat, atque o. Stendat, ut omnes de bono ad melius

provocet.

4o. Studium eius sit , corrigenda corrigere , reformanda resormare tam in capite, quam in membris, sicut meislius viderit expedire, eum zelo charitatis , . amore iustitiae , & diicretione. i. Modum loquendi custodiat su. pradictum , ut videlicet aut cum omnibus , aut cum pluribus simul loqua I i tur Dissiligod by Corale

273쪽

tur , vel secreto cum una , aliis tamen ad minus duabus in aspectu eius non longe sedentibus, ut per omnia bonae famae integritas conservetur.

4r. Si aliquid occurrat, quod visita.

tor nequeat per se emendare , ad superiorem referat, ut consilio eius , &praecepto, sicut expedit , bene cor. rigatur . 3. Caveat abbatissa , ne a se , Vel b aliis dominabus, stariis sui monaste.

rii in observantia religionis , & unitate

mutuae charitatis visitatori aliquatenus abscondatur . Contra facientes punian

tur a visitatore.

l. Visitator corrigat etiam capellainnum , si fuerit in aliquo reprehensibi. lis , in quo convenienter non possit, nec debeat supportari, praemissa monitione modeste , & rationabiliter , quam si capellanus contempserit, pro capellano non habeatur. s. Ad custodiendum ostium monaosterii deputetur aliqua , quae Deum timeat, matura moribus, diligens , di- acreta , Sc convenientis aetatis , quae ostii clavem sic eustodiat, ut nunquams ne ipsa , vel ipsa nescia , ostium valeat aperiri. 66. Habeat ostiaria sociam , quae eius viceni in omnibus exsequatur, si ipsa ex aliqua rationabili causa, vel oc. cupatione necessaria fuerit Occupata,& detenta . 47. Ostium nunquam stet apertum, nisi tantum, quantum minus fieri poterit, congruenter sitque seris ferreis cum valvis, & vectibus optime communi. tum , & omnino sine custodia minime, dimittatur, etiam ad momentum, nisi elave sit firmiter obseratum .

8. Ostium omni pulsanti non aperiatur statim , nisi prius ia dubitanterso ostiaria cognoverit, quod pulsans talis sit , cui sine dubitatione aliqua debeat aperiri . p. Si intra monasterium opus ali

quod fiat, abbatissa solicite curet, ut , dum opus exercetur, aliqua alia perso na conveniens ad custodiendum ostium statuatur, quae sic ad opus deputatis personis aperiat, quod alias penitus intrare non permittat . Caveant autem dominae, ne a secularibus , vel personis extraneis videantur. so. Abbatissa clarissarum, Seu foro.

rum pauperum po3 sit mulieres ad ha. bitum recipere, si malor pars domina. rum consenserit, de licentia cardinalis protectoris . Ex literis Ita γηaldi cardinalis Ostiensis. Anno 12 3. I I. Ei, quae recepta fuerit, tondeantur capilli in rotundum , & concedantur tres tunicae , ac mantellum ; nec deinceps exire permittatur extra in Onasterium sine utili, manifesta, dc pro babili causa . a. Finito anno probationis , reei. piatur ad obedientiam , nullaque infra

tempus probationis veletur. I. Iuvenculae in monasterio reisceptae infra tempus aetatis legitimae tondeantur in rotundum , & deposito habitu seculari, induantur panno religioso , sicut visum fuerit abbatissae. . um ad aetatem legitimam pervenerint , indutae iuxta formam aliarum ficiant professionem .s . Tam ipsis, quam aliis novitiis , abbatissa provideat idoneam magistram de discretioribus monasterii.

I. In receptione sororum servienistium extra monasterium servctur forisma praedicta . Ipsae poterun portare

calceamenta , nullaque cum sororibus

residentiam faciat in monasterio , nisi

LEGES

274쪽

recepta fuerit secundum forniam huius professionis.s6. Sorores literatae faciant divinum

officium secundum consuetudinem fratrum minorum , legant sine cantu ,& quae, occasione rationabili, non possunt aliquando legendo horas dicere , possint dicere Pater noster , sicut a. liae sorores non literatae eos recitant. Hae postremae persolvant officium eodem modo, quo illud perso buunt fratres laici in ordine minorum . Pro defunctis dicant in vesperis septem Pater noster , N. Requiem aeternam , pro matutino duodecim . At sorores litera, tae singulae teneantur dicere ossietum defunctorum .s8. in obitu alicuIus sororis dicant quinquaginta Pater noster. 9. Moniales ieiunium servent omni

tempore ; at in Nativitate Domini quacumque die venerit, bis refici possint. Si videatur abbatissae , possint dispensari a ieiunio a dolos centulae, debiles,

S servientes extra monasterium .

6o. Duodecim vicibus ad minus , de licentia abbatissae, confiteantur in anno , sex vicibus communicent, videt ieet in Nativitate Domini, in Pen. tecoste , in Assumptione B. Virginis ,& in sexto Omnium Sanctorum . Pro communicandis infirmis , capellanis liceat claustrum introire. 6 I. Procurent moniales habere generalem ministrum, vel provincialem ordinis minorum,qui verbo eas informet ad sanctam concordiam,& communem

utilitatem in electione abbatissae , ad quod munus nulla eligatur, nisi professa a

Fa. Si non professa eligeretur , vel aliter dare tur . ei moniales' non ob diant, nisi primo profiteatur formam Io Ihuius paupertatis. Ea decedente,vel in. habili ad servitium, & communem v i litatent, alia eligatur . 63. Semel in hebdomada convocet abbatissa sorores suas ad capitulum , ubi tam ipsa , quam sorores de publicis offensis, & negligentiis humiliter

confiteantur;& conferat eum sororibus ea, quae tractanda sunt, pro utilitate ,& honestate monasterii.

6 . Nullum debitum grave fiat. nisi

de communi consensu sororum, in m nifesta necessitate , & per procurat

rem ; neque deposita recipiantur in

monasterio.

63. Omnes officiales monasterii eligantur de communi consensu sororumet eodemque modo octo ad minus soro

res de discretioribus eligantur , qua rum consilio debeat uti abbatissa in his, quae forma vitae requirit. 66. Officiales, & discretae , si utile.& expediens videatur iudicio foro. rum, possint ab ipsis removeri, & aliae loco earum eligi.67. Ab hora eompletorii usque ad

tertiam sorores silentium teneant, eraceptis servientibus extra monasterium.

68. Sileant continue in ecclesia, do mitorio , & in refectorio , dum comedunt. In infirmaria pro recreatione , &servitio infirmarum possint discrete loqui, si e uti & semper ubique submissa voce id , quod necesse fuerit , pos sint insinuare. 69. Absque licentia abbatissae , vel eius vicariae , nulla possit loqui ad loquutorium , vel ad cratem . Et licentiatae loqui non audeant, nisi praesentibus ad minus tribus assignatis per abbatissam , vel eius vicariam , de illis di. Scretis , quae sunt electae ab omnibus sororibus, pro consilio abbatissae.

275쪽

o. Eamdem formam loquendi semvent quantum poterunt abbatissa , &vicaria . Id vero ad cratem rarissime ;ad portam autem nullatenus fiat. II. Apponatur ad cratem pannus in. terior , qui non removeatur, nisi dum proponitur verbum Dei, vel quum alia

alicui loqui debet . Ad loquutorium

maneat item pannus interior, qui nunquam removeatur . Nullaque monialis ad cratem loquatur ante ortu es Solis , vel eius occasum . 7 a. Ostium ligneum coniungatur diversis, vel duabus seris ferreis , vativis , & vectibus, ut nocte maxime duabus clavibus cibseretur, quarum unam habeat abbatissa , aliam sacrista . Et maneat semper obseratum , nisi dum

auditur divinum officium , & pro cau.

sis supra memoratis .

73. In quadragesima S. Martini , de quadragesima majori , nulla loquatur ad loquutorium , nisi sacerdoti causa

confessionis , vel alterius manifestae necessitatis , quod reservetur pruden-ἔiae abbatissae , aut ejus vicariae . 7 . Moniales non recipiant , nec habeant possessionem , vel proprietatem rerum per se , vel interpositam personam , seu etiam aliquid , quod rationabiliter proprietas dici potest inisi quantum terrae pro honestate, et

renovatione monasterii necessitas requirit . Et illa terra non laboretur, nisi pro horto ad necessitatem ipsarum . 73. Id, quod manibus suis operanis tur , consignent in capitulo abbatissae, vel eius vicariae , coram omnibus . Idemque fiat de eleemosynis, quae pro sororum necessitatibus ab aliqui smittuntur quae omnia pro communi utilitate distribuantur per abbatissam , vel eius vicariam , de consilio discre

tarum a

76. Sibi non approprient domum , locum, vel aliquam rem , sed tam . quam peregrinae , & advenae in hoc saeculo, in paupertate, & humilitate

Domino famulantes , mittant pro elee. mosyna confidenter.

77. Nemini liceat literas mittere, vel aliquid recipere,aut extra monasterium dare, sine licentia abbatissae , nec quidquam habere, quod abbatissa non dederit, aut permiserit.Quod si alicuia parentibus suis, vel ab aliis aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi darii ipsa autem , si indigeat, uti possit ;sin autem, sorori indigenti charitative

communicet.

78. Si alicui pecunia transmissa fuerit, abbatissa , de consilio discreta. rum , in rebus , quarum indiget , illi faciat provideri. y. Abbatissa solicitam curam gerat infirmarum . Infirmae vero iaceant in saccis, & paleis, & habeant ad eaput capitalia cum pluma ; & quae indi. gent , uti possint pediolis laneis , aeculcitris. go. Dum infirmae ab introeuntibus ad monasterium visitantur , possint aliqua bona verba sibi loquentibus bre. viter respondere . Aliae vero sorores licentiatae monasterium intrantibus lo. qui non valeant, nisi praesentibus , &audientibus duabus discretis per abbaotissam , vel eius vicariam assignandis. St. Monialis, quae instigante inimi co morialiter peccaverit , per abbatissam , vel alias sorores bis , aut ter admonita , si se non emendaverit , quot diebus contumax fuerit, in terra panem , & aquam coram sororibus omnibus in refectorio comedat, & graviori poenae subiaceat, si visum fuerit abbatissae. Oretur interim , ut Domi.

276쪽

nus ad poenitentiam eor eius illuminet. 82. Si inter sororem , 8c sororem verbo, ve I signo occasio turbationis , vel scandali suboriatur, ea , quae causam dederit, statim, antequam osse ratra unus orationis suae coram Deo , humiliter se prosternat ad pedes alterius, veniam petens, & rogans , ut pro se intercedat ad Dominum, ut sibi in .dulgeat. Altera autem iniuriam omnem liberaliter sorori tuae dimittat. 83. Sorores inservientes longam moram extra monasterium non faciant, nisi aliud necessitas manifesta postulaverit , honeste ambulent, & parum

loquantur, nec habeant Suspecta con .sortia aliquorum, nec fiant commatres virorum , ac mulierum , nec rumores de saeculo reserant in monasterio.

8 . De iis, quae in monasterici diis cuntur , Vel aguntur , extra nihil reserant , quod possit scandalum generare.

Si aliqua simpliciter in his offenderit, illi abbatissa misericorditer poeniten intiam iniungat. Si ex consuetudine vitiosa habeatur, abbatissa illam puniat pro modo culpae , de consilio disca

tarum .

8s. Abbatissa moneat, visitet, &humiliter, ac charitative corrigat s rores suas, non praecipiens eis aliquid, quod sit contra animam suam , ct hujus professionis formam . Moniales ipsi in omnibus obediant .

86. O tiaria resideat in die prope

ostium monasterii in cella aperta sine ianua. Una ostii clavis sit apud ostia. riam , altera apud abbatissam . Quum autem ad opus faciendum necesse fuerit, aliquos introire, statuat abbatissa personam convenientem ad portam, quatenus illis, 3c non aliis, ad opus deputatis aperiat.

87. Visitator monasterii semper sit de ordine fratrum minorum , secundum voluntatem , & mandatum cardi. natis protectoris ,& sit talis , de cuius honestate, & moribus plena habeatur notitia. 88. Moniales postulent ab eodem ordine capellanum cum uno socio clerico, bonae famae , discretionis pro vidae , ac duos fratres laicos sanctae eonversationis, & honestatis amatores, in subsidium paupertatis. 89. Capellanus sine socio mona asterium non ingrediatur, &. intrantes in loco sint publico , ut se possint mutuo, & ab aliis videri. 9o. Teneantur sorores habere semis per illum de S. R. E. cardina. libus pro gubernatore , protectore, &correctore, qui fratribus minoribus fuerit a summo pontifice deputatus . yr. Ministri possint absolvere a cenis suris venientes ad ordinem . Caelestis.

Anno III. 92. Expulsi, vel egressi ab ordine

non poεsint praedicare , consessiones audirea aliaque sacramenta ministrare. Iustis. Anno IV.

3. Soli legati a latere possint assuomere fratrem in socium , sine licentia ministri generalis , vel provincialis. Petitionibus. Anno V. y . Ministri possint instituere sin.

dicos, δc procuratores ad res ordini re. lictas ministrandum . Manto. Anno V. 93. Possint fratres celebrare super altare portatile , ubi conventus ordinis fuerit. Postulastis . Anno VII. 96. Ecclesiae conventu ales habeant coemeteria pro fratribus, ct famulis. cum tanquam. Anno X. 97. Fratres non teneantur ad solis

vendam canonican ortionem de iis, quae

MINORUM.

277쪽

quae in ultima voluntate eis legantur, a. Superiores ordinis poasint fratres dummodo legata non fiant in fraudem. suos deputatos in socios episcoporum Pacem vestram. Anno XI. visitare , corrigere , & ad ordinem reis 98. Cogi nequeant ad colligendam vocare . Sacra. Anno I. pecuniam in suis concionibus, etiam Fratres compelli nequeant ad eruper literas apostolicas, nisi de indulto ram monialium suscipiendam . Petitio. mentione facta . Vestra . Anno XI. Anno I. In divinis mysteriis , hori Sque 4. Minister generalis statim acetiis eanonicis uti possint palliis, 3 . vesti- gitur , possit ossicium exercere , ac bus sericis . Ex parte. Anno XI. etiam absolvi, et deponi in capitulo 1 oo. Conversi, & familiares mo- generali, secvodum regulam . Intcrnasterii monialium , tempore inter- alia. Anno I.

dieti, possint audire divina officia, & s. Ordinis praelati possint praesenta.

sacramenta recipere in eodem. Devo- re fratres suos ordinandos quibusvistionis. Anno XI. catholicis episcopis Sine examinatio. roi. Monasteriis ordini subiectis ne . convenit. Anno I.

dirigendis deputentur, secundum dis- 6. Fratres, qui se transferunt de lo- cretionem ministrorum provincialium, co ad locum e possint vendere aedificia fratres idonei, & maturi, qui moniali- relicta, vel eorum materiam cum uten. bus in spiritualibus dumtaxat deser- silibus secum deferre , exceptis eccle- viant. Paci. Anno III. si is , Ex parte . Anno I. ina. Subsint ipsi fratres iurisdictio- 7. Fratres assumpti ad dignitates ni, et correctioni ministrorum suorum, ecclesiasticas debeant resignare ordini sicut caeteri. bona, quae apud se habent. Ex parte .lo3. Moniales ordini subiectae gau- Anno I. deant omnibus privilegiis , quae toto 8. In ecclesiis ordinis sepultura omisordini conceduntur. Licet olim. An- n. us sit libera. cam a nobis. Anno II. no I v. s. Nemo assumi valeat in episco. io . Superiores ordinis habeant tu. pum absque superiorum licentia. Perisdietionem visitandi moniales , eas titio . Anno II. corrigendi, et reformandi. Attamen Io. Praelati ordinis possint absolve.

electio abbatissae pertineat semper ad re ab excommunicatione . etiam pereommunitatem , seu conventum mo. confessarios ab ipsis electos. Ordinis.

nasterii. Anno II. ios. Si in monasteriis fratres depu- II. Nemo molestiam inferat fratritati nequeant residere continue, assi- bus, eorum ecclesiis , et benefactoriis gnentur monialibus discreti aliquot , bus . Vimis iniqua . Anno II. et providi capellant . 1 a. Fratres accedentes ad capitulum

ANNO ias . ALEXANDER lv. provinciale gaudeant induleentia cen.

I. Praelati ecclesiarum benigne susci- tum dierum . Lilaei . Anno III. piant ,& suis Observantiis regularibus I 3. Lectores absque licentia G. libere uti faciant tratres minores . N- iusquam valeant in conventibus d

tris . Anno I. cere theologiam , si ab ordine tales

278쪽

or fuerint instituti. Exultante . Anno III. I . In missarum solemniis fratres vestimentis sericis uti possint . Locis. Anno III. II. Minister generalis exerceat in suos subditos eam potestatem, quam habent paenitentiarii apostolici . ministerium. Anno III. Io. Fratres , quibus permissum est, transire ad alium ordinem, nisi infra trimestre id faciant , subiiciantur poe

nis apostatarum. Ingravem. Anno ....

I7. Fratres possint praedicare , et excipere confessiones de episcoporum licentia , non requisito parochorum assensu. Cum olim . Anno V. t. Irrita sint pacta , et conventiones a fratribus facta , absque licen. tia ministrorum . Mente solicita . An

no V. is. Qui coae tradixerit stigmatibus

S. Francisci sit excommunicatus . Gia longum . Anno V. 2 O. Tempore generalis interdicti li. ceat fratribus in festis SS. Francisci , Antonii, et Clarae , eorumque vigiliis, et Octo diebus sequentibus, ossicia diis vina celebrare , apertis ianuis, cum religiosis P et clericis secularibus . Pro reverentia. Anno VII. ai. Litera breviariorum , et missa. Iium corrigatur ad exemplar, quod haberi potest, iuxta ecclesiae constitu intiones . Ex legibus editis a S. Bonaventura anno I 26 .aa. In quadragesima S. Francisci fra.

tres in conventu unicam capiant rete et ionem . 23. In mensa etiam extra refectorium servetur silentium. 24. Oblati, seu pueri in conventibus inservientes non retineant pecuniam ,

quae datur pro fratribus. Io

tur pro superioribus,& guardiani obe. diant suis custodibus, quin in ossiciis

suis se perturbent. 26. Ministri provinciales non committant aliis reeeptionem fratrum extra suas provincias , exceptis studiis generalibus . 27. Dum ministri transeunt per alienas provincias, striete in recipiendo se habeant , dc eos, quos recipiunt, ducant cum proposito nullatenus remittendi. 18.Τest fidines in ecclesiis non sint, nisi supra altare, & de licentia ministri generalis . 29. Qiri ibet domus in terminis provinciarum habeat loca sibi viciniora . 3o N ullus confessor absolvere queat a tactibus impudicis, nisi habuerit fac l-tatem absolvendi a peccato carnis. 3 i. In locis suis fratres non comedant unquam carnes, exceptis debilibus , &infirmis. 3 2. Cingulum sit chorda communis,&rudis , ad quam nihil portetur ap

pensum .

33. Non habeantur cingula interius cum cultellis, & bursis ν nec bursae inferius in tunica habitus laterales . 3 l. Caveant fratres a cibariis sum pintuosis,unoque sint contenti ferculo ; et in mensis suis non utantur vasis, aut cyathis vitreis, vel stam ne is . 33. Vitetur superfluitas, et curiositas in picturis, celaturis, columnis ,

fenestris , & aliis ; & campanilia non

fiant instar turrium.

36. Vitentur vitrinae historiatiae, vel picturatae ; excepto quod in principali vitrea post altare maius haberi possint imagines Crucifixi , B. Virginis , B. Francis ei, & B. Antonii tantum . 37.Provinciarum ministri, vel, iis negli.

MINORUM.

279쪽

ueri L E

gentibus, vis Italores amoveant tabulassumptuosas super altare, & earum auctores expellant de locis , qui restitui nequeant , nisi per ministrum gene

ralem .

38. Thuribula, cruces, ampullae, &quaecumque vasa , vel imagines de auro , vel argento non habeantur, nisi in crucibus , aliisque essent aliquae SS. reliquiae , & nisi esset pixis , vel aliquod vasculum pro Christi corpore ,

ut moris est, reponendo. 3ς. Calices sint simplices in opere, neque excedant pondus duarum marca. ruin cum dimidia , aut altarium numerum , excepto uno pro conventu .sso. Absque licentia ministri & dissinitorum in capitulo provinciali, non habeantur panni phrygiati, vel serici. i. Si in locis nostris adsit parochiale cimiterium , aut baptisterium, fratres possint sepelire defunctos, dc pueros baptizare . Quod si proprietas annexa loco sit, de illa nec per se , nec per

personam interpositam curam habeant, aut ex pacto fructus illius percipiant. qa: Non inducantur saeculares ad oro ditandam eleemosynam perpetuam sannuatim , vel certis temporibus , fratribus exhibendam ; dc si aliqua legata fuerit, non exigatur a fratribus in iudicio a 43. Nec pro loco aliquo, nec pro fra tre teneatur a quocumque equus,lumen tum , aut mulus , nisi ex evidenti ne eessitate dispensatum fuerit a ministro, de consilio capituli provincialis.

I. Nonnisi legati, vel subde legati

a latere possint censurarum sententias ferre in minores. Exigentibus. Anno I. a. Clarissae non teneantur solvere

subsidia , vel procurationes aliquas

personis quibuslibet. Anno I.

3. Coenobium mendicantium construi nequeat, nisi infra spatium ter centum cannarum in locis, ubi praeexsi. stit coenobium minorum . . cld conseinquendam. Anno I. In aliis literis posterioribus reducitur distantia ad medie

tatem .

. Fratres post mortem episcopo. rum , sedibus vacantibus , uti queant facultate ab eis aecepta , audiendi confessiones , praedicandi &c .Exigentibus. Anno II. IVaelati ecclesiarum nequeant interpretari privilegia minorum,sive duisbia , sive clara . Ordinis. Anno IV. 6. Minister generalis electus secundum regulam , & constitutiones ordinis , statim post suam electionem , cu ram suscipiat animarum fra in ipsius ordinis. Virtute. Annoss. 7. Possit a ministris provincialibus,& custodibus ab officio removeri , secundum eamdem regulam , ct constitu. tiones , servatis iis , quae hactenus deisereta fuerint ab ipso generali ministro, praedictis , & diis nitoribus in comitiis generalibus. 8. In electionibus ministri generalis,& ministrorum provincialium , fratribus , qui debent electionem celebrare, si a remotis partibus conveniant, prae

fixum tempus non currat.

stitutionem , seu provisionem de ipsis factam , capiant administrationem .

ad legendam theologiam ipsam legant, sine cuiusquam alterius licentia , ex reptis locis, in quibus viget studium

generale.

suis provinciis , cum dissinitoribus , 3c

280쪽

provincialibus capitulis congregatis , examinent, & approbent fratres in sacra pagina eruditos , eisque ossicium praedicationis committant , sicuti ex forma regulae id agit minister generalis. 7. Liceat ipsis fratres suos mittere ad quemcumque catholicum episcopum , sacris initiandos , sine qualibet examinatione per episcopum eumdem facie n. da , & sine omni provisione , vel obligatione ipsorum fratrum. 8. Liceat etiam , in locis suis habere oratoria , in quibus cum altari portati limissarum solemn*a, & alia divina off-cia celebrentur, & ecclesiastica sacramenta recipiantur . s. In eisdem oratoriis, ecclesiis , locisque singulis ecclesiastico suppositis interdicto , possint fratres, non pulsa, tis campanis , ianuis clausis , exclusis interdictis , & excommunicatis, subis missa voce divina peragere ,&3acra,

menta recipere.

Io. Fieri id queat, dummodo fratres causam non dederint interdicto, nec ipsi, aut eorum oratoria , & ecclesiae fuerint specialiter interdicta. II. Fratres possint iis, qui suis immorantur obsequiis , ministrare cuncta ecclesiastica sacramenta, & sepulturam dare in suis caemeteriis . II. Procuratores fratrum , Operarii , qui in conventuum operibus per sonaliter continue institerint, ac pueri fratrum servitiis deputati, non sub sint sententiae excommunicationis , seu interdicti latae in terras, Seu earum pers nas ; nisi iidem causam dederint, vel excommunicari , seu interdici eos contigerit. 13. in terris excommunicatorum libere commorari queant fratres, S ab illis necessaria vitae deposcere, di re ei pere .

i . Si gravis adeo excessus non fiteorii, es enormis, ut ad sedem apostoli. cam recurri debeat, generalis , S provinciales ministri possint absolvere a censuris, atque irregularitatibus fratres suos , etiamsi in eas incidissent , antequam ordinem ingrederentur . Et superiores ipsi possint absolvi a suis fratribus . I . Saeculares , qui a censuris absolvuntur , causa ingrediendi ordinem , nisi mox ordinem intraverint, quamvis super hoc eis induciae a praelatis ordinis concedantur , eo ipso relabantur in easdem cen Suras . I 6. Fratres conveniri nequeant a

quoquam per literas apostolicas , vel cogi ad pecuniam colligendam , ad visitationis ossicium in monasteriis , vel

ecclesiis , ad cognitionem causarum , denuntiandam sententiam interdicti ,recipiendam curam monialium , nisi apostolicae literae de hoc indulto,& fratribus expressam fecerint mentionem.

II. Nullus legatus , nisi de lateremissus , auctoritate literarum apostolicarum de hoc indulto specialem non facientium mentionem, nullusque praelatus ad Sua, seu ecclesiae negotia proin curanda , vel secum manendum , fratres assumere valeat, nisi quos generalis,vel provincialis minister illi duxerit assignandos; qui etiam ordinis di.

seiplinae subiaceant. 8. Superiores ordinis exerceant omnimodam iurisdictionem supra Da. tres crucem praedicantes , & inquisitores .is. In fratres ordinem deserentes promulgent sententiam excommunica. tionis .' ao. Qui ad religionem aliam tran sire voluerit , si post obtentam licen-

SEARCH

MENU NAVIGATION