Dissertatio inauguralis de praecipuis medici officiis quam ad medicinae lauream rite assequendam in antiquissima ac celeberrima universitate patavina publice proponit Melchior Linder

발행: 1834년

분량: 31페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

quibus ita se praebeat, ut munus gravIssimum suum postulat. Neque, ut curanti medico gratificetur, aegri valetudinem periculo exponat, methydum adprobans persuasioni quam habet contrariam. Quidnam reve a magis risum movet, quam medicos audire in pria cipiis et opinionibus diversos eamdem serre senten. tiam, ut ad invicem concordes sint, idem officium humanitatis, ut credunt, alterutri exhibentes λ Sanari enim vult aeger, non decipi. Ρrudentia tamen utare, et cum aliis medicis litigia suge. Non igitur collegae fama et aetate impediatur, quominus judicium quod sentit serre valeat suum. Medicus enim tu no prae caeleris excellet, quum allentione observaverit, eaque bene usus fuerit; alias non amplius eo nosocomii famulo noscet, ut ait Zimmcrman. qui millenos vidit aegros, quin unicum scientisico observaverit. Superfluum esse videtur admonere quae, morbo detecto, medicus aegro praestare tenetur. Conscientia duce et persuasione, eam adhibeat curandi methodum, quae ad aegrum levandum tutissima videri potest. Medicus revera talis supra eum nulla lentamina instituit, qui probe sciat quanti est vel unius hominis vita ducenda : nihil inter pauperes et divites interesse existimat, neque ut medicinam reddat experientiis uberiorem, aegrotantem sibi confisum incertae remediorum vi relinquit. Quaenam pro infirmo cura , quae in visitando diligentia 4quodnam in sympi matibus explorandis studium , quae in Praescrihendis pharmacis prudentiat Nihil praeter-Diuili ad by Corale

22쪽

mittit, nihil non facit, quod vitam hominis societati

restituendam valeat, quam homines ab eo non amisplius repetent, sed olim Deus societatis auctor esuis manibus repetet. Sed ars, in quam pro ingenio nostro incumbimus, non semper vitrix evadet. Sihi namque saepe ae saepius deest, natura nempe cedit naturae: nam hominis constitutio in utroque statu physico nempe et morali pro nobis erit mysterium; ut enim infinita sunt illa fila, quibus humana continetur vita, ita sunt fragilia; hac ratione scilicet voluit ipsius naturae Auctor, ut quaecumque scientia, praecipue vero medica, sinibus coarctaretur. Hinc aliud artis nostrae professori suboritur officium. De corporis aeque ac de animi salute sollieitus aegrum de valetudinis statu minime fallit, eumque, si opus est, religionis subsidiis praemuniri vult, naarte medica deficiente, pars ejus nobilior, animus

pereat.

Quod quidem ossicium quamquam aliorum sit provinciae, tamen medico aptius neminem rite persolvere arbitror. Nec ea nos teneat quaerela, quin debito nostro satisfaciamus, quae quotidie a quibusdam est dictitari solita. Affirmant enim nonnulli:

serius quo fieri potest Sacramentorum administrationem indicant modici, utpote quae terrorem aegris incutiat, et animi angore, vel ipsum quo adficitur morbo deteriorem reddat. Quam opinionem penitus refellendi hic non est locus. Illud tantummodo novis animadvertere liceat, quod experientia coustanti

23쪽

est comprobatum, quotiescumque aegris tranquilli latem per religionis auxilia conciliatam fuisse, animo quieto, morbum ipsum vel imminutum vel etiam ablatum fuisse. Hoc etiam ex illis, quae superius adduximus, facile ovincitur. En in medico religionis

necessitas, cui si vis firmiter adhaereat, nil mirum aegro videri debet si de quibus sibi est persuasum loquatur, et blando modo suadeat. Ast si religionis

speciem tantum praeseserat, cum tamen necessitato coactus ab aegro et familiaribus de Sacramentis administrandis habere sermonem audiatur, certae mor-lis velut signa ejus verba, et sano quidem judicio existimantur. Medico prudenti sint praesto consilia et eloquentiae thesaurus, ut id ossicium pro diversa aegrorum conditione et amicorum et parentum cum eo nexu rite explore valeat. optimo cum successu id eveniet, si hanc necessitatem sacramenta suscipiendi tamquam medicinam aptissimam ad salutem recuperandam cognoscere faciat: nihil enim saepe certiva ad mortem ducit, quam metus mortis.

- Quodsi, inquisitionibus praepositis , pharmacisque convenientibus rite adhibitis, omnibusque quae supra diximus servatis, medicus mortem praevideat, idque revera accidat, humanitatis officium est familiae, cui aeger pertinet, solamen aliquod serendi.

Et revera quem bene excullum animum non movet aegro benevola, et de ejus salute sollicita familiat Ante oculos illud momentum sistamus, quo bene saepius filii, uxores, nco non dolore assecti parentes et amici, a medico chara patris, uxoris, silii,

24쪽

2Samici capita, et interdum etiam cuncta οἱ vitas benefactorem, magistratum, communem Patriae paren lem, vitamque publico bono necessariam repetunt. Illius praesentia angelo opem et solatia serenti similis; ejus verba tanquam ros desuper fluens, quaestorem in arida terra paene excisum vivificat. Hi nospes, hino ab eo pendent timores. In medici adspe tu sententiam veluti avidis oculis inspicientes spem vel moerorem haurient.

A quonam melius hoc officium expleri poterit, nisi ab eodem ipso cui aegrum curandum tradiderunt propinqui, cujus diligentiam et studium et

sollicitudinem, quamquam e votis non cesSerit, grat tamen animo agnoscunt et laudant 8 Nam quae ab aliis diei possunt utilia quidem, sed non tam apta ad animum faciendum considorare debemus. Hac raιione enim quanti duxerit aegri salutem, quantum. que sua interlacrit eum sanari, manifeste patet. Hac humanitate eorum qui supersunt favorem sibi conciliabit, nec eveniet ut de aegri morte, ut saepisSimo fit, injusta ratione accusetur. Et sic quae de aegro erant ossicia praedicanda, satis explevisse cen.

semus.

Quaedam nunc de iis quae medici ad invicem tenentur observare. Nihil quod magis indignationem

moveat, quam inter medicos sarcasmi ct iurgia, quae cum ipsos interdum excruciant, non raro negrorum detrimento obtinent. Si quis eorum de nobis male loquatur, inquirendum an vera dicat, et nos ipsi cau-εam dederimus; quo in casu fidelissimus, ut ait Sm Diuitigod by GOrale

25쪽

26 neca, est ad honesta ex poenitentia trans; tus, quinet gratias illi habere debemus. Nam, ut pervulgatum est, inimici hoo sub adspectu melius quam amici

prosunt. Si vero e contra injusta ratione accusemur,

ignorantiae id potius quam injustitiae tribuamus.

Quod si calumniam revera coacti sumus fgnoscere, generoso ei parcamus animo. u Morbi tyrannidem ac-ensa, non medicum, ait celeberrimus Macoppe, neolivida quorumdam senum pervicacia tenellorum in. venum gloriam nigra conspuat, fascinetque saliva. Arte subdola, vel occisum civem commiserante, vel

salutis publicae amantissima, infidum invidumque pectus ne tegas. Nec laudes prius, ut vituperes po- terius. n In primis autem quodcumque iudicium de curandi melliodo, saltem si aegrum non vidimus reis servemus, nisi de morbi circumstantiis penitus incognitionem venerimus. Si vero iudex in simili constituaria casu, accusationem refelle. Facile enim est per essectus errorem deducere et accusare, quem tamen dissicillime nos ipsi vitare possemus. Paucis,

medicus in aliis artis salutaris cultoribus socios pro publica promovenda et conservanda salute videat. a Cum summus, ut ait Harim ann , ad quem medicina, aegrorum salutem moliens, adnititur, finis morbi sanatio et aegri in integrum restitutio sit. n Medico indignum caeca popularis aurae cupidine ducente omnia praeter sua, superflua, vacua, inutilia declara re, et ne medico socio consulenti gratificetur, vel contrariam curandi methodum praescriberc. An mirum

videri debet, si medicina hisce auspiciis licet do

26쪽

27hom Inum vIta bene merita non laudetur, quin immo a plerisque vituperetur λErga pharmacopolas etiam non ultima medico exstant officia. In quibus cligendis prae caeteris illud observabimus, quod non pro levitate, neo partium studio abrepti ducamur, sed pro persuasi sab iis praescripta nostra religiose adimpleri. Ita sunt officinae quas invisere, in quibus medicus inveniri oportet. Neo in suspicionem quidem ducimur

adeo vituperandos existere medicos, qui pharmaco-peas aegrorum salute et artis detrimento locupletare velit.

Quid autem de iis dicendum, quae ad civitatem

ipsam spectant, quibusque medicus obtemperare t ne turp Civitas nempe in eo fidem, in eo hominum vitam, honorem posuit. Quam fidem turpe est salle. re, scelestum Vcro hona inaestimabilia, quae sibi inniconcredita , parvi pendere vel perniciei exponere. Saepe ac saepius ab uno medici testimonio et singularium, et quandoque omnium civium prosperitas et salus pendet. In contagiosis ao epidemicis morbis

grassantibus vitae propriae nimis consulens ne recuset auxilium ferre quibuscumque tenetur. Medici enim vita publico est veluti bono devola: ad id jurejurando sancto coram Principe, et, quod magis est, coram Deo se obligavit. Nec in serendo opem auctoritatis potentiae gradum respiciat sed si aliquod sit discrimen faciendum, id inter eos qui magis nO- atro indigent auxilio, et eos qui facile carere possentast instituendum. Tamen in casibus majoris maligni-

27쪽

28 latis morbi contagiosi magis societatis integrae, quam unius hominis ratio hahenda. iIn genere ea medici ossicia non recensenda curamus, ad quae omnis bene excultus in societato

tenetur. Quae tamen quanti sint ponderis, quantaontilitatis, omnes facile intelligent, qui hominum con. stitutionem prohe norunt. Suaviloquus, hilaris, alio rem benevolentiam sibi iaci Io conciliat, statque in terdum pro scientia humanitas. Quantum emolumenti vel ab ipsis aegrotantis domesticis, lenioribus ut aiunt

virtutibus, famae nostrae aegrique bono asseramus fidem nostram superare videtur. Et revera si omnibus in scientiis et artibus Charitibus sacra lacero

oportet, ut e volo cedant quac suscipimus, cur easnt arti nostrae praesto sint non invocabimus, auste.ritati veluti medentes, qua interdum uti in curis de mus λ Quod quidem antiquis cognitum et adprobatum accepimus. Apollinem enim et Musis et Clia. ritibus praeesse crodebant; Apollinem, inquam, qui

modicae artis inventor primus habetur. Ut humanus, ut generosus, ut sapiens, erroribus parce; contumelias tolerantia vinco; stipatas aures stridentibus praebe voculis: vel invidia tandem vel necessitate rum Pentur IJ. Quaecumque alia sint ossidia, quibus medicus satisfacere tenctur, quaeque hic brevis sermonis spatioeompleti non possunt, qui ea quae hucusque eFoluta sunt explebit, non magna cognoscendi difficul-

iὶ Macoppe in Aphorismis medico- Olilicis, a celeber. ximo Prosessore Fl. Caldam elucubratis.

28쪽

cistate laborabit. Quorum ut numerus sat magnus ita sanctitas quam latissime patet

ηΑst quotus quisque medicorum invenitur squod enim Cicero de philosophis dicebat, de artis nostraucultoribus nobis quoquo praedicare liceat tu , qui

sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus ut ratio postulat λ qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet 8 qui obtemperet ipso sibi, et decretis suis pareat 8 Videre licet alios tanta levitate et jactatione, iis ut suerit non didicisse melius; alios pecubiae cupidos, gloriae nonnullos, multos libidinum servos . Quod quidem mihi videtur turpissimum. v Non enim aegrorum physica tantum vita interdum est in medici potestate, sed et bona fama, honor, familiarum tranquilis litas: hinc medicus moderato licentia utitur, quam sibi ars tribuit salutaris; secreta sibi concredita silet; est pudoris custos, honorumque omnium Caeteris maior defensor. Quodnam sanctissimum ministerium, et quinam eligendi sacerdotest ....

Secum itaque modicus, priusquam huic disciplinae nomen dandi consilium ineat bene perpenda oportet indolis et ingenii vires, studii in quod incumbere intendit gravissima momenta magni faciat, ministerii sanctitatem veneretur. Hinc pro viribus artis salutaris cursui operam navet; quo consecto,

diligentiam quamplurimam adhibeat ad ea quae didicit elucubranda, magis magisque menti imprimenda, it Tusc. II. έ. s. Diuiligod by GOrale

29쪽

novisque inventis adaugenda. Αst mentem tantum is modo non colat, quin animum ipsum colat. Non enim humano generi magis ingenii acies quam animi humanitas prosuit. Alterum alterius auxilio eget, et religione viget. Haec . enim mentem illuminat, antismumque movet ad omnia decora et honesta perficienda. Nam quae de hominum sunt vita et cultu

merita, non a mente sed ex animo proficiscuntur.

Religioni autem et humanitati caeteras, quae utro que hoc sonte derivantur, virtutes conjungat. Pruadens sit, modestus, a obrporis obsequio indulgentia. que discedat, voluptatem opprimat, pericula ministerio quo langitur conjuncta ne sugiat, societatem caritatis cum aliis ineat; ne in secundis confidat, in adversis deficiat; et adversus utramque fortunam intrepidus et in confusus prodeat. Quae omnia si explanare vellem oratiunculae li-

miles transgressa vestras fortasse aures offenderent,

nisi in vobis eadem et merita et virtutea, doctissimi Prosessores, cerneretis. Quid aliud enim est in me, quod vestris non haurirem praeceptis, quorum pro doctrina et humanitate vestra tam latissime splenis dent exempla λ Haco autem, quae in nucleo veluti exposui vobis, perspecta et adprobata arbitror. Quibus, quantum id per me fieri licebit, obtemperare covinabor, et pro viribus eam instituam me gcrendi rationem, ut cujus officia religiose observanda veniunι mihi et cordi esse et cxposuisse eeuseatis. Diuiti eo by GOrale

30쪽

THESES DEFENDENDAE

In chlorosi praecipua phoenomena morbosa pendent a tali sanguinis alienatione, ut pars serosO- albu-minosa, fibrinae ac principio coloranti praepolleat. II. In statu praesenti scientiae medicae schres esse a uales e morborum catalogo eliminari non possunt. III. Nulla existit connexio inter doloris pleuritici extensionem, et extensionem pleuritidis. IV.

Extant criteria probabilia, quibus distingui possunt

effusio seri in cavo thoracis ab inflammatione producta, ab essu sionibus sanguinis, cauaa eadem Pro

vocata. V.

Phtisis pulmonaris raro, sed quandoque flanatur. VI. Diarrhoea colliquativa phtificorum a gastro-eutheritide pendet. VII. Febris puerperalis non semper peritonitis.

SEARCH

MENU NAVIGATION