Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ga I s A ACI C As Alimo Nrderer mihi capere. cepisse enim non audeo dicere: qui post illud te- terrimum parricidium dolenes, gemendi, flendi nullum finem facio. Nam quis luctili mederetur amistri Maecenate, sed privatam caussam omitto, Rege amisso, cui nescio an ulla aetas ventura similem unouam sit visu taὶ Non si omnia maxima ingenia concurrerent ,& vires suas experirentur in laudando eo Principe, ad veram tamen de debitam Iaudationem exprimendam non suffecerint. Fateantur hoc omnes,qui viderunt, necesse est; nos utique qui tot annos illo Maecenate usi sumus, aliter neque sentire neque loqui possumus. Et est tamen inventus parricida tantae immanitatis, qui patrem patriae perimere sustineret o temporal o mores Quod maxime doleo, illud est, tanti Regis mortem non vindicari ut par erat. Scitur, quorum docti ina fatalis illi se .rit: scitur, quorum consiliis Reges cla Principes occidi soleant I scitur quid in posterum ab eodem genere hominum sit expectandum: Sc

stertimus tamen, neque ut par erat excitamur. angor animi, dc plus quam exprimere verbis queam, mens mihi cruciatur. neque vero putes meae salutis de fortunarum mearum respectum me habere. non i

lud est quod me sollicitat,& noctes insomnes cogit agere. sed publica moveor calamitate, de metu ac sollicitudine pro domo regia, quae si cui vita sua charior non est, illum ego bonum civem nunquam habe ho. Scito autem afuisse me urbe, quando horrendus illocasus accidit νqui ubi primum rem cognovi, cognovi autem post paucas horas non adeo de uxoris charissimae Ac liberorum salute sui sollicitus, ut

non mens tota in cogitatione de Rege Oeeuparetur. Veni mox in urbem, ut quicquid bonis futurum esset, sors illorum mihi cum ipsis essereommunis. Inveni sic pacata de tranquilla omnia, ut nulla videretur accidisse mutatio. miratus sum rerum faciem. quae ex eo tempore semper duravit eadem. Credo aetemum numen peccatis nostris offensum, quod unicum habebamus praesidium, de reipublicae fundamen tum, auferre nobis voluisse, ut ea spe destituti ae emendatione vitae serio cositemus, sine qua illius auxilium frustra speravimus. Caeterum an sura sint lice alcyonia, scit unus Deus,qui solus praestare potest.

Verum ista omittamus certe enim fata viam invenient. Suetonius aegre tandem est absolutus: qui prostare nudiustertius hic tantum cepit. absoluta est de opustulorum Scaligeri ἔπι --μυν editio. restat sola praefatio : quam nos ante biduum aut triduum ossi, abripiente animi dolore- --ιλε, non ad amicum praefaritionem. Videbis de fortasse dolebis non filisse mihi plenam libertatem invehendiis sicarios, zelotas , parricidas aut parricidarum magistros.

102쪽

Eis I s T O L Ap. 8, in o possum Dei gratia omnia pericula contemnere pro veritate salute publica: sed amicis parendum, qui libertatem meam subinde castigant. Ea praefatione edita , habebis simul volente Deo Sc Sueto- .niam& υ του -- τη, cum exemplaribus, quae amicis istic promisi-r mus.Tu qui omnes nosti,atque inprimis Cl. V. Grotium meis verbis salutabis , nisi grave est, dc meum illis dolorem ἀφαυ, - significabis. Habetis & vos quod doleatis,amico tanto,iam fideli,tam potente amisso. Vale Lut. Paris a. d. vii. Kal. Iae.. cIo IDC X. Amicis promissa exemplaria mittam, clim tua tibi. hoc volo illis meo nomine significes.

EI' ISTOLA XCVIII. EIDEM.

SCito post adventum amplissi Mylii, qui nuper legatus ad nos venit,

nihil me literarum a te accepisse. ego ad te cum idem ille istuc rediret, abunde scripsi de meis rebus, quae te optare scire non dubitabam. post illa silui, non solum quia αιυ nihil erat quod scriberem: verum etiam, quia de lustranda Anglia dies noctesque cogitans ex itinere commodius me istuc literas daturum credidi. Quoniam tamen id iter diutius aliquanto differtur quam putabam; amico adolescenti ad vos se conserenti haec pauca dedi, ut quo loco res meae sint, nescius ne es 1 ses. Nam si faverit coeptis . hra παπι hujus autumni bonam partem in Anglia sum acturus. Que me rationes impulerint, ut hoc consilii susciperem, malo ex Anglia tibi significare, quam ex isto loco. Et quis scit, an in redita per Hollandia iter sim instituturus 3 Certe si viveret . νυν, heros noster, in itu non in reditu tui videndi cupiditatem . meam cxplessem. Quicquid constititero,saciam te statim ut scias. nam tibi quoque volenti id eventurum facile mihi persuadeo. Caetera ad iter dudum parata . sola stiperest discedendi venia, quam adhuc impetrare non potui. sed impetrabo η--ειπεM. Vale τοῦ las μελπι - Lut. Par. VIII. Eid. Sept. CIO IOC X.

EIDEM.

BINas de eodem oleo ad te scripsi. duo enim erant amici, qui sine meis istuc proficii ci nolebant. Scripsi igitur per utrumquc. Primes

103쪽

. 84 Is AAer C as Auao Nieuidam Genevensi dedi: has nobili Germano tui videndi cupido. Ha.

bet ille comitem sive praeceptorem, hominem eruditum, ut ex sermonibus cognosces..Per eos intelliges de rebus nostris-- α--ν. Verbo tibi dicam: in eum locum esse res redactas, ut videantur brevio omnes Galli fore mancipia Loiolitarum. Scio equidem eo ingenio esssmeos Francos, ut jugum non sint laturi. quin tamen admissuri sint, non dubito. urget enim vis major. itaque malo loco res nostrae sunt. Dominus Jesus hoc regnum respiciat,& vos quoque. V Ie & meas, si Deus volet, ex Anglia exspecta. Lut. Par. YIII. Eid. Sept. CIO IOC T. Viros es. amicos meos salvere jube meis verbis, quaeso te

EIDEM.

. C Extus, opinor, mensis est ex quo nihil a ta literarum ace i , vir es . Orissime atque amicissime. Ego vero de priusquam Lutetia proficis

gerer, semel atque iterum ad te scripsi, de nuper cum Rutgeruo nostra rescriberem, ut meum apud te silentium excusaret, rogavi. Misi etiam ad te exemplaria aliquot v F κνυ του, quae Parisiis sunt edita. Et haec Ec epistolas meas an acceperis,nescio. equidem nihil prorsus literarum a te accepi ab illo tempore,quo amplissimus vir Mylius legatus in Gab. liam venit. Te Oro, nolis veteres amicos despicere: eos praesertim quis negligere non potes, ut manes magni Scaligeri non Ledas. De meo in - hanc Musem νησην adventu ex aliorum sermonibus,puto,indivisti. V

neram cupidus Regis videndi,quem dudum admirabar. Ille pro sua incredibili sinmanitate, ut me semel est naetiis, aemittere noluit. quum dicerem in potestate reginae me esse, statim tapud illam egit rex maxit mus, ut per heram meam liceret mihi hic manere , quamdiu ipsi libi-- rum fuerit. Ex eo in Anglia sum, ubi stuor duplici solatio: nam de conspectu scelestissimorum αλ- - dc parricidarum non erucior, ex cum Regis benignitatem tum doctissimoru virorum eam experior humanitatem , ut videar etiam patriae posse aliquando oblivisci, liceΤhumi magni, de quorunda aliorei desiderium vix stram. Etiam illinsolatio mihi est , quod in hoc regno speciem agnosco veteris Ecclesia quam ex patram scriptis didici. adde quod Episcopis vdoctissimis, sapientissimis, Mi , , de quod mihi novum est, prisca ecclesiet amantissimis Satis vel in hac una re fueritmomenti ad dolori. Jontanes laniciam,mihi quide: maneorum judicia,quibus h.

104쪽

E O s Y o L. 3 religione nihil sapit nisi novum, nihil moror. Verum late mVale amicius. Heinsi, de πιν σηρ , qui quartum agit mensem proces a bibliotheca. Londini ur. Eid. Jan. stilo Liliano cio I c x

VEnit ad me nunc ipsum nobilis hic Anglus, vetus amicus meus, vir Harissime, nuntians cogitare se ad vos , de nunquid vellem rogans. Eui de ego eram occupatus, & ille jam itineri accinctus, non potui tamen haec pauca ad te non exarare. Quid autem putas me ad te scripturum 2 quod unum possum,querimoniam de tuo silentio acerrimam. Cum Lutetia sum profectus , jam plures menses ruas με exspectaveram frustra. sam hic fere sextus est mensis , ex quo me Amglia habet. neque tu id ignoras: nam dc monui ipse te per literas p ubio post meum adventum,& esarisi. Baudius, a quo semel saltem literas accepi, id te non fuerit passiis ignorare. Obsecro igitur te, amicissime Heius,cur annum sere integrum apud me siles t an te inimici mei potuerunt a me abalienare sed novi simplicitatem generos; mentis tu neque ante persuadebo mihi, te erga me esse immutatum, quam ipse literis tuis hoc mihi sgnificaveris.De meo vero in hac ua m ne phara narrem , mesta impediunt. ipsa imprimis amici hujus mei festinatio. Ille tibi de me,si curas scire,omnia narrabit.Tu si me amas, lueris tuis me beabis,de curas literarias tuas mihi indicabis. Hoc nihil mihi gratius queat contingere. Vile de ignosce festinationi. Lond. aur. Apr. stylo Liliano. cio anc xia V. CL D. Baudium, & Dia Batium meis verbis salutes velim.

' Andem tuas MeepI, e est, post menses amplius octo, ex quo nihηλ quicquam a te literarum acceperam. Mirabar silentium tuum Sequerebar. atqui tu quoque silentium meum miraris Sc quereris. Sedeamus ad calculos, de rationes ineamus. Ego scripsi ad te Lutetia subabitum meum, S profectionem in haec laca,& simul scaligeriana mi si, dequemeo consilio, cur hoc iter susciperem, te mones. postea Vero am huc veni, provocatus a clarisi. Baudio de eodem oleo dc illi re

o in Corale

105쪽

s' me datus, qui securaturum spopondit. deinde cum nobilis Anglus D. Bois ad vos cogitaret, dedi illi ad te literas, &ad nostrum Riliger- sum, a quo ternas iam in Anglia literas accepi. Ermo sui caussam meam stacere i vere; nunc fluat tibi η-Ego, uper te licet, hujus litis c. σωσἐν - πανυ Baudium. OmitIo joco, gaudeo quod meas epistolas desideras. Moriar si vix quicquam gratius facto , quam ut ad te scribam. recreor enim tantisper suasillima recordatione non tui so- Ium , qui mihi charissimus, verum etiam F Scaligeri, quem non nescis quanta reVerentia coluerim. Itaque noli putare si onicioripse fungaris, fore me lentum aut remissum. Ego vero non ibo sed curram. Una in re semper me vineas oportet, quod video te vix ullas ad' me literas dare, quibus non sit adjiinetiam insigne aliquod tuae liberali- tatis momimentum, &exquisitae doctrinae Ego, ami- cissime vir, caetera beatus Dei immortali beneficio , hac re miser sum, quod a libris meis tot jam menses absum: neque adhuc possium illos recipere. nam neque me in totum dimittere vult augustissima Regi-kna , neque de reditu meo magnam spem habet, si semel bibliothecam omnem meam hic habuero. Uxor quae suo adventu me beaverat, cadem nune reditu in Galliam me magna sollicitudine afficit. Deus im- mortalis inii venienti erimum per obscenissimam tempestatem media hyeme adfuit, aderit spero etiam redeunti. Dum meis libris & chartis omnibus plane careo, data occasione scripsi hic epistolam ad Fronto nem Iesi quom Rex maximus vult edi. argumentii sine dubio probabis. mittam igitur exemplar unum statim, & alia ad amicos istic meos, quo si numero sunt clari T. viii, Vulcanius, Baiidius, Bertius, Scriveritis, S: Cunatus .n1m Meilrsium Hagae puto habirare. omnes si meis

verbis fueris dignatus salutare, maxime audem omnium - -- Grotium, feceris mihi rem gratissimam. De tribus libris quos misisti ad

me, immortales tibi ago gratos. Duos minores non ante videram. Senecam videram,& tuas notas diligenter legeram; doctam ita me Deus opellam,& cujus doctrinam non omnes capient. Tu vero quam artem

apud Arist. didicisti , eamdem usurpas in sententia serenda de aliis. O vive diu, mi Helias i, dc quia omnes aequales tuos jampridem superasti, Quod Qtum restat, te in sum milies supera. Ita faxint Superi. Vale.

106쪽

EPISTOLA CIII. EIDEM.

VIde quid possit occasio: nam cum paucis ante diebus ad te scrifipsissem, de pro recenti munere gratias egissem, nactus occasionem uerum scribendi per veterem amicum.SIndicum Mildinurgensem, non potui manum a calamo abstinere,licet essem Occupatissim . Neque vero quid scribam, suppetit: nam praesentem meum statum hic vir optimus narrabit. Ego si quid vacui temporis habeo , totum pono in libris tuis legendis, quos etsi habeo domi tuo beneficio , heic tamen mihi comparavi, dum bibliothecam exspecto. Relegi igitur his diebus Notas in Horatium, & uova admiratione sum affectus. Deus tibi det, mi Hesita, aetatem longissimam, felicitatem quanta maxima potest ἀ ,-- φ υο contingere. Vale, de me ama. δέ si amas, ignosce festinantioni. Lond. Kal. Apr. CIO IOC X l. :

EPISTOLA CIV. EIDEM.

TTinam clarissime vir, potam exprimere tibi, quantae voluptat SV merint mihi tuae literae III. Iul. sciiptae, quas nudii Stertius accepi. Mirabar silentium tuum. M ad caeteras aerumnas meas quas sero gravissimas, dolebam hunc accessisse cumulum longe molestissimum Accepi a multis nihil esse facilius , quam Londino Lugdunum litera mittore .vel contra: singulis enim hebdomadibus naves ultro citroque commeare: eamque esse viam tutissimam. Si ita est,cur silemus i cur dum studiosis nothras eommittimus, alter alterius spem frustramur Ego feci in istis periculum: quae si recte suerint curatae, assiduus histribendo sum suturus ,- μ ν . - - , Risi cum legerem in tuis me in pauptes Loiolitarum transiisse. Expecta paululum de videbis, quam bene mihi cum illis pestibus conveniat. Epistola ad Frontonem mea, iudicio Regis & Archiepiscopi Cantuariensis de elurium doctissimorum virorum mirifice probata, docebit meos lycophantas. . aliud esse pietatem veteris Ecclefiae admirari, abhorrere a noVi tali', bus, de optare concordiam in Ecclefia Christi: aliud perditillimae factioni seis adjungere. ea epistola dudum scripta, pene iam edita est. Laque mittam ad te ejus libri exemplar cis dies paucos, ut spero

107쪽

εῖ IsΑAer C As Aullo NI α ρ : Sed, mi Hellas, quas ego tibi grauas reseram, quod meam existimationem tanta diligentia istic defendis 3 at scito, eos mihi maledic re,qui patres priscae ecclesiae ludibrio habent, imo Oderunt Catie & -- gue pejus. Est enim genus hominum qui seputant solos sapere , solos intestigere S. Scripturam , solos esse Eccleuam Dei , & illum αλ . Isti unius viri , maximi illius quidem sed errori tamen obnoxii, autholitate freti ne pati quidem pollunt illorum sanctissimorum p

trum nomina, quorum 'era Deus immortalis olim usus est felieissima. Istorum unus est ut recentis haereseos infamia Martyris Christi memoriam macularet. Quid commemorem ausa aliorum similis temeritatis plena Volunt enim isti Patres fuisse semipaganos, imperitos scripturarum, saluos, stultos,bardos, impios. Hinc est quod

errores Papisticos ita oppugnant, ut saepissime per illorum latera jugulum priscae Ecclesiae petant. Mihi haec lascivia aut potius detestanda

impietas non placet: video enim istos dum superstitionem oppugnant, latam profanationi rerum sacrarum,& totius religionis Christianae s nestram aperire. Clamant i tur Pontificium esse me.qui errores Pontificiorum acrius quam ipti faciant, paratus sim confutare. Est vero haec mea sententia, quum una sit sutura atque esse possit vera Ecclesia, non temere recedendum esse ab iis dogmatis fidei, quae consent omnium vetus Catholica Ecclesia probarit ἱ Sc quum basin verae religionis praeter S. scripturam ἀν nullam agnoscam , opinci Melanthone de Ecelesia Anglicana , per canalem antiquitatis de

duci xd nos dogmata fidei e sonte S. S. derivata. Alioquin qui futurus est novandi finis r aut ingeniis quod frenum poterit imponi

Poteram dc cupiebam multa in hane sententiam disserere, & in unum tuum effundere: sed melius hoe fecero, si de certa ratione literas istua mittendi constitesit. Equidem magno redimerem te, stravissimum mi- H caput, videre posse, dc in tanta varietate opinionum de istis rebus

enim tecum communieare. De me velim credas,etsi omnis mea vo-

luptas est de sola, versari in lectione s. scripturae: nullam tamen inde

me hansisse propriam sententiam, nullam habere, neque unquam μαλ esse habiturum. Magni Calvini haec olim fuit mens,cum scri-beret praefationem suam in Com. Ep. ad R. non debere nos α. - - ν -κ, a consensu Ecclesiae recedere. Sequor hunc ducem, de istos

novos doctores, qui negant Deum esse infinitum, aetemum, omnipoteruem,detestor, abominor. - --. Tuam ad Baudium nostrum laeubrationem cupio videre si prodiit. beaveris me si eam mi seris aut de illa accuratius scripseris. Si una essemus, symbolam fortasse

H illud seriptum consenem et nisi tu me dedignaveris

108쪽

E O s T O L Theologi sunt in Anglia viri cuidam admirandae doctrinae de pietatis :ut Episcopus Eliensis, Ep. Vintoniensis, Decanus Paulinus, alii. Horum ut quisque est----- M .

eum scito maximum. Vellem illos nosses. Age veni ad nos. paratum tibi erit cubiculum apud me. Spero mim fore, ut interim Dei benignitas uxorem & liberos mihi reducat. quorum & librorumessiderio , & lamentabiliter crucior animi. plane non vi-- , sed aegre vitam traho : quantumvis maximi regis & omnium bonorum gratia floream: sit Deo πις πιλο λψ laus & gloria, qui te serveci vir claritume. Londini Non. Oct. stil. Lil. CIO IDC XI. Theophrastum a te edi audio ; si optat ses, communicallem subsidiae bis. non nulla. Si me amas, & levare cupis dolores meos, rescribe quampri

CC ipsi nuper ubertim de rebus meis. paullo post Venit uxor cum parte librorum. Ita meae fortunae divisae dividunt animum mihi. sed de ea re alias. Nunc mitto tibi librum a me scriptum adversus sesiuitas. Utinam arrideat tibi illa seriptio i Utinam exstaret istic qui vellet illam edere. Cupio enim hoc exstare testimonium iudicii mei de illa socie- tum qitae si mihi fuerit molesta , adfuturum spero Deum immortalem conatibus meis,& vires daturum,ut fortiter veritatem pro virili tuear. Tuum de hoc scripto iudicium exspectabo quamprimum. , Misiissem plura exempla D. Baudio, D. Bertio,& aliis,nisi parcere eorum pecuniae volutilem , propter vecturae caritatem. Tibi non peperci quia videbaris impente eum librum desiderare. ale , praeliantjiI. Heinsi.Londini raptim. xv. Kal. NOV. CD IDC XI. it v. l , t ii ' iii i

C Larissime vir, etsi negotiis obruor, de nutat valetudo,non possumn tamen diutius differre quin tuis proximis respondeam. Illar d: co ltuas ΣΑΩ. Oct. datas, quae ante dies fere quindecim mihi sunt reiaqj- M. Casii acciderat, ut illa ipsa die juberet me rex se Londino proficil- centem sequi. Eo factum ut respondere tuae illi epistolae non strauit po o, ' M luci inu

109쪽

. . Is AA cI,CAsAu BoΜrtuerim. facturus utique, si causa sontica non intervenisset. Dolui equiadem auferri mihi facultatem per literas recturi colloquendi, saltem ut ex me scires quam ingenti Laetitia sim asseetiis tuis legendis . nam de libro a te millo, cavi satis ne imperatum iter ejus lectionem impediret. Abstuli enim mecum, de quicquid datum est Vacui temporis, in ea lectione dc admiratione tuae doctrinae consumpsi. C terum in hoc commodo illud sum consecuriis, quod longe fuit gratillimum : ut abunde suppeteret sicultas mentionem de te faciendi apud Regem sapientissimum. Aderant tum Episcopi cum alii, tum etiam Eliensis, autor Tor turae Torti: vir, mihi crede, pietate, probitate dc doctrina maximus. Et Rex de hic Episc. atque alii, quum partim a me audisserat quae sine

crimine tacere non poteram, partim etiam literas mas legis Ient, noli solum φωνῆ Ludarunt te omnes, ut virum doctissimum: sed etiam adamarunt propter singularem etiam prudentiam de sinceritatem. Bis, ter, illa pars epistolae ritae lecta est, quae mi φια vitaών πιι- nuper exortam describebat. Erat omnibus gratissimum , tibi illuxisse ---- --- . Ne te diutius morer, potes confidere te de Reti maximo de meliore nota esse commendatum : de

a multis antiquae fidei de pietatis viris hic non mediocriter amari. Ipse D. Archiepi icopus qui tuas legit, magnam ex illis Voluptatem accepit. Eliensis vero Episcopus, ut te verbis suis salutarem, obnixe rogavit, de quum multi te hic optent videre , mature stipulatus est a me D. Eliensis suo te hospitio esse usurum: ea tamen lege dc conditione, si tu meas aedes fastidieris. Mihi cum illo praesule quotidiana consuetudo intercedit: atque ille vir mihi in hoc loco magni Thumi desiderium cum oppido paucis aliis lenit. nam & profunda hominis doctrina e pior , de comitas incredibilis in summa dignitate mirifice illum mihi commendavit. Venio ad tuarum principium. Ago tibi gratias, clarissime Heliis Sc longe mihi charissime, quod adversus meos calumniat res firmus semper steteris. Sed, amabo, sine illos latrare quantum v lent. quicquid hostes professi antiquae Ecclesiae dicant, . F κυμωτῖ- νεῖ - , quod Deo propitio dicere liceat impune. Planescire te volo, Sc quod Jesultae me oderint, dc quod isti , ab eodem sonte utrorumque odium proficisci , amore nempe Veritatis, quem &hi & illi in me deprehendunt. Non dico me aliquid sapere eximium e. - mc. illud gratia Dei vere postlim dicere, quum nullam habeam mihi propriam opinionem, id agere me quotidie, ut in

S. Scripturae lectione de monumentis primevae ecclesiae magis magisque proficiam. -- - , de fremant, quicunque me oderunt: certum mihi a cursu instituto nunqua revocare gradum, μ

110쪽

rire. Magnum Vero crimen ti patriam civis amat. tamen quod isti ajunt de reditu, Vellem scire, a quo mea consilio acceperint. Quis hoc illis arcanum indicavit Z de quo ne mihi quidem aut uxori meae aliquid hactenus inauditum. Ego, mi Helias, a tenetis annis ita me divinae providentiae regendum vermisi, ut totus ab illa pendeam. Deus est qui me huc adduxit, qui si plane solutus essem a vinculis, quae me Reginae Galliarum tenent adstrictum, non dubitarem assirmare, o ita mea in Anglia post obitum meum quietura, Deo ceptis meis aspirante. Caeterum super ea re plura scribam , cum ipse plura scivero. Pro libris a te missis, quas cgo tibi mitias agam i quas reseram Z sed hujus quidem facultas

neque mihi nunc adest, neque fortaste unquam est adsucura. Animum igitur vide, pitarum , plenum admirationis doctrinae tuae. Valeant jam tot interpretes aureoli libelli Aristotelis. tu solus mentem es

xutus, solus exposuisti. Legi ilham tuam Diatribam diligenter Arattente non solum quia omnia tua mihi sunt grati s lima, sed etiam quia

senticbam ea lectione multum me proficere. Aristarchum vero tuum

quando videbimus age libera fidem tuam, nos bea. Bene vero sit amplissimo viro D. Honerdo, qui te ad illa scribenda impulit. Miratus Lim eleganciam ejus tragoediae, quam ipse edidit, tu ad me misisti. queso

pone me in gratiam apud tantum virum I ut hoc saltem sciat, me prae stantem ipsitis virtutem doctrinam atque pictatem summopere Venerari. Epistolam nostram ad Frontonem acceperis necne, scire velim.

Nuper Regis jussit aliam epistolam scripsimus , quam ut ipse Videas,

mea non parum interest. occasionem ex ipsa cognosces; rugumentum

scio piis fore natissimum. Non potest edi illa epistola, sed dabo oleram, iu descriptam tibi mittam. Notas in Theophrastum nacas pollem mittere non paucas, si eliet ad manum meus codex : qui adhuc Lutetiae heret, cum duabus partibus meae bibliothecae. Interim mitto notas e Iibris Iss. excerptas,dc ad exemplar, opinor, Aldinum adnotatas. Utinam meum ipse librum haberem. Memini magnum Scaligerum patrem in prima periodo hallucinatum esse, nisi me fallit mea memoria. Characteres Theophrasti an es additurust puto te non pr. z- termi ilurum. Itaque volo mittere ad te unius aut alterius loci correctionem clegantem, quae me sugerunt, cum Notas scribcbaim Habeo paratum exemplar, ubi multa adieci, multa feci meliora. sed ubi editurus sim, nescio. nam hic frigent meliores literae. Tuis erant

ad unae literae a Cl. V., Boetio, ct illius epistolae inclusa erat alia D. Vor mi. Questa te, significa illis, non vacasse mihi ipsis respou'. dere. Rex qui D. V oritu epistolam vidit , paullo accuratius j dlit M a m

SEARCH

MENU NAVIGATION