Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Is Αλe I CAIAn BONI i inae respondere. Quod volente Deo facturus sum, ubi primum de otium & meliorem valetudinem fuero nactus. Scripsenim ista non ἀπόνια : sed ut tecum loquar, etiam morbi possum oblivisci. Deus max. te servet,& tuis conatibus benedicat. Vale vir claritL de festinanti calamo de manui infirmae ignosce. Lond. die xxVI. Novembris, ut hic numerantur tempora. CII IICTI. Libellum Notarum. Postquam eo fueris usus, velim curra referendum.

EPISTOLA CVII.

EIDEM.Λ Micus hie meus, qui hasce tibi reddidit, ad vos prosecturus rogavit

3 me, nunquid vellem. Ego vero garrire tecum per literas nunc quoque ut semper cupiebam : sed enecant me occupatissimum negotia a S. Rege imperata. Accidit vero percommode, ut manum calamo admoturus, quo haec tibi scriberem, tuas acciperem, tradente mercatore

Belga viro nonestissimo , qui suam operam in literis mittendis prolixe obtulit. Erat cum ipso minister Ecclesiae Belgicae hic coache, vir mihi amicissimus. Haec propterea dico , ut eam viam porro insistas, quam nuper es ingressiis tuas ad me mittendi. Ego ante dies xv tradidi eidem ministro fasciculum tibi inscriptum, ubi erant literie raptim exaratar& libellus Notarum in Arist. &Theophrast. e libris 11ss. Cupio ex te scire an illa acceperis. Ac nunc quidem plura iam polium. mox nactus plusculum otii literas ad te exarabo, quae utramque manum impleant. Amicum hunc meum, virum probum de eruditum, tibi de cς- reris, qui me istic amant, cupio esse commendatum. Deus immortalis te servet. Cl. V. D. Baudium& c teros amicos saluta. Vale. Lond.

E IDEM.

TyΙr clarissime, heri prolIxas ad te literas dedi: simul Notas in The ' phrastum e Mss. adjeci. cupio scire an acceperis. Miseram ante aliquot septimanas de tibi Δἴ paucis aliis amicis exemplaria libelli cujusdam nuper hic a me jussu Regis editi. etiam ille fasciculus an tibi fierit redditus, scire aveo. Plura scribendi nunc otium non habeo. Exspecto tuas,Valdeque opto, ut saepe ad me scribas. ut sis diligentissimus

112쪽

non tamen diligentia me vinces , cum bono Deo. qui te servet, & tuis studiis magis magisque in dies benedicata vale. Lond. v. Eid. Dec.

EIDEM.VIt clarissime, alter prςteriit jam mensis, ex quo misi ad te Notas e

MM. in Arist. nonnulla dc Theophr. pleraque omnia. Has an ac peris scire percupio. Nam ut est hodie fides hominum, suspicione res non caret , quando a tempore tam longo nihil ad me scripsisti. Si Theophrast. meus, quem aliquando legi diligentissime, ellat ad manum, poteram notas aliquot tecu communicare, sortasse non poenitendas. Haeret is liber cum maxima parte meae bibliothecae Parisiis. Tu quid agas, maximeque uti valeas, cupio seire. Deus Opi. max. nostris precibus exoratus te literis servet, & studiis tuis benedicat, Vale. Lond. VI. Kal. Feb. CIO IOC XII.

Iberiores illas Iiteras, quas ais scripsisse, mihi scito non sitisse redῶ-' tas. Doleo periisse tibi tuae diligentiet fructum, mihi illam voluptatem, quam soleo e tuis percipere. Mirum est ei te epistola tuam credidisse, cujus fidem plane perspectam non habebas. Credo illius lectione cogniturum fuisse, de quo etiam nunc dubito , Notas ad Theophrast. acCeperis necne. De editione Charactem immortales tuae humanitati gratias ago. Eram in eo cum Lutetia distessi, ut editione novam adornarem. Adjeci igitur nonnulla, correxi quςdam. Restabat prifatio sive Diatriba judicium continens de Notis Furiani Greci, qui in opustula aliquot Theophr. scripsit prolixe & non indocte. Is nostra in libellum ἀλαων non vidit, Ic,nisi fallor,homo Gr cus hominem Gallum non superavit. Volui igitur quaedam illius caudido animo expendere: sed priusquam illa scripsissem , liber meus Lugdunu missus est, unde solia aliquot superioribus diebus accepi, specimen editionis, qua ibi paratur. Viderimus quomodo id negotium fuerit ibi curatum: teque de omnibus faciemus certiorem. C erum si potes,videris ne illa mihi uberior epistola tua pereat. De editione alias. Vale vos Deus te servet. Lond. Kal. Mart. e Io I C xo.

113쪽

EPISTOLA CXI.

EI DE M. TI Ir clarissime, plura haberem quς scriberem, nisi tempore defice-

rer. A micus hic meus per literas significavit, quam benigne ante annum esset a te exceptus , cum meas ad te attuli lIet. Gaudeo atque adeo glorior non esse obscuram tuam erga me benevolentiam. Crede mihi ex unius tui recordatione plus voluptatis capere me, quam sim capturus molestiae e plaustris convitiorum, quae e Germania exspecto ad reditum mercatorum,qui ad nundinaes sunt prosem. Schoppius dicitur adversus me virus Omne evomuisse. item alii ut accepi plures. Me facti pr clari solatur conscientia. qui si respondeo, docebo canes impuros, scelestos, apostatas, quantum sit discrimen inter eum qui solum Deum adorat, τῆ παναγιαι τριωδε λαπαίει, & homines παπιρι- ν- ν ι παπι παι, & multis modis idololatras. Mihi cum istis certaminerit etiam jucundum . illorum morsus que sero,qui odium veteris Ecclesiς nomine pietatis velant, & solos sapere se putant. Sed de his plura alias. Tandem accepi utramque epistolam tuam, etsi ordine praepostero: breviorem prius multq, quae posterius fiterat scripta. alteram anta paucos dies. Utrique respondebo μου λ -- brevi. Nunc ad gravissi- mas occupationes accedebat molesta Vale Lond. sub Febr. . finem stilo veteri C In Ioc xn. quaeso ignosce sustinationi.

EPISTOLA CXII.

E IDEM.

IIr clarissime, respondi ad omnes tuas ,& jam incipit mihi tena' pus videri longum, ex quo nihil a te literatum accepi. Quas vel conomine mittere debes frequentiores, quia me amas, dc rem sacere mihi gratam cupis. Dihil autem facere potes gratius, quam si tuis epistolis me subinde invisas,& mecum sermones, η λ ιν εον απτ b, misceas. Atque utinam ego illum diem videam, quo te queam amplecti atque suaviari. Cerneres oculis, quam alte descenderit in cor meum tui amor. Interim accipe a me munusculum , ex quo intelliges quibus in studiis jam sim. Quanquam ego me quantum possiim reVoco ad priores curas, hoc est, --nam πιι μκ- , ut hodie tractantur, meo ingenio parum conveniunt. Paucis enim probavero quam tant Pere

114쪽

pere admiror antiquitate. Cupio de hac responsione tunm cognoscere judicium. Qupd si Dominus Jesiis, e. me servavelit ceptis faverit, videbis brevi particulam inchoatae adversus Ba o-nium disputationis. Tu quid nunc agas & tuus Theophrastus quo loco sit, cupio scire. Vale optime amicorum de me ama. Scripsi raptim, oblata occasone. Lond. Eid. Apr. CIO IDC XII.

EPISTOLA CXIII. EIDEM.

ΠInis tuarum debeo responsibilem : quum prioribus omnibus satisfecerim. illis nondum respondi, quM ante paucos dies Moo- ναν accepi, cum adiunctis muneribus tuis. Horatius prior ad me perVenit, Socrates posterior. Utrumque librum statim devoravi, qui meus est mos. In Socrate delectavit me propositum tuum hortantis adolescentes ad eam philosophi et partem, quς, ut scis, Stoicis philosophia dicebatur, & pars omnium utilissima censebatur. neque abs re. Nam quid utilius, quidve majus aliteris sperari potest, quam ut artem vitae discamus i Quod igitur studiosos ad illud genus studiorum

excolendum vocas, facis quod virum bonum decet: quod autem Socratem illis in exemplum proponis, id ego in eam partem interpretor, ut existimem ad Academiam de Lyceum tuos te vocare. hoc est, ad Platonem Sc Aristotelem, duos sine controversia principes Philosophiae viros, planeque admirandos. Hanc viam studiorum mi madverti dudum te esse ingressiim; neque dubito effecturum te era id, ut lite rarum calumniatores intelligant, quid inter veram philosophiam deves σπις 3 intersit. Macte, mi Hei ,hoc proposito. oro Deum ut te quam diutissime praestet valentem - ων uia . Det tibi,. H Platonem illustrare, dc principem Philosophorum serio recensere. Diu est cum id fieri optant harum literarum intelligentes. Olim Auberius Trioncurianus, Lausanenss professior, id negotium susceperat: quem scimus magnum usum illius philosophiae habuit Ie. ceterum an tanto ponderi pares humeros haberet, id vero nescimus. Scribebas nimer venisse tibi in mentem de paranda hic operum Arist. editione, subsidio Turiin απιωμι κρέου, --Sed ut alias scribere memini, si hic esses, de eo ne cogitasses quidem unquam. .

uum si notum haberes, quet sit toto hoc regno studiorum ratio, scires

115쪽

toribus pene dixerim nulla, certe ἡδε ει λήγη ας κ. Venio ad Horatium, quem accepi a te Excitaveras magnam expectationem tuarum observationum ante biennium , brevibus Notis editis,

quas ego non semel legi. Hanc tu spem non destituisti, sed-- μό- τ' Itaque gratulor tibi, non poenitendam famae prioris accessionem: gratulor poetae excellentillimo atque, ut tibi placet,loi ge doctissimo ; qui idoneum suae praestantiae praeconem te tandem est nactus: Gos τ T p. Ego meum nomen inter illos profiteor, qui te docente multa ceperim admirari, quae solitus eram prius praeterire. Tuam vero de Satyris de Satyrica poesi eruditissimam diatribam majore fructu , an voluptate legerim , nondum constitui. Nos, mi H cinii, ii sumus, qui nostra refelli a doctis de modestis viris aeqv ssimo animo feramus. Unum nobis est propositum, ut v

ritas investigetur. hanc si invenimus: sin minus, 'ν - νι--, 3ς το κλέες.

Sed meum de tua illa Diatriba judicium exspecta a me, ubi primum

aliquid nactus fuero otii. Volo enim te non nescire, qua diligentia etiam inter assiduas curas tua legere soleam. quippe πι-ῖνε ab eorum lectione nunquam me nisi doctiorem discessiirum. Utinam ejus candoris, quem in te admiror, bc docti inae, quam agnoscunt in te depraedicant omnes eruditi , micam saltem aliquam haberent illi boni viri, quos adversus me concitavi duobus illis, quos hie scripsi, libellis i Sed hoc sperare insanire esset, de mores illorum ignorare , qui caussam illam defendendam susceperiint. In his est . -- γέμ- Schoppius. quem accepi ab excellente viro D. Lingelfhemio, furiose in me debachari, pedibus manibusque nitentem demonstrare me Latine loqui nescire, neque in istis literis qui cquam intelligere. Ego nullam Latini sermonis facultatem unquam ostentavi: hoc unum scio I verba mihi non defutura, si probare instituero Vespillonis filium Deo de bonis omnibus elle meritissime exosum. Sed non faciam tantican impurum: qui, si quid saperet, tuis telis &- .

confossus chirurgo operam daret, & vulacra sua fanaret. Sed moror te. Vale optime virorum, Se mihi longe charissime. Lond. v. Eidus Mai. stylo Gall. C in Ioc xi I. An fasciculum arceperis, quem nuper in tu, ua quo erant aliquot novi libelli exemplaria, scire cupio,& Theophrastu5 tuus quo sit loco. i

116쪽

EPISTOLA CXIV. EIDEM.

IT It clarissime , accepi quas bibliopesae vestrati dedisti. alteras apud prestantisi. Grotium depositas nondum vidi. & vereri subit ne perierint. Quam jacturam scito me gravissime latu m. nam qui tuis omnibus mirifice delecter, illas peculiari quodam affectu exspecto, quas ais scripsiste de epistola ad Car. Per. Cupio scire, de illa scriptione quid tui sit judicii. Multos scio esse e nostris qui clamitent: sed hostes veteris Ecclesiae de hujus Anglicane. nihil enim scripsi, cui Rex maximus de doctiissimi Epistopi non sint assens. De Scioppio libero te cura. neque enim existimare debes me illius pestis ullam rationem unquam habiturum. Profert ad invidiam meam literas, quas scripsi ad divinum Scaligerum post disputationem inter Pl. & Episc. Ebr. habitora. Ego vero non recuso quin de meis moribus de sensu pietatis ex illa epistola judicium fiat. sunt enim verissima, quq scripsi, omnia,& si

Potes piς prudentiς plena. Nam certo crede, mi Hein- Γ, τ πα- Πλ. in eo quidem incepto, nihil se dignum fecille, negotium temere susceptum , temere administratum , pudendo fine conclusum. utinam aliter accidisset. Cςteru fingere μὴ M, τῆ hora κώ- m. meum non est. Videbunt posteri, que solito candore scripsit eadecept tantus. Thumus,cui soli fides habenda. nemo rei veritatem -- lius novit quam nos. Sed cupientem plura cogunt negotia finem scribendi facere. Audio editos esse Lugdiuti in Gallia prostabant Franco Diti superioribus nundinis) Characteres nostros. Sunt in ea editione viam a nobis adlecta non vulgata cum ad caput, α -Θψως, tum adibi. Tuus Theophrathis quid agat, scire cupio. Vale&festinationi ignosce. Prid. Non. Iun. cID IzC XII.

EPISTOLA CXV.

E IDEM.

'TrIr pristantillime, Tandem accepi quas diu exspectavi literas tuas,' post lectam epistolam ad Card. Pere. scriptas. Nihil memini legisse malori cum voluptate. c terorum meorum scriptorum laudatio semper milii visa. huncti bellio a te commendari isti emissi , me sum lettalus. non enim propria mihi illa laus est, sed ad sapietitissi-

117쪽

y8 Is AAci CAsAu BONI inum Regem pertinet, gravissimosque hujus regni Episcopos: quorum ex mente libellus ille est scriptus. Ego si privato nomine ejusmodi scriptum edidissem, a Erlotis nostris in Ilura si usta discerptus ellem, quam olim vel Acteon vel Pentheus a suis canibus & thiasotis. Ne

nunc quidem Iost illa tam a nomina latis securus lateo . non enim desunt, qui hqreses meas adnotent, dc gravi ili me de me pronuntient. EGallia ad Episc. Bathoniensem plures epistolae Venerunt, quibus ego gravillime accusor ut Papisini patronus. Ex Hollandia vestra vir doctus & bonus ad me scripsit , damnare se non pauca in eo libello ; quς-dam etiam toto animo execrari. sic enim loquitur. Quid facerent hi censores, si aliqua Regis tanti reverentia & Ecilesiae Anglicanae eos non teneret Τ Te dc divini ingenii vicit in Grotium nostrum aliter sentire non mihi est magis jucundum, quam Ser. Regi reverendisque Episcopis, qui omnem φιλοκα διν exanimo oderunt. ESO conscientiae meae

integritate stetus & judiciis vestris , quid de meis scriptis judicent aut iudicaturi sint Theologiae omnibus seculis inauditae patroni, pili non

facio unius. Pergo igitur sacris in opere adversus Baronium suscepto: totis ingenii viri Dus id contendens, tit verae pietatis amantibus de solam Dei gloriam quaerentibus meos conatus approbem. Dura omnino provincia est, quam suscepi: sed spes mea omnis non in propriis viri-Dus, quae nullae liliat, verum H e in m X σύ i--. saui putant nos in literis humanioribus consenuisse, opus haut dubie mirabuntur, sua exspectatione longe majus. Theophrastus tuus quando prodibit jussi meum codicem Lutetia afferri, qui si silerit allatus, nonnulla tecum statim communicabo, alicujus fortasse momenti: qumqtiam scio nihil tam parvum, nihil tam magnum esse,quod tuam diligentiam posisit effugere. Deus immortalis te servet reip. literariae. Vale, charissi mum mihi caput. Lond. Iv. Non. sui. cIo Ioc xu. D. Eliensis

EPISTOLA CXVI.

EIDEM.

1IIr Elarissime, qui tibi has reddidit, amicus meus est, de amicus de

meliore nota, vir doctillimus dc D. Episcopi Eliensis a multis annis---ς. Is quum multos annos in illustranda lingua Arabica consumpserit, optavit priusquam sua ederet,posse inspicere , F

Hru herois. Ea sola illi suit caussa suscipienai hujus itineris, hortatu FEliensis, qui nullis parcere cupit sumptibus, ut studiis literarii

118쪽

Ε p I s T O L '' consulatur. Ille vir magnus,a quo scis te amari At estimari petiit a me ut huic communi amico aditum patefaccrem per literas ad tuam amicitiam. Speramus per te posse ipsi fieri copiam inspiciendi,quem servas, thesaurum. Quia vir simplex est, probus de pius, puta mustion eum indignum tua benevolentia & gratia. Neque dubitare debes, si quid illi hoc iter ad voti summam profuerit, fore memorem dc τους pr dicaturum ingenue & candide. Nolo mihi fidem habeas , ipse experieris hominem non minus - - m quam serio doctum in illis literis, quas pricipue colit. habetis istic Erpentum, cui meus Beduelim, sic mi in vocatur is, de quo ad te scribo) probe est notus. Tibi vero, clarit C Helias, notum est e Erpentum existimo. Ille vir videtur mihi. divinitus nactus este spartam o mandi linguas exoticas, prisertim Arabicam; cujus eam cognitionem labore improbo A magnis impensis est consecutus, ut ipsis Arabibus suerit miraculo jam

ante unum aut alterum annum. Ego certe stilpore defigor, quoties de

illo portentoso ingenio cogito. Audio illustrissimos ordines alere professorem Arabicum. Oro igitur te, maxime Heliasi, ut efficias quo illa provincia huic tradatur, ne desit illi occasio occupandi ingenii. Versatur ille quidem, vel potius ejus pater, in re lauta; sed occupari oportet ipsum in aliquo vitae genere honesto. Scio ipsum non esie a voluntate docendi alienum. Magnum decus adjeceris Academie vestre, cili vel solus tu satis magnum es ornamentum, si effeceris, ut in ea professione illustri tr. Ordines Erpenti opera utantur. Me ut hec ad te scriberem, impulit insurus amor literarum, & cupiditas conatus doctoriam pro movendi. Tu quiso Sc Beduetum & Erpentum tua benevolentia complectere, & quibus poteris cunque rebus adjuva. Ego opus urgeo ; sed negotium lentum est, & vix dum satis inchoatum. Videbis defensionem Scaligeri adversus Serarium super Herode alienigena accuratam ct gravem. Amisimus nuper , vel prςmisimus potius Bongarsum , virum omni laudatione majorem. Beatum illum, qui non vidit mala patriae, quς parant duo genera hominum, sesulte & .. iam is habemus enim & nos Jesultas. Deus misereatur Ecclesie suet. Qui te servet .. Vale. Lond. Kal.

EPISTOLA CXVII. EIDEM.

Ir blatissime, scripsi ad te paucos ante dies per Beduellu n Ansum , ve.bi Dei ministriana, qucra non diibi.o vino, incas

Coral

119쪽

tibi reddidi i Ie. nunc aliud nihil habeo , quod tibi scribam , nisi hoc

unum , ut pro tuo in me amore cures illi reddendas, quas ad te mitto. Literae sunt uxoris ipsius , valde mihi commendate. -- Accepi ante quatuor, puto, dies clarit C Baudii epistolam, ad quam respondere nunc quum non possim , peto a te ut Verbis meis i plum talutes,& ei confirmes, me λεπὶπε fide sincera accurate responsurum, ubi primum omnia cxploravero. Valde enim sallitur a Baudius, cum putat deesIe me hac in parte amici osticio, qui ut fieret quod ipse cupit, magna parte sortunarum mearum redimerem. Sed de liis brevi, dc ad ipsum de ad te etiam. Vale meus amor. Londini, die xII.

EPISTOLA CXVIII. EIDEM.

IIr clari ssime, quas ultimo Augusti ad me dedisti, accepi nudius' quintus. habent hoc omnes epistolae tuae, ut incredibilem mihi semper voluptatem afferant. Videor videre oculis mentis συ πνοιαν πιας. internos. quod si parum me credis oblectare, erras. QNo pluris te facio, eo vehementius gaudeo eandem utrique nostrum mentem esse, eundem sensum. Multum ea consideratio alacrit iis mihi affert, ut pergam ἡ--6-p--Spartam meam Voco, quando me divina providentia adhςc studia traduxit, ut simplicem Veritatem tuear, & piis lectoribus spectandam extubeam. Scio parum hodie gratum id institutum esse reui Spero tamen, GKveis, ita me stilo moderaturum, ut facilius sit futurum φιλου iνεισnostra' Omma, quam constitare. At M u mirabiliatur diligen- gentiam nostram in detegendis erroribus, hallucinationiblis ; menda

ciis T νια det modo bem s perficere, quod dedit inchoare. De filio m δακρυο εγε ρMs 3 non possiim infelicis juvenis sine fletu de suspiriis meminisse. Non illi deerat ingenium, indoles quoque non pessima. Sed dum ego illum urgeo,ut eat per mea vestigia, dc luperet; quod suit illi sacile, si fata sivissent: reperti sunt viri graves, qui illuin a me abducerent, & a professione purioris religionis. Ita ille - longa historia est , longae ambages: sed ego immorari huic sermoni prae luctu nequeo. Nunc quid ille agat, juxta scio cum ignarissimo. Deus . in viam re- R.im illum sistat. Hoc vere possiam Hirmare , avertendo illi cum

primis occasonem praebuise diversitatem inici nostias hodie opi

nioness

120쪽

mones, de Ecclesiς veteris. quam differentiam certi homines magni cum illi summo studio ostendissent, me inscio est effectum , quod heri i osse non putabam. De Beduello ago tibi magnas gratias. Non est in ume D. Eliensis : qui ubi redierit, ex me tua in se merita cognoscet.

de erit fortasse tempus, cum tu non adeo , ut huc excurrere

dedigneris. Urgerem te magis . nisi scirem averti te a tuis studiis sine damno rei p. literarum non posse. Quas ad te mitto, velim, si me amas, quis autem me amat, si tu me non amas diligenter cures. Scrips, aliquoties ad V. Cl. D misium, nec meas accepit. Tu facito que so ut accipiat. Poemata Graeca tua non dubito fore similia caeteris ingenii tui monumentis. Ego nihil possum ad te mittere ante absolutum magnum istud opus , quod me assidue exercet. Itaque Exercitationes illi, opinor,nomen faciam. Utinam perficiendi det bonus Jesus facultatem. V idisti P. librum adversus me, quem ante aliquot dies Rex ad me misit. Legi avide: dc ne dissimulem, capiebat me scriptionis elegantia. Sed dolet mihi virum eruditum tam fatue, tam insulse, tam perdite patronum agere doctrinae parricidialis. minatur in extremo si bro fulmina, tonitrua, de nescio quas Sancte juro tibi, non aliter assici metalium scriptorum lectione quam si nihil ad me pertinerent. Id doleo unicum, Satanicae caussae tot existere patronos. Constitui silere, donec opus perfecero, tum si Deus volet, unica praefatione omnes istos canes intrepidus aggrediar, Sc veritatis gladio accinctus facile δ', Fruantur interim insania sua , dum ego strenue cum magno athleta me exerceo. Deus pater sese Christi Ecclesiae suae misereatur, idemque te servet, amicissime amicorum. Lond. VII. Kal. OeL CIo Ioc x II. stilo Galliarum. V. Cl. D. Grotium si videris, meis verbis, ni grave est,ODficiose salutabis.

EPISTOLA CXIX. EIDEM.

ΡLures a te brevi tempore literas accepi, Heliasi prςstantissime, omnes de querelaru plenas . fateor aliquado plusculas fortasse praeteriisse hebdomadas dum sileo : sed non sum mihi conscius omissae

penitus responsionis ad ullam e tuis. Ego eadem semper utor via; quς in sit tuta A commoda, nescio. Amicus est quidam meus vir probus M . . qui operam suam non semel ultro obtulit. Quare semel apud ani mum tuis, si me amas, constitue, non solere me in scribendo ad te indiligentem esse aut lentum . nihil enim iacio libentius: nihil maiore cum

oluptate qua aut lego tuas aut scribo ad te. de hoc de illud

SEARCH

MENU NAVIGATION