Isaaci Casavboni Epistolæ, quotquot reperiri potuerunt, nunc primum junctim editæ

발행: 1638년

분량: 873페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

Is AAer C Asiu BONI nuper de scriptione quam a me certi homines exegerant: qui cum ingratiam nunc redierint cum Romuli nepotibus, ri EA . lib. Sed si erit justaoccasio ,redibimus ad priores curas: non ut cum isto caligatoin hordeario 'mutus conseramus: sed ut arcem ipsam tyrannidis , τω- λ invadamus. hoc statuimus σιω-Sid: hoc prae nobis ferimus, & Cancellario aliisque in gnatibus praediximus. Pudet me tamdiu vixisse Ecclesiae Dei inutilem: qui videor mihi pocila fastum immanem ωγκαφου illius baronis certissimis rationibus retundere. Tu autem , vir illustrissime, quid nunc pares, scire velim. Deus te servet, ac mihi amorem tuum. Notas Marcellini a Frontone missas, accepisse te non ambigo: Lut. Par. m. Non. Maj. cIo cum . Est isthic iuvenis quidam Aquistius Vigierius, Theologiae studiosus, quem de meliore nota cupio tibi esse commendatum . idque a me petierant, pater ipsius de frater, ambo singulari virtute praediti. Si potes de aetate libri quem mitto aliquid conjicere, velim significes nisi grave est. habeo enim ejusdem characteris & ut sic dicam alios codices, de quorum vetustate ex illo potest fieri conjectura. Petunt a te viri boni de masni, ut cum recudetur Eusebius tuus verbis ornes Regiam bibliothecam , quae de x.ιπν', suggessit libros, & posthac suggeret, quos voles. non sine caulla hoc a te peto; neque meo unius nomine, Verum multorum Francici nominis studiosorum.

EIDEM.

ILlustrissime vir, diu est ex quo nihil a te literarum accepi. opto ut

quam optime valeas, & valere confido --ε πειν. cupio tamen

ex tuis literis id intelligere. Vidisti quae superioribus nundinis prodierunt adversus te. equidem digna non puto quae te vel levissime eommoveant. nam canes illi Antuerpientes, Moguntini, & Romanus Apostata quid aliud faciunt quam quod unum possunt de norunt λ l trant, canes sunt, & quidem Stygii, veritatem mendaciis obruere conanturὶ λὶ ἔψα λιι. nobilitatem tuam obscurare nituntur Z non aliud exspectes a terrae siliis, quorum nomina nihil e ten bris vindicat, nisi virtutis, honestatis de omnis decoris Vatinianum odium. Me certe quod vituperent qui te non amant, pluris ego facio quam ludis Olympicis coronatum fuisse contra quemvis ἀολητων. Exspecto proximis nundinis proprium in me librum: qui si in

652쪽

O E O s T O L m c 33 in meas manus inciderit, fortasse inspiciam in eo aliquid, non quaeram certe: quia constat mihi neque doctiorem neque meliorem posIeme ab ejus lectione discedere. Ne Italis quidem, scio, persuadebit Atheum me esse vel arrogante. Accepi his diebus a Cardinia Borromeo literas incredibili humanitate conditas. quem Virum literarum amantissimum, & ut audio peritissimum , scio ego illius -- scriptum, qliod in te evomuit , ex animmo detestari. Scripserunt & alii viti pereruditi πιοῦν ἀμ-ην Latine, Graece, Ebraice, soluta & astricta metro oratione: ut satis mirari nequeam tantam hominis comitatem de honorem, quem non mihi, ve- rum literis quas putat in me esse, exhibet. Hoc volui nescius ne esses. quo minus dubitares suriresse adhuc etiam in illis oris quae

De inscriptione quam tibi mitto tuum judicim te posco. mitto aliquot amicis exempla: ad nobilissimum Legatum, quem in dies e spinamus, non misi. Viris clarissimis qui te colant ,-me amant, amicissimam,nisi grave est, salutem: nominatim vero in ιλιώτω Hein- D. Lut. Par. prid. Kal. Iun. cIo Ioc VII. Martialis tuus propemodum cst absolutus. ego si per occupationes licuillet hodie scripturus eram quaedam προυπ- : utinam te digna: certe bonis, ut spero, sutura non ngrata. .

EΡISTOLA CCCCCXXXII.

Constitueram nihil ad se liter rum prius dare, quam pollem libellum tuum qui Lic est editus mittere. Sed tam bonam occasio nem praetermittere nolui, quin hoc saltem significarem valere me, &tuas ut semper Vehementer expetere. Habeo quas petis Frontonis notas. habeo item alia, quae in unum fasciculum conjiciam de mittam ad te ubi primum nactus fuero cui tuto dem. Videbis praefationem bene longatu . quae ili6s latratores tui illustrissimi nominis male uret. non quia te digna est: si , sed quia ex ea cognoscent qua V neratione omnes boni tinim heic nome colant. Panegyricum

Heliasii aliquot ex istis sceleratis ad restim esse redaliurum spero : de jam ii Ieret me illorum. Eram apud Legatum Ap icu, quando obta' ia mibi Rhiec scribendi ficul;as. ille oravit Me ut tibi significaret',

653쪽

63 Is AAe r 'C As Au Bo Ni tui cordati Angli. postremo petit vir amplissimus , dc sapientia, et ditione, atque pietate praestantissimus, ut se in tuorum numerum referas. Gratum mihi erit, si hoc tibi ossicium virtuti tuae debitum non accidi Te injucundum ex tuis intellexero. Scripsi haec raptim. & pluracis dies paucos πιι. Θιέ scripturus. Deus te servet, vir illustrissime,&.clarissimos Baudium atq; Heliasium.Vale. Lut. Par. II I. Non Aug.

EPISTOLA CCCCCXXXIII. EIDEM.TAndem, illustrissime Sealiger, mitto xsti exemplum unum libri

tui hic apud nos editi. in quo si quid erit quod non displiceat. gratias agam superis. nihil enim potest mihi accidere gratius , quam si ulla in re voluntati tuae morem geram. Usus sum libertate quam mihi dedisti, ut tuam purpuram meo panno praetexerem. Initio ruerat consilium, de recta interpretatione disserere, dc caussas exponere, cur tua tantopere mirer. Sed ubi calamo admovi manum libellus pro epist Ia est natus. qui in pro lego menis Polybianis melius, nisi hillat, locum habebit. ibi tum denuo orsus novum argumentum, ea scripsi quae videbantur loco & tempori convenire. Poteram de tuis laudibus u rius dicere. sed caussas habui graves cur intra modum orationem cohiberem. Erit, spero, alius locus 3c occasio alia idem argumentum tractandi. etsi post Heinsium tuum quid possumus nos Ignosce igitur si majora viribus ausi sumus tentare. ac tibi persuade multa nos, vel potius plurima praetermisiisse, non quia illa nos sug rent: sed propter alias caussas, quibus commemorandis impraesenti rum supersedebo. Vale γ eo. Mittam prima occasione plura exeni plaria Deo volente, qui te servet. Iterum vale. Lutet. Par. prid. Kal.

Sept. C I o I Dc v I r. raptim inter negotia , de Polybianas curas.

EA est ingenii tui magnitudo, ea nominis fama, summis in ren publicam literariam meritis quaesita, vir illustrissime t, ut jam Sc ligeri nomen sublimis cujusdam de numeris omnibus absolutae eruditionis, non hominis appellatio esse, vulgo putetur: raroque in eruditorum

654쪽

iorum ei reulis & Abulis literatis habeatur de studiis sermo , ut non& tui statim occurrat mentio. Sic enim jampridem omnibus bonis& vere doctis est persuasum; salutem, dignitatem, decus, majestatem denique meliorum literarum , in tua propemodum unius salute vertit: in tua industria & praesidio niti. Ac licet lucubrationum tuarum is fere sit genius , utique earum in quibus vela pandis , de toto ingenio veheris ; ut imperitos ab se abalienent, solos eruditos in familiaritatem admittant : quorum ut quisque plurimarum est literarum, ita plurimum illis delectatur, maximeque illa miratur: omnium tamen . indoctorum pariter & doctorum, qui modo non plane depuduerint, constans & consentiens haec opinio est: unum te nostro seculo extitisse, qui omnes literarum partes ingenii beatissima ubertate, non solum sis amplexus, verum etiam mirifice excolueris : unum, cui tota Musarum sacris operatorum cohors aD surgat: cui principes Musici coetus fasces submittant: quem propter inexhaustam, & tantum non humanum captum superantem, reconditae doctrinae copiam orbis terrarum mirabundus suspiciat. Quippe ignorat nemo, paullo saltem qui sit humanior, quam multa, quam praeclara ad utilitatem de gloriam rei literariae promovendam sint a te prosecta: quae propterea a nemine alio sperari poterant; quia nemini ante te de iis ulla suspicio erat oborta: quum ea primus praestiteris, Avia Pieridum peragram loca, nullius ante Tuta sis, quae praestiri poste in literis, nemini hactenus in mentem venerat: & fortaste absque te foret, nemini mortalium erat Venturum. Ut mirum non sit, tuorum prae clantissimorum scriptorum ea cunctos bonarum artium amatores ad

miratione teneri, eo desiderio flagrare, ut neque legendo quae sunt indita expleri mentem queant: neque eorum quae affecta multa habes penes te, & publico debes, exspe flationem sine impaticialia sufferre . aleant. Quemadmodum enim singuli solent quibuωad tuam amicitiam patet aditus, quoties dubitatio molesta incidit, vel dignus heroe vindice nodus apud scriptorem aliquen, Latinum, Graecu, Hebraeum, - Syrum, Chaldaeum, Arabem, aut alius linguae ex iis tam multis, qua--cum nutitiam, intelligentiam atque usum Dei Opt..Max. benignitas tibi largita est; haesitationes suas ad te referre, & πιν Tripodem tuum consulere: sic quoties inter studiosos & humanitate praeditos de arduo aliquo inliteris incepto existere sermo cepit: omnes tuam industriam respiciunt, tuam opem implorant, & omnibus votis te certissimum auxilium poscunt.neque ulla tam perplexa, tam dissicilis, aut intractabilis provincia reipublica literariae ; quam tibi, ultro communis vox non decernat, & extra sortem de-

655쪽

636 Is AAci CΛs Au BONI spondeat. Nam ut propter aetatem in qua latinc es, cessatio & quies a prioribus laboribus tibi concedatur: id vero, ne te quidem postulare persuasum cuncti habent: qui divinitus contigisse tibi norunt senectutem prorsus Giω - μι- , Sc ei temperantiae congruentem , atque a voluptatibus etiam licitis rigidae abstinentiae , quain tui aequales in te quondam adolescente, mox viro , cum immortali tua laude, uno semper ore depraedicarunt. qua ex re illud consecutus es, ut nunc senex senectutis incommoda, vulgo aliis Atina graviora, vix ac ne vix quidem sentias. Equidem non Iane stupore magno nuper narrantem

audite memini virum nobilissimum Se amplissimum, Paulum Choat- tum Buzanualium, Regis Christianissimi Legatum, quae tua esset hodieque in studiis contentio ; quae diurni laboris δc noctumarum vigiliarum patientia; quas perferres aerumnas tot codicibus autorum non dum editorum Graecis, Hebraicis, Arabicis, maxime autem Syriacis

describendis, quibus tuam bibliothecam jam instruetiissimam, suis in

dies auctiorem. casdem enim te, etiam in hac aetate mala, corporis

vires rEtinere, quibus in florentissima pollebas. De acerrimi vero ingenii vigore igneo, de subtilitate mentis, de memoria pariter nunc atque olim fideli. & ad omnia respondento, ne aliorum fide standum nobis es set, abunde cavisti , edito nuper Eus Enio & EusEBaANis tuis: opere, Deum immortalem l quam vario, quantae, quam pro Diadae & uni tibi notae eruditionis pleno, atque ut paucis absolvam, quam te digno : hoc est, eo viro, cui an ullum prius seculum parem aliquando viderit, linguarum, antiquitatis & scientiarum notitia, haut promptum dicere. Sed Me Herculeo hoc labore tuo ita sapientes iudicant: quum lint omnia in eo admiratione dignissima: acumen inventi omim, lectio infinita , tot suppiuationum labor improbus, stili splendor ac incredibilis, de illa naturalis orationis tuae gravitas: nihil tamen magis esse stupendum, quam quod senex illa scripseris, in quibus praeter judicii maturitatem, nullum prorsus aetatis senilis vestigium quod deprehendi. Mirati eramus paulla ante,& meritissime quidem , viri praestantissimi, longeque doctissimi A naidi Pontaci Episcopi Valatensis fidem, industriam, de in affecta P riter aetate diligentiam prope sine exemplo , in tot conserendis antiquis membranis, ex quibus pulcherrimam illam suam ejusdem Eusebii editionem concinnavit: quae prius ab ipso suscepta , quam de tuo consilio quicquam rescis let, i ut saepius i pluin mihi literis significasse teneo: ) codem sere tempore edi cepta est, cum tua. Sed Praesulis amplissimi Immaturus obitus,& tibi mictum vel jucundissimum amicitiae qua eratis invicem juncti; & ipsi tgaudiam ademit, quo nunc

656쪽

E O s et o L AE. Os sungeretur inaestimasili, cum videret opus a se feliciter inchoatum, felicissime a te esse consummatum. Constat mihi , ipsum, si jam vi-Veret, qua eruditione fuit, quo erga te affectu , & candore inaestimati sis tuis Virtutibus , non minus acrem operis tui adversus invidos& obtrectatores vindicem futurum: quam assiduum tuarum laudum

apud bonos praeconem. Nu as igitur,pobilissime Scaliger, postquam, Dei virtute , provincia tam dura & ardua es defunctus: quid jam pares , quid moliaris, quae te curae exerceant, non ego cupidius scire meo, quam omnes faciunt viri graves de sapientes , qui in hac civit te, bonarum artium & disciplinarum matre, istius vitae amata studiis literarum solent de ut veteris pociae vocem usurpem, edulcare. Ac quoniam satis ost elidisti multis indiciis, quam tibi acceptus charusque sit cognominis tibi scriptor Iosephus; ne dubitant quidem plerique jam, quin eximii autoris, quem foedissimis ante mille duceritos annos mendis esse deso ematum , neque Rufino veteri interpreti, neque ulli recentiorum subolust, tu saepe demonstrasti; emendationem atque illustrationem, & tu debeas suscipere, dc nos exigere a te possimus. Sunt alii viri optimi, de cognoscendarum antiquitatum Ecclesiae veteris cupiditate accensi, qui ad Epiphanium te potius vocent : cujus maximi de doctissimi Patris scripta verissimo elogio a te

xisti. Porro quam familiarem idiim Patrem habeas, quam multa in codesperantia ulcera sanaveris, quam modico labore nitori suo pristino eum queas restiluere ; etiamsi aliunge nesciremus, neque a multis tuOrum suidiorum consciis accepi flemus, Eleiacbus de Eusebiana tua argumento esse poterant. Animadversiones tuas in septuaginta Interpretes, quarum in Eusebianis facis mentionem,& in alias librorum ,π -- Versiones, Praesertim recentes, incredibilem in modum videre gestiunt, quicunque illud serio imbiberunt ; cognitionem linguarum, sic reliquas artes in Persas ac scientias illi Reginae de Dominae ancillari, quae vere est apex de briu discipIinarum. A ge igitur, vir si me, in pesse hanc provinciam, vere tuam cujus enim potius' quum certissi muni sit, a magno Hieronymo, incomparabili, ut recte tu quoque tu dicas , Viro, neminem unum ad id negotium se accinxisse, iis praesid is, quibus ipse abundas , aeque instructum. Noli ergo, obsecro te, Venerande senex , adeo bonam occasionem praetermittere, de studiosis literarum simul egregie merendi: de aequissimis eorum postulatis satisfaciendi, qui inusitatam hanc eruditionem, non alio fine ab ingeniorum parente in te collata esse contendunt, nisi ut tuae industriae fructus, velut e λα- μή Christo de S. ejus Ecclesiae.

657쪽

533 Is AA cI CAsAu BONI pro ea quae in te est pietate, animo devoto conferres. Arabicae vero linguae Thesaurum, cui solus dudum incubas, quamdiu studiosis Arabis mi invidebisi Ecquid metuis, ne coitionem adversus te iaciant ejus studii candidati, & in tuas fortunas aliquando irrumpant Z Decem anni sunt, ex quo supra xxx millia dictionum Arabicarum ex Paraphrasibus variis Foederis utriusque, Alcosano, Avilena, Geographo, aliis innumeris philosophiae, medicinae, mathematum & historiarum scriptoribus, primus Christianorum congesssiti, digessisti, exposuisti Cur tua tam laxas am si ellat opes s aut quo tuus hic labor , si ejus fructum Hu-α as invisurus Scio quid dicas, di qua exceptione meas aliorumque preces soleas summovere di exspectandum nempe esse, donec ex illis locis, ubi cum aeterna gloria maximorum Princ, pum literae Arabicae excoli sunt ceptae, aliquid prodeat quo uberiorare unctiora fieri tua queant. bene sane: sperandum enim est magnam ei studio lucem inde aliquando affulsuram . idq; ut quam primum eveniat, diu est cum vehementissime exopto. sed ut ipse aliorum et ' magni facis : ita tuam quanti par est testimant, quicunque aliquam in ea lingua operam posuerunt. quo in albo principem apud nos locum obtinet Stephanus Hubertus Aurelianensis, Regis medicus, vir doctiissimus , & qui tuas hoc genus vigilias iuxta mecum sitit. quum praesertim Syllogen quandam vocabulorum Arabicorum Latine veriorum , & quorundam libellorum interpretationem iisdem ex locis allatas cximius mathematicus , & linguarum etiam exoticarum apprime perituri David Rivaltius a Florentia nobiscum communicaverit, quas experti sumus esse ejusmodi, ut si tua

haberemus facile illis carere possemus. Quod si de publicatione tui Thesauri stat lententia nolle flecti: dares hoc saltem petitionibus nostris, ut qui Caroli Clusii V. CL. gratia tam multa e Geographo Arabe Latina secisti, nostra quod reliquum est absolveres , & in commune bonum edi patereris totum, qui partem es pasis, At tui parentis Commentarios in libros Philosophi De hisoria animultam, quando hice publica donatos videbimus laut quamdiu operis divini deside rio sapientiae studiosis erit languendum 3 En unquam ille dies illuc stet, qui nos voti hujus damnabiti diu λι. Per ego te

paterni nominis reverentiam convenio, atque obtestor, nobilissime

Maliger, per amorem tuum in literas, per quicquid denique tibi charum est, ut inaestimabilem thesaurum, non librum herois L. i , primo quoque die in vulgus edas; hoc munere optatissimo , quod jam manu Francisci Douetae nobilissimi adolescentis, descriptum & ed coni paratum, te habere scimus, φαπ-bi ψ mmc iis tibi

658쪽

i E O s et o L AE. 63 9 devincias. Verumenimvero, quum ea hactenus memoraverim, in quibus serias tuas horas occupari optant , qui de literis optime judicant: accipe nunc , mi Scaliger , gravem eorundem querimoniam, ut equidem arbitror, justissimam. Quum enim animus inquies tuus etiam ubi videtur cessare, opere pascatur, de oblectamenta tua sint Opera : quid caussae esse dices, cur tuis quae plerorumque .sunt potiora, frui nobis per te non liceati Scimus, Atticas leges in unum corpus animi cauiIa jam olim esse a te digestas. De re nummaria veterum , diatribam accuratissimam in scriniis tuis exstare a multis didicimus, qui viderant. Libellum tuum super Plinii loco ubi de papyro tractat, pauci e curiosis heic sunt, qui non legerint, aut non habeant. Dissertationem tuam de Iudaeorum decimis & tota illa antiquitate, ipsi dudum nacti sumus,& in cimeliis nostris, ut & alia non pauca, quae rogatu amicorum scripsisti, servamus. Proverbiorum Arabicorum libellum elegantissimum postquam a me accepisses, versionis tuae & Notarum tertio vel quarto post die remisisti. quorum tamen publicandi potestatem ut mihi concederes, frustra adhuc te rogavi. Carmina vero sive Graeca sive Latina, quis vel ex istis mu-- τεκ, hoc unum agentibus, plura te scripsit taut quis,etiam antiquorum, meliora te unquam fecit Sed nullum tam bonum carmen Camenae de Apollo semper tuus tibi

dictarunt, quod non statim ut natum erata pater exponaes , pro derelicto habendum, dc velut e censu rerum tuarum expungendum. Quanta felicitate Graecorum poetarum monumenta in

Latinam vertere soleas, si quando interiungere j uvat; per Ajacem Lorarium tuam e Sophocle expressam, dc Lycophroneae Cassandrae nunquam satis laudatam interpretationem , cujus editionem non tibi, sed Gulielmo Cantero viro eruditissimo debemus ; ne osoribus quidem elegantiarum pariter & nominis tui licet ii orare. Melius tamen hoc ipsum sciremus, & fructum e tuis uberiorem caperemus, si AE-schyli Diras, Orphei Initia, &id genus alia in manus hominem dedisses: propter quae jam olim Florens Christianus, vir Graece dc Latine sine coiitroversia facundissimus, de recti stimi iudicii, publice

profiteri non dubitavit, in hin: exercitationis genere ita siliciter te versari, ut tua legentibus illud esset usurpandum , οἷ nimi in , - MAt Romana quam bene Graece exprimas, vix sciremus, nisi Puteani fratres Claudii - μ υντη filii, morale poema Dionysii Catonis, de Publii Syri aureas sententias, dudum a te munere acceptas , anno superiore publicassent. Quaeditione, ut magna accessio gloriae tuae facta non sit, quae graviorum lucubra Maiam vario de multiplici genere sulta, inde spernit crescere, unde plerique hodie. castel-

659쪽

6- Is AA I CAs A u BONI lanos nescio quos triumphos ducunt : ita profecto cumulus quidam prioribus tuis in rempublicam literariam meritis est adjectus. Sic enim omnes harum rerum periti aestimatores sentiunt : duo ea opella simul

te praestitisse, ad studiorum profectum longe utilissima. Nam & quam

arduum paucorumque hominum esset Graece loqui castigate, e rὸ praeclare omnes admonuisti, cum Plantidem & Gazam Graecos homines, neotericorum, de quo dubitat nemo, doctissimos , tam multa contra Hellenismi leges peccare otandisti: dc rectae interpretationis absolutissimum exemplar dedisti; stitutam posthac omnibus cordatis, qui hoc pulcherrimo atque utilissimo exercitationis genere

uti volent, quod Polycleti Doryphoru sibi Lysippus ajebat suisse. No lo apud te dicere quo favore, quibus tuus ille libellus heic su

rit exceptus, ab iis maxime qui in orchestra sedent. a cujus lictione ubi me primum vidit Fronto Ducaeus theologus , doctrina& candore morti vir insignis, non abstinuit, quin eleganter simul & vere exclam

Morellus, qui Graecat si literarum professione Regia tot jam annos hanc Academiam ornat; aliique item multi, summa & ipsi eruditione viri. Grqca tua quantopere admirentur,& verbis tape,dc re etiam probaruiscu Florilegium hoc tuum e Martiali, sorte apud me visum, lut eliminis rem , quotidianis prope conVitiis me perpulerunt. Quartus enim jam annus, ut scis, agitur, postquam munere hoc pulcherrimo , Rc quo ne Athenae quidem ipsae magis Atticae, a te, Scaliger illustrissime. sum donatus: cujus publicandi provinciam, nisi jam tum eruditissimus Scriverius suscepisset; non diem, non horam prius quiessem, quam rem consectam dedissem. neque vero ut id negotium curarem aliorum hortatu mihi opus fuisset. Audiat namque invidia licet; dicam libere quod judico, imo quod judicare omnes bonos doctosque compertum habeo. Vt gravioribus literis melius consuli non potest, quam si earum studiosi omnibus illis fruantur , quae Vel tu, vel tuus parens in eo genere multifariam commentati estis: sc linguarum de politioris literaturae studia nullum incrementum capere queant majus, quam si illis deditos nihil eorum sugerit, quae utuque vestrum, non seriis dierum partibus, sed inter remissiones exciderunt. Plane quod de Catone olim dictum, versatile ingenium sic illi pariter ad omnia fuisse , ut Natum ad id unum diceres, quodcunque ageret: id verissimum in te repeliri, non seria magis tua quam lusus evincunt. Vel hic Martialis

ruus, quam admirabilem ingenii tui selicitatem ostendit ξ Nam quum dissicile semper sit 'quae in aliqua lingua venuste dicuntur, pari V nustate in aliam vertere , tum in argutissimo hoc poeta longe dissicibiimum:

660쪽

limum : tu tamen lectissimis verbis, & dictione pullissima, absque ullo penitus sententiae damno id asIecutus es, ut iplum quem sequeris

autorem erudita quadam elegantia antecedere videaris . . nihil in tua

versi e coacti, nihil quod ex alio versum putes. nihil in quo vernaculus ille sapor Graecae poeseos, non statim peritis deprehendatur. adeo emicat ubique incorrupta quaedam Graeci sermonis integritas. Quid dicam de perspicuitate orationis i quae quidem tanta est, ut multis in locis , de quibus inter se critici digladiantur , pro commentario tua versio & mediocriter eruditis sit futura. Hujusmodi sunt tui lusus,

praestantissime scaliger ; quos postquam aliud agens effudisti, ut pro

tuis agnoscas, aut Velis ipse publicare, nullis amicorum precibus adduci potes. Sed nihil agis. Ut vinum generosum etiam nulla appensa hedera iacile emptorem invenit I & bona sorma neque commendatitiis, neque conciliatore opus habet: ita, quicquid erit ab ingenio tuo prosectum, licet a te exponatur, inveniet tamen a quo tollatur. Equidem quoties fere ad Danielem Heliasium , admirandae doctrinae & ingenii maximi virum scei , monere , orareque non pi aetermitto , ut pro summa illa gratia qua apud te valet , omnibus artibus te aggrediatur : duritiem tuam in proprios scelus molliat: essiciat demum, - , quo descripta ex autographis tuis hoc genus opuscula, vel ut ipse maviti ludicra tua, foras emittantur. Et si enim non metuo ut tuis desit vindex, qui liberali caussa ea asserat: non tamen deest, quod

illis & ab amicis, & ab inimicis tuis metuam: illis, ne, sicut toties jam accidit , parum emendate ipsa edant: his, ne si quid tuorum nacti fuerint, vel alienas culpas crimina tua faciant: vel turpi plagio Pro suis tua ostentent. Viden quam multi quotidie illiberalis ingenii homines, subtili issima tua inventa certatim sibi vindicant: & iis quae

non capiunt, tanquam domi natis utuntur pro suis, etiam cum adversus te scribunt i Scias eandem manere iactunam etiam illa scripta quae

ipse pro nibilo ducis. Illi ipsi Aristarchi, qui nuper, ut audio, sedere

judices de tua Latinitate sunt ausi, & tanquam emota mente critici, . ut quidque exierat exquisitius,-: si vel epistolam aliquam e tuis, vel elegiam, vel aliud carmen sublegere potuerint, quod pro suo Ven ditent , quam superbe, quam impotenter, ut est miserorum ambitio, se iactabunt i Nam quod tibi obtrectant, tibi inclementer dicunt, tibi - probra ingerunt, quibus sunt ipsi dignissimi: non est is contemptus a quo in lignis virtus semper est tuta: sed livor,& alienorum processuum aversatio, ex suorum desperatione nata. Vt sol vi eadem alia indurat.

alia liquefacit: & unde salutem boni petunt, mali pernitiem sibi acceriunt : sc praest ins virtus, velut ex alto inter mortales refulgens, in

aliorum

SEARCH

MENU NAVIGATION