Astronomia noua aitiologetos seu physyca coelestis, tradita commentariis de motibus stellae, Martis, Ex observationibus G. V. Tychonis Brahe

발행: 1609년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IN HAEC COMMENTARIA

DE MOTIBVS MARTIS.

URANIE AD KEPLERUM. D s , is s M pleride o, Idartem contendere contra i Submittit nul i h Ur ars, nisi e ipse sibi Frustra igitur Oinclis istam submittere tentaου :Lm libe His extitit innumeris. Sic . V . At contra ad U G msic in d ergo onne oblita tibi Palladis historia pHorrificum Tallas potuit prosternere sexo

Graditum: terum si modo Homere canis rL, i igitur quoque nunc, magna Ice d Monem , Sub juga , quantum vis ci ars truculentu is st sice quem dedimus , R V D o L P H I N o omine librum, Uradibum dices, nunc quoque dura pati.

T is V s implicuit Martem Lipareἱin otia: iret in amplexus cum, Cotherea, tuos. Nunc iterum capitur quinclis Gradivus iisdem 5 eo Venus in culpa erit: culpa Minerva tua eris.

ne Mineroea dedit Tychoni hac retia Tycho Nepleris: hic Martis cruribus instruit. Res mira: artifice, magni Vulcanus salter: Hunc tamen atque illum Meplerius super,

J Jurarunt pauco mulcania tempore vincla ieis contra aternum hac Mepleriana manent. SAXI RVPius fecit

O E L O s Meplerius Terrarum oppugnat alumnus: De alis noli quarere ue Terra volo. I. SEVssius f. Dres dae.

22쪽

subintellige Poli ruentes. Hie enim imperfectione Astronomi incusat, dc ignorantia ejus ; non vero. Hypotheses Co- pernici,Teriaram mobilem facien

tes a

TYCHONIS BRAHE

AS TRONOMIAE CULTORES,

SvFFIXUM RESTITUTIONI STELLARUM FIXARUM,

Progymnasmatum Tomo I. Pagina

Er jam strata via est, multis prius invia saeclis, Magno equidem , & vigili tandem exantiata labore, Scandere inaccessi liceat qua culmina Coeli, Et superas penetrare Domos, habitacula Divum:

Seu lubeat Fixas, Vario seu tramite Motas Designare Faces, cursumque situmque probare Sidereum unimi ut constent miracula Jo VAE .

Ergo agite o iuvenes, quibus est vigor acris & altus Ingenii, Geniique favor, quibus inclyta ab ortu Uranie Dium Coeli inspiravit Amorem , Et dedit aethereis Terram dc terrestria quaeque Posthabuisse bonis: qui non temeraria V dgi

Judicia , aut tetricas voces curatis inerthim; obscuris talpas mittentes degere in antris, Perpetuo ut coecae maneant, Velut esse cupiscunt

Huc spirate alacres ue populo huc post terga relicto id endite ue nec Mentem, quae pars est enthea Coeli, Hoc patrio private bono ; studium atque laborem Huc ferte unanimes; fesso ut succurrere Regi A L F o N s o liceat, pondus non viribus aequis Qui modo, vicini, tulerat successor, Atlantis; Auxilium simul ut promptum C o P E R N 1 C V S ingens Sentiat; Herculeo, ne, dum se inferre labori Aggreditur sidens, oneri succumbat iniquo sicque poli, Atlantis, cassi, Alcidaeq; columnis, Ingentem, jam j a iii nutantes, ferre ruinam Cogantur, Terram que simul statione moventes',

Barbariae hospitium scrassa ignorantia coeli Quam pariet) cunctosq; homines, pecudesq; ferasq;

Turbantes casu ancipiti, coecisque tenebris, Anti quoque Chao miscentes atria Mundi. Hoc prohibete nefas, pro no que occurrite damno, Et mecum excelsum validis conscendite Olyrnpum Viribus, ut fissas mature occludere rimaS,

Et stabilire novis Coeli laquearia transtris, Iamqtie prius, liceat, quam Machina tota fathiscat.

Ecquisi

23쪽

Ecquis ades: intur, pulchram sinc meruisse Coronain, ObryZo gemmis ebore rutilante Pyropo Conspicitani, firmamque magis, tactisque perennem Qui volet, atque animis animum sociare supernis ξEcquis Terricolas inter, quos continet Orbis Innumeros, dabitur, cui tam sublimia cordi 3 Ecquis δί Autorem Mundi, per condita vasto Tot miranda Polo spectacla, agnoscere gestit Sicne Omnes pariter tanta ad quaesita siletis 3 Quid mussare juvat λ Manus est adhibenda labori: Vt tandem abstrusi pateant mystcria coeli Si quos ambitio, lucrum, ignorantia, luXUS, Tam celsis retrahunt ausis, & ad infima trudunt: Saltem aliis parcant, nec Commoda summa retardent . Ipse Ego, si facili aspirent mihi numina vultu, Et superare alto dederint obstacula quaevis Constantique animo, Velut hactenus; Omnibus ultro Annitar nervis , magni penetralia Coeli Panaere terrigenis, tectosq; aperire recessus. Tu modo mirifici sapiens Fundator Olympie Annue, dcndfer opem, tua facta stupenda notanti .

fulgens genere & celsis Natalibus Heros,

Cui Certa ante alios animi Coelestis origo i Et praestare dedit factis δί tendere Cantu Hortatuque novam morientibus addere Vitam: Quid trepidum optatis , dc tanta incendia dudum Nutricantem animum, flammis ventoq; fatigast Nam quam Vis tanta orsa, meas superantia VireS, Non alios poscunt, quam fert tua Musa, magistros; Ingeniumq; Animo minus, ingenioque lacertos Nascendi mihi lege dedit Natura : Sororum

Nona tamen DIUM COELI INSPIRAVI Τ AMOREM;

Dirus amor quid non mortalia pectora Cogit ξs Ille mihi ingenium, validos dedit ille lacertos, Spe non aequa animans. Sed enim Iunonis iniquari Scindimur haud aequo studia in contraria vultu Tuque & Ego: Tibi virtutis dedit illa colendar Materiem ; mihi dura negat: redit astus eodem ;AEthereis arcere locis , furtoque Promethc1 Extimulante , sacros custodire arctius Ignes. Ergo opibus te larga gravat, fulgore metalli Perstringens oculos, ut sint ad lumina segnes Coenica, purpureisque optent se jungere pompis,

24쪽

Quas seqtuitur blandus popularis sibilius aurae; Infandumque minetur fors contempta dolorem. Macte animo forti victor Divaeque Hominumque Affectusque tui qui quae Rationis ocello Affectanda probas, ausu constante secutus, A patre transmissos potuisti spernere census. Desine ad hanc privam socios accersere laudem, Verbaque fluminibus inscribere: Non bene, Virtus GaZaque conveniunt; distant immane Polusque Terraque , & alterius levis est respectus in uno. Meque adeo aspernata immensum inVidit honorem Diva potens; brevibusque ingentia Vota coarctans

Limitibus , nihil indulsit, quod spernere post em

Musis postpositium, aut astrorum OpponerC Curae: Vicissentque odia, atque ausis ingentibus obstent, Ingeniumque potens superas Volitare per arces Invida humi premeret Rhamnusia : me nisi primo In bivio vitae, coelorum arcana canendi Praevenisset amor, tua per vestigia gressum. Ergo animo lustrans tritos Erronibus Orbes, Immanesque minas & hiantibus interv liis , Moenia, nec positis, Mundi ruitura, ct lumnis ; iDum causas nOX atra premit, securaque veri Pruleno in dormit sapientum turba Magistro :Aggredior fidens oneri succedere tanto,

Materiem Samius famosam , quinque figuras , t Euclides Normam , Mentem dedit inclyta Pallas ;Vranie ingeminans non uno interprete plausus Accinuit celebrem, successu laeta, triumphum. Miratus Brahare ausus, dulcemque laborem, Concepto quamvis nolles decedere sensu, Multa super Terris dubitans, super aethere multa: Me tamen in numerum placuit transferre tuorum, Mi noctes aperire tuas, Invelataque longi Temporis ; dcesaram coeptis affulgere Lucem. Vixissesque utinam, nec tanto digna paratu Praemia, tam meritos rapuisset Parca triumphos:

Non alios visu δί subtilibus instrumentis

Pandere sese orbes, MAGNI PENETRALIA COELI

EXpertus, quam quos firmant mea transtra, fuisses. Nunc quando properum Divae rapuere Magistrum ;Festivosque dies, ornataque gaudia turbat Subductus, quem debuerant hilarare, patronus: Quid faciam ξ nisi Te veneratus imagine Mentis Artifici in vitam, o Heros manifeste, reducam .

25쪽

Astabis Magnus stellata in veste Sacerdos. Hic ubi coeruleo dirgunt altaria Templo , Authori construct a DEO; sex ordine flexus

Circia ineunt, totidem rapida Vertigine lychni: In medio Focus, aeternaeq; incendia Luc IS. Accedo supplex, meaq; haec molimina docto Scripta libro, R E R v M stiavistina a Thura P A R E N r 1 Arboribus sudata tuis, collectaque Cura Te patiente, mea; manibus tibi trado levatis: Eja adole purus; sequor en , magnoque Vocatu Jungo preces castas: SAPIENs FUNDAΥOR OLYMst

ANNUAT ALMUS OPEM, SUA FACTA STUPENDA NOTANTI.

juxta manum svs PICIENDO DESPICIO.

DA Generose locum, neu dedignere sequentem: icquid sum, tua sunt munera, quicquid ero .

In Te uno Satyram ludere cesse meam . virarum D quis tua sisnt monumenta mearum

Umbris fui ne te; te patre corpus ero. Merra mihi aerios nec trit licet Urica gyros; Terra eadem Centristet tibis a loco: ntiquis equidem refero hac accepta amagistris: Iec de me, livo dis licuere tibi. INon tamen invalidus rutilos Maoortis ad ignes Hac, nis per Noctes, ' Luminas; po, tuis.

Non nisi suspi CiΕNs regeres Tu rite Dioptram , uesturis cursus inde Ego DESPICEREM;

Istirers cito gres , jugaque obvia Capro, Et quota pars Centrum det tibi Phoebe tia

Viparili gressu Solem fugi, que peta que,

si retur raptu non tamen Erro pari; Sed fontem versus et tres acquiris eundo,

Longius ab edens langueo inque vicem :Vnde Globos septem septena ex ordine agenteγ, Oritatusque Animus de Patre Sole, Oehunt i Innumerabilibusque vacaw A atura molutis, Et pereunt novies, de grege, quinque ' Dei . Falli Tycho denis rationem, de minutis:

sua, nisi Tu, numeret nemo; ea cuncta ruent. O curvi hominum, o quantum in in rebin inane l

Ejusdem Sigia 'iptu in Philothesio

se Sumbolum Arahel,

gententia Aristarchi& Cope uiui. Aesi ope his hujus

soli s. in Sehemate ad literam Κ, stellam Martis,depictus esset oculus. Arist. lib. II. Metaph. CU.8.

26쪽

EIUSDEM EPIGRAM

MA DE STUDIIS TYCHO

Fixarum Tycho deseripsit Solis meatus ;

Luna curriculum unxit occubuit.

Luciferas Phaethon dolet astendisse si uadrigas; Nil nonuit Lers haec tibi cura J cho :

Eternum Endymion Tritia obdormivit amara sternum Trivia T E quoques it Amor.

LECTORI

S.PLurit, is te alloqui decreveram Lector nisi & occupationum Politicarum moles , quibus hisce diebus plus solito distineor, & prae properias Kepleri nostri, hoc ipso momento Franco furtum ituri, dis cessus vix hanc quantulamcunque mihi scribendi reliquisset occasio

nem. Itaque tribus duntaXat Verbis te monendum censim nC temo

veat Kepleri in aliquibus, potissimum vero Physicis argumentationi bus a Brahco dissentientis libertas, TAsvLARUM R UDO LPHEAR VJ Operi nequicquam incommodans, & omnibus inde ab Orbe Condi to Philosophis familiaris. Caeterum ex Opere ipso rescisces , ipsus in fundo Brah ti, id est, super ipsius restitutione FiXarum & Solis aed ficasse, materiamq; omnem sobservationes nimirum) Brahqi opera fui iste congestam . Interim hoc insigni Kepleri opere inter hos rebellio num bellorum subinde repullulantium tumultus, dum res literari: Reip. Compatitur, tanquam TABULARUM SI post illas Os s Est VATIO NUM tardius hoc nomine in lucem prodeuntium Prodrom fruere; & alacriores in posterum operis tantopere desiderati progressus, & tempora foeticiora a Deo optimo MaX. nobiscum precare.

. sensi Harim.

liae ad IN ΥRo-

llic lias

liat iuc

27쪽

IN HOC OPUS

vRIssIMA EST HODIE CONDITIO SCRIBENDI L1BRos

Mathematicos , praecipue Attio nomicos. Nisi enim servaveris genuinam subtilitatem propositionum, instructionum, demonstratationum , Conclusionum s liber non erit Matheimaticus sin alitem seria

vaveris; lectio efficitur morosissina, praesertim in Latina lingua, quae caret articulis, & illa gratia quam habet graeca, Cum per signa literaria loquitur. Adeoq; hodie perquam pauci sunt lectores idonei: caeteri in commune respuunt. Quot GSquisque Mathematicorum est, qui tolerat laborem perlegendi Appollonii Pergaei Conica ' Es ta uten illa materia ex co rerum genzre, quod longe facilius exprimitur figuris & lineis quam

Astronomica. I ps E EGO, qui Mathematicus audio, b Ocrneum opus relegens fathisco viribus cerebri, dum ex figuris ad mentem revoco sensus de mons crationum, quos a mente in figuras & textum ipse esto primitus induxeram. Dum igitur med Cor Obscuritati materiae, insertis circumlocutionibus,jam mihi contrario Vltio Videor in re Mathematica loquax. Et habet ipsa etiam prolixitas phrasium suam Obscuritarem, non minorem quam concisa brevitas. Haec mentis oculos effugit, illa distrabit: cget haec luce, ilia splendoris copia laborat:

hic non movetur visus, illic plane ex Coecatur .

Ex eo consilium cepi, quadam luculenta introductione in hoc opus,1 uvare captum lecto. iis,quoad rius fieri possit. Illam vero geminam esse volui. Primo namque Tabulam exhibeo Synopticam capi tum libri omnium. cim hanc utili Latem futuram existimo: ut quia materia est remota a nota litia multorum, termini ue in ea varii, Variae moljst Ones, magna invicem similitudine, magna cognatione vel generis, i partium. termini igitur omnes, molitiones omnes juxta invicem po- stae, uno conspectu comprehensis, collatione mutua sese invicem detegant. Verbi causa Disputo de caulis naturalibus, quae in gnoratae coegerunt vetere S, Ut circulum AEquantem scu =unctum AEquatorium ponerent. Id autem facio duobus locis,partibus scilicet tertia &quar ra. Lector versans in hac lectione parte tertia, putare posset me jam agere negocium Inaequalita iis primae, quae inest singulorum Planetarum motibus seorsim . Atqui haec conditio valet de . num parte quarta. Tertia vero parte, ut Syn Opsis indicat, de illo AEquante disputo, qui sub no mine Inaequalitatis secundae communiter omnium pla Getarum motus variat, & primario in ipsa Solis Theoria regnat. Huic igitur rei discernendae serviet Synoptica Tabula. Verum enimvero ne Synopsiis quidem Omnes ex aequo ju Vat. Erunt enim, quibus haec tabula quam ego pro filo exhibeo ad remeandum ex operis labyrintho Nodo Gordio intrica tior videbitur. In eorum igitur gratiam multa hic m fronte Collocari debent acervatim, quae partim per opus dispersa, non ita faCile in trans Cur tu animad Vercentur. Detegam autem ingratiam potissimum eorum, qui Physicam profitentur,quiq; MIHI, imo vero CopERN1Co, adeoque V ETusTATi ultimae irascuntur, obfundamenta scientiarum concussa Motu Tellu tis: detegam inquam fideliter instituta praecipuorum capitum, quae ad hoc negocturn faciunt,& sistam ob oculos omnia demonstrationum principia, quibuS conclusiones meae, tantopere ipsis inimicae, innituntur. Hoc enim ubi viderint fideliter praestitum; optionem postea liberam habebunt, vel perle- tendi & percipiendi demonstrationes ipsas labore maximo; vel mihi professione Mathei natico. uper adhibita sincera & Geometrica methodo credendi: ipsi vero , quod suarum erit par- ium, ad haec sic ob oculos Collocata demonstrationum principia conversi, illa excutient, certi nisi iis eversis, non ruituram demonstrationem superaedificatam . ὲdem faciam etiam tunc, ubi more Physicorum nec effariis admiscuero probabilia, exque iis sic mixtis probabilem extruxero conclussionem. Nam quia hoc in opere Physicam coelestem Astronomiae permiscui,

nemo mirari debet, Conjecturas etiam nonnullas ad iij beri. Haec enim Physicae, haec Medicinae, haec omnium scientiarum Natura est, quae praeter oculorum certissimas indicationes alia etiam adhibent axiomata.

Sic igitur habeat lector, duas esse Astronomorurn sectas: alteram coryphaeo Pae o L EAM AE o & urplurimum allegatione Veterum ini ignem ue alteram recentioribus tributana, licet sit antiquissima : quarum illa Errantium stellarum singulas separatim tractat, cau sisque motuum singulis in suis ipsarum orbibus assignat s haec Planctas inter se compoquaeque in eorum motibus deprchenduntur communia, CX Cadem communi causa de

t acie,

Dedisti l . late leges discribendi I; libros A

Introductio in opus ho in gratiam physices studioso

rum,

stronomo aram.

28쪽

Institui imoperis geminum . De causis

physicis. Primus ad eas gradus factus. In unico

poris Sola

INTRODUCTIO.

stationarios retrogradosque , Co PERNICVS cum antiquisii ino ARIs ΤARcHo trari. scribit translationi Telluris domicilii nostri ; quibus Eco subscribo : T Y C H o vero Bκ Angus causam illam transcribit Soli , in cujus vicinia ait connexos esse, ceu nodo quo dam non sane corporeo , sed quantitativo tamen) omnium quinque Planetarum Eccen tricos circulos ; atque hunc veluti nodum, una cum Solari Corpore, circa Terram immobi

lem circumire.

Tribus hisce Opinionibus de mundo, singulis quidem adhaerent alia nonnulla singularia, quibus & ipsis hae sectae distinguia intur: sed illa singulatim particularia facili maratione sic emen dari mutari possunt, ut ipsis tres capitales opiniones. quoad Ast ronomiam, seu coelestes ap parentias in effectu ad unguem aequi polleant, &s aria faciant. MEvM IAM institutum in hoc opere potissimum quidem est , Astronomicam doctrinam praecipue de MARTIs motu) in omnibus tribus formis emendare; sic quidem, ut quae ex tabulis computamus, ea coelestibus apparentiis respondeant. quod hactenus non satis certo fieri potuit. Quippe stella MARTis anno Christi MDCui 11 mense Augusto paulo minus quatuor gradibus superat illum locum, quem prodit calculus P Ru TEN IcVS. Anno MDXCIii mense Augusto & Septembri sunt gradus paulo minus quinque in hoc errore qui jam in novo

meo calculo penitus est sublatus. Interim vero, dum hoc praesto,&foeliciter assequor, excurro etiam in Metaphysicam AR 1 sTOTELis, seu potius Physicam coelestem & causas motuum naturales inquiro: ex qua considera rione tandem non obscura nascuntur argumenta, quibus sola CopERNIC1 de mundo opinio pauculis mutatis vera, reliquae duae falsis convinciriatur &c. Omnia vero omnibus ita connexa implexa & permixta sunt, ut tentatis multis viis partim a veteribus tritis, partim ad eorum imitationem S exemplum structis, quibus ad emendatam

calculi Astronomici rationem pervenirem, nulla alia successerit , quam quae ipsissimis causo motuum Physicis, quas hoc opere stabilio, insistit. AD PHYs1CAs vero Causas motuum indagandas primus gradus fuit, ut demon strarem , concursum illum Eccentricorum non alio loco prope Solem contingere, quam in ipsissimo centro corporis solaris , contra quam C OPE ENICVs & BRAHEvs

crediderant. υHaec mea correctio si in PTOLEMAiCAM Opinioneni introducatur ; jubebit PTOLEMAEvM investigare motum non centri Epicycli, circa quod Epicyclus incedit ae qualiter, sed puncti alicujus, quod in proportione diametri tantum abest a centro illo , quan tum PTOLEMAEO centrum Orbis Solaris abest: a Terra, δί in linea quidem eadem, aut parallelis.

O sit C r vero mihi potuit a BRAHEANIs, me temerarium esse novatorem: se enim,cum veterum receptae opinioni insisterent, & concursum siccentricorum non in Sole,sed proximo Solem statuerent; tamen calculum inde extruxisse, qui coelo respondeat. Et in trajectione nil merorum Braheanorum in formam Ptolemaicam, dicere mihi potuit PTOLEMAus , sibi, dum observata teneat exprimati, reputari non alium Eccentricum, quam illum, qui describatur a

centro Epicycli, circa quod Epicyclus incedit aequaliter. Itaque debere me etiam atque et iam videre quid agam: ne nova usus ratione, id non praestem, quod ab illis jam sit praestitum i

ratione veteri.

Huic igitur objectioni, ut occurreretur, demonstratum est in prima operis parte;per hannovam rationem eadem plane fieri seu praestari posse, quae per illorum veterum rationem sunt praestita. S E C v N D A vero operis parte rem ipsam sum aggressus , & non minus, imo multo rectius expressi per meam rationem , loca MARTIs in apparenti S o L I s oppositione , quam illi expresserant per veterem rationem loca MARTis in media S o1 1 oppositione. Interim tota parte secunda, quantum ad Geometricas demonstrationes ex observationibus) in suspenso reliqui, uter rectius faciat , Illi an Ego; quandoquidem Observationes nonnullas quippe regulam nostris machinationibus praefixam utriq; assequebamur Physicis vercausis consentaneam esse meam rationem; dissentaneam illorum veterem,partim ostendi parte prima, praecipue capite V I. AAt demum parte Quarta operis Capite L II. per alias quasdam observationes non mi nus infallibiles, quam priores erant, quasque illorum Vetus ratio nequibat assequi, mea asse, aquebatur pulcherrime, demonstravi solidissime, MARTis Eccentricum sic situm esse, ut ipsum Solaris corporis centrum in lineam apsidum Mus incidat, non vero aliquod punctum prope itaque Eccentricos omnes in ipso SOLE Concurrere. Vt vero hoc non tantum quoad Longitudinem obtineat, sed etiam quoad Latitudi nem : ideo parte Quinta demonstravi eandem rem etiam ex observatis latitudinibus Ca

pite LXVII.

29쪽

Non potuerunt ista maturius in opere demonstrari , quia ingreditur in demonstratio . hes has Astronomicas cognitio exacta causiarum Inaequalitatis secundae in motu Planeta tum i in qua similiter detegendum prius erat parte tertia novum aliquid , antecessoribus incognitum &c. ErEN1M demonstravi parte tertia; sive vetus jam dicta ratio valeat , quae medio Solis motu; sive mea nova, quae apparenti utitur; utrinque tamen secundae inaequalitati , quae communiter omnes planetas attinet , permixtum esse aliquid de Inaequalitatis primae caui s. Itaque Paeo LEM mo demonstravi , Epicyclos suos non habere illa puncta pro centris, circa quae motus eorum sunt aequabiles. Sic COΡERNICO demonstravi, cii Culum, in quo Tellus circa SOLEM movetur, non habere id punctum pro centro, circa quod cjias motus regularis est & aequabilis. Sic TYCHO Ni BRAHEo demonstravi Circulum n quo circumit concursu Sseu Nodus Eccentricorum supradictus, non habcre id punctum pro cen tro, circa quod Mus motus regularis est &aequabilis. Nam si concedam BRAHEo, ut dis feranon cursus Eccentricorum a centro SOL Is ; necesse esse, ut dicat, Circuitum Concursus illius, qui quantitate & tempore plane aequat circuitum S O L Is , Cccentricum esse,& ve gerem Capricornum, Cum SOLIS circuitus Eccentricus Vergat in Cancrum. Idem vero actacidere Epicyclis PTOLEMAE s. Sin autem concursum seu Nodum Eccentricorum conferam in ipsum centrum corporis Solaris; tunc circuitum hunc utriusq; & Nodi dicti, & Solis communem, Eccentricum quidemesi ea Terra,&in Cancrum vCrgere, sed dimidio solum Eccentricitati Sejus, quam obtinet punctum,circa quod Solis motus regularis d aequabilis est. Et in Co PERNICO; Terrae Eccentricum vergere quidem in Capricornum, sed dimidi εsaltem ejus Eccentricitatis, quam eundem Capricornum distet punctum, Circa quod aequabilis est motus Terrae. Sic in PTOLEMAEO ; in illis diametris Epicyclorum, quae a Capricorno in Cancrum extenduntur , tria esse puncta aequalibus intervallis extrema bina a mediis singulis distantia, a se mutuo vero intervallis tantis, in proportione ad diametros, quanta est Solis Eccent tricitas tota , collatio ἡ facta ad sui circuitus diametrum : Ex his tribus punctis , quae sunt loco media, illa ele Epicyclorum suorum Centra, quae vero hinc versus Cancrum sint,l esse puncta , circa quae morus Epicyclorum sint aequabiles ; denique quae hinc versus Capri l cornum sint; illa esse, quorum Ecccntricos sal, iis descriptos indagamus , si pro medio Solis notu apparentem sequimur , quasi illis in punctis Epicycli ad Eccentricum assixi sint , ut ital in cuiusque Planetae Epicyclo sit absolute tota Theoria SOL 1s , cum omnibus ejus motuum

a de orbium proprietasibus . .

Hisce sic demonstratis infallibili methodo, jam & prior gradus ad causas Physicas confir

matus est, Sc novus ad eas gradus exstructus, in CC PERNICI & BRAHEI opinione clarissime, in Pro LEMAICA obscurius & probabiliter saltem . Nam sive Terra moveatur, sive Sol ; demonstratum certe est, id corpus, quod movetur, moveri inaequabili ratione; tarde scilicet, cum longius abest a quiescente: velociter, cum adquiescens proxime accessit.

Jam statim igitur apparet discrimen opinionum trium in Physica: per conjecturas quidem , sed nihil cedentes certitudine con)ecturis Medicorum de usu partium, aut quibuscunq;

aliis Physicis.

Primus quidem pro LEM EVs explo aitur. Quis enim credat,totidem esse Theorias Sozis ad unguem similes inter se, imo vero & aequales) quot Planetas cum videat BRAHEo ad eadem munia sufficere unicam Theoriam Solis: Axioma quippe in Physica receptissimum est, Naturam paucissimis uti, quam possibile est. Cope RNicv M vero BRAHEo potiorem esse in Physica coelesti, multis probatur. Primum B R AH si us Theorias illas Solis quinque e Planetarum Theorias sustulit quidem, &id centra Eccentricorum deduxit, occultavit, in unam conflavit: rem ipsa io vero, quae per illas Theorias eniciebatur, reliquit in mundo. Plancta enim quilibet praeter eum motum, qui est ei proprius, BRAHEo non minus quam PTOL EM AEO, movetur etiamnum revera motu Solis, miscens utrosq; in unum, ex qua mixtura spirae efficiuntur; quod inde fit, quia orbes nullos esse solidos demonstravit BRAHEus solidissime: Copernicus vero Planetas qui laque , motu hoc extraneo penitus exuit, causa deceptionis ex visus conditionibus educta. Adhuc igitur apud 3RAHEvM frustra multiplicantur motus, ut prius apud PTOLEMAEUM . Secundo, si orbes nulli sunt; valde dura set conditio Intelligentiarum & animarum motritacum; dum ad tam multa respicereJubentur, ut Planetam duobus, permixtis motibus invehant. Ad minimum enim simul di semel cogentur respicere ad utriusq; motus principia, centra, pCriodos. At si Terra movetur; pleraque euici posse demonstro facultatibus non animalibus sed corporeis, magneticis nimirum. Sed ha 'C communiora sunt. Sequuntur alia, qua proprie nascuntur

ex dentonstrationibus, quibus)am insistimus.

3 Si enim

secundus grad is ad

Elia in solis vel Terrae Theoria

regnare A quantem;

ideoq; bise .

eandam 8a lis Eccentris citatem . Terra moveri, Soleis stare. Arga menta Phy-seastrono . mica.

nestissimam re gratissimam fieri

nem aequinsimum est;

cum toturn hoc aedificium super e

jus fundo

extruam . materiam ab ipso omnem ami. tuatus .

30쪽

nes contra motam Terrae.

I. De motu gravium. Doctrinam de Gravitate est e erro

neam .

enim Tellus movetur, demonstratum est, cam leges celeritatis & tarditatis suae accipe ex modulo accessus sui ad Solcm &recessus ab eodem. Atqui & reliquis Planetis idem e. venit, ut ex hoc accessu & recessu a Sole incitentur vel inhibeantur. Demonstratio harum re

rum csst Geometrica hactenus.

Ex hac certissima demonstratione,iam per conjecturam Physicam colligitur, fontem motus Planctarum quinq; in ipso SOLE csse. Valde igitur verisimile est, ibi esse fontem motus Te luris ubi est fons motus reliquorum quinque Planetarum: scili Cet itidem in SOLE. Terram igitur moveri verisimile est: quippe apparente verisimili causa ejus motus. E contrario , SOLEM conii flere loco suo, in mundi centro, cum per alia, tum per hoc maxime fit verisimile, quia meo fons est motus ad minimum qu 1nq; Planetarum . Sive enim CopERNiCvM sequaris sive BRA HEVM, utrinque in SOLE est fons motus Plancta. rum quinque, in C OPERNICo etiam sexti, scilicet Telluris. Fontem autem omnis motus verisimilius est suo loco manere quam moveri. e At si BRAHEr opinionem sequamur, & SOLEM dicamus moveri: primum manet hoe demonstratum, SOLEM tardum in Cedere Cum a terra longe abit, velocem cum appropinquat idq; non ad visum tantum, sed etiarn in re ipsa. hic enim est effectus AEquantis circuli,quem per demonstrationem neces lariam in Theoriam So Lis induxeram. Super hac igitur certissima conclusione per conjecturam Physicam supra usitatam, ex truendum esset hoc Physicum philosophema, SOLEM una cum toto illo maximoque quinq; Ecccntricorum onere ut crasse loquar a Tellure moveri, seu fontem motus Solis & affixorum Soli quinq; Eccentricorum, ineste in Tellure . Atqui corpora utraq; Solis & Telluris inspiciantur, fiatq; judicium de utroque, utri magis

competat fons motus corporis reliqui: Sol ne terram moveat, qui caeteros movet Planetas; an Terra Solem, motorem caeterorum, tot vicibus se majorem Ne igitur Cogamur conce.

dere, Solem a Terra moveri, quod absurdum : Soli immobilitas, Telluri motus est concedenti u S. Quad dicam de tempore periodico motus dierum CcCLxv, qued cum sit quantitate intermedium inter periodicum tempus MARTIs dierum DCLX xx vir, & Veneris dierum CCXXV : an non alta voce exclamat rerum Natura, circuitum, in quo Consumuntur isti dies CCCLXV, loco etiam medium csic inter circuitus Martis & Veneris circa Solem, &scipsum quoque circa Solem, Terrae igitur esse hunc circuitum circa Solem non Solis circa Terram' Sed haec sunt magis propria Mystcrii mei Cosmographici; nec erant commemoranda hic alia argu menta, quam quae pertractantur in hCc opere. Jgitur caetera Metaphysica argumenta, quae pro Solis in mundo loco, qui centrum est, a dignitates deris, vel a Lumine ipso ducuntur,videm dicto meo libello,&apud CO PERNICUM ;nec nihil apud AnisTOTELEM lib. ii. de Coeio, sub nomine Pythagoreorum, qui IGNIS nomine Solem intellexerunt. Tetigi aliqua in Optica parte Astronomiae Cap. I. l.7. Adde&caput VI. praecipue fol. 22s. De eo vero, quod Terram par sit extra medium mundi circumire, invenies Capite Ix solio 3ΣΣ illius libri, argumentum Metaphrsicum. VENIAM tamen abs Lectore spero, si contra nonnullas objectiones, quae animos occupant, hisq; argumentis hoc pacto lucem eripiunt, remedia quςdam etiam hoc loco indicem. Neq; enim valde aliena sunt ab iis, quae in opere disjauto super causis Physicis motus Planetarum, praesertim tertia & quarta parte. Multos impedit motus gravium, quo minus credere possint, Terram moveri motu animali seu potius magnetico. Ii perpendant propositiones sequentes: Punctum mathematicum, sive centrum mundi sit sive non, nequit movere gravia neque l. effective neq; objective, ut ad se accedant. Probent Physici,hanc esse vim puncto, quod neq; corpus est , neq; aliter nisi ex sola relatione intelligitur. Impossibile est, ut forma lapidis, movendo corpus suum,quaerat punctum mathematicum aut mundi medium, citra respectum corporis in quo est illud punctum. Probent Physici, res naturales habere sympathiam ad id quod nihil est. Sed neq; hoc pacto gravia tendunt ad centrum mundi, quod fugiant extremitates mundi rotundi. Nam proportio, qua absunt a medio Mundi, invisibilis est, & nihil essicit,in comparatione ad distantiam ab extremitate mundi. Et quae causa effet hujus odiis' quanta vi, quanta sapientia oporteret esse praedita gravia, ut tam accurate fugere possent ab hoste undique Circumjecto quantave sollertia extremitatum mundi,ad persequendum hostem suum tam minutim ξA t neq; vertigine rapida primi m obilis excutiuntur gravia in medium, ut in undis rotatis . Nam motus ille, si ponamus esse, non est continuatus usque ad haec inferiora: alias sentiremus ipsum, di raperemur una, etiamque nobiscum ipsa Tellus: imo praeriperemur nos, terra sequeretur. quae omnia opponenti absurda sunt. Apparet igitur doctrinam vulgarem de gravitate

esse erroneam.

SEARCH

MENU NAVIGATION