장음표시 사용
641쪽
EPISTOLARUM AD Q. FRATREM Iura 623 rem littoris in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissim potenti veniam non dedit, ut ullum ad illam furiam verbum reseriberet. Alterum est, de Calventi Marii oratione quod scribis miror tibi
placere me ad eam rescribere, praesertim quum
illam nomo lecturus sit, si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant Libros meos, omnes quos exspectas, inchoavi, sed conficere non possum his diebus; or tiones efflagitatas pro Scauro et pro lancio absolvi.Ρoema ad Caesarem, quod ' composueram, incidi; ubi, quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spatii, scribam. Venio ad tertiam. 12 Balbum quod ais mature Romam bene comitatum
esse Venturum mecumque assidue usque ad Idus
Μaias futurum, id mihi pergratum perque iucundum. Quod me in eadem epistola, sicut saepe antea, cohortaris ad ambitionem et ad laborem, saciam equidem, sed quando vivemus Quarta epi-1s stola mihi reddita est Idibus Sept. quam a. d. IIII. Idus Sext. ex Britannia dederas. In ea nihil sane erat novi praeter Erigonam, quam si ab Oppio accepero, scribam ad te, quid sentiam, nec dubito, quin m h placitura sit , et, quod paene praeterii, de eo, quem scripsisti de donis plausu scripsisse ad Caesarem ego vero facile patior ita Caesarem existimare, illum quam maximum fuisse plausum;
642쪽
624 M. TULLI CICERONIS et prorsus ita fuit et tamen illo plausus, qui illii datur, quodam modo nobis vitatur dari. R diis etiam mihi est pervetus epistola, sed aero allata, in qua de aede elluris et de porticu Catuli sadmones fit utrumqus diligenter ad Telluris quidem etiam tuam statuam locavi. Item de hortis me quod admones, ne fui umquam valde cupidus et nunc domus suppedita mihi hortorum amoenitatem Romam quum venissem a. d. m. ΚαOctobres, absolutum offendi in aedibus tuis tectum, quod supra conclavia non placuerat tibi asso multorum fastigiorum id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus Cicero noster, dum ego Mum, non cessavit apud rhetorem do eius eruditione quq labores, nihil est, quoniam ingenium eius nosti,
studium ego video cetera eius sic suscipio, ut me putem praestare debere.
, Gabinium tres adhuc factiones postulant L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit; i. ero cum bonis subscriptoribus C. Memmius tribunus L cum L. Capitone. d urbem accessit a. d. v Kal Octobr. nihil turpius necdssertius; sed his iudiciis nihil audeo confidere.
Quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. ompeius a me valde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, pro- . ficiet. uas litteras vehementer exspecto. Quod scribis te audisse, in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum eqs eiusmodi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus intereaae
643쪽
EPISTOLARUM MAE FRATREM III 1. G25 debuerit, et simul mihi committendum non fuit, ut iis coitionibus interessem, quibus mssala excluderetur. Cui quidem vehementer satisfacio rebus omnibus, ut arbitror, etiam emmio Domitio ipsi multa iam feci, quae voluit quaeque a me petivit; Scaurum beneficio defensionis valde obligavi. Adhuc erat valde incertum, et quando comitia et qui consules futuri essent Quum hanc iam epistolam complicarem, tabel-17larii a vobis venerunt a. d. XI Kal. ' septembr. vicesimo die. O me sollicitum quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris Scilicet, quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus an ferebat. Sed ad tuas venio litteras. rimum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim quum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quidquam cum ublio mihi enim non placuerat. Quod interiore epistola scribis, me Idi 1sbus Septembribus Ρο ei legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione adio eium pertulisse nec Oppium. Quo consilio quamquam Oppium ego tenui, quod priores partes Vibullii erant; cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. Ego vero nullas δευτερα φροντίδας habere possum in Caesaris rebus ille mihi secundum te et liberos nostros ita est, ut sit paene par. Videor id iudicio sacere, iam enim debeo ;sed tamen amore sum neenSuS.
Quum scripsissem haec infima, quae sunt mea :manu, venit ad nos Cicero tuus ad coenam, quum
644쪽
626 . TULLI CICERONIS Pomponia foris coenaret. Dedit mihi epistolam
legendam tuam, quam paullo ante acceperat, Aristophaneo modo valde mehercule et suavem et gra-Vem qua sum admodum delectatus. Dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse asfixum tamquam magistro. Quam illum epistolae illae dolectarunt, quam me nihil puer illo suavius, nihil nostri amantius. Haec inter coenam Oatroni dictavi, ne mirere alia manu esse. Annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se Verissimo iuvares. Ρ. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse, quod de sua voluntate erga Caesarem hu- et manissime diligentissimeque locutus esses. Quum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. Non possum Scribere me miratum ess illum tam inhumaniterfecisse, ut sine meis littoris ad te proficisceretur:
illud scribo, mihi molestum fuisse iam enim diu
cogitaveram ex eo, quod tu ad me Scripseras, ut,
si quid esset, quod ad is diligentius perferri vellem, illi darem, quod mehercule hisce litteris, quas vulgo ad te mitto, nihil fere scribo, quod si in
alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit. Μinucio me et Salvio et Labeoni reservabam Labeoas aut tarde proficiscetur aut hic manebit Hippodamus ne numquid vellem quidem rogavit. . inarius amabiles ad me de te litteras mittit se maxime litteris, sermonibus, coenis denique uis delectari. Is homo semper me delectavit fraterque
eius mecum est multum quare, uti instituisti, complectere adolescentem.
Quod multos dis epistolam in manibus habui
645쪽
EPISTOLARUΜ ΑD Q. FRATREM NI 1. 627 propter commorationem tabellariorum, ideo multa coniecta sunt aliud alio tempore, velut hoc: . Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi, suburbanum
si quod invenisset, non dubitaturum esse emere. In eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo, quum ad illum scribas, non modo ad me non scribere, sed etiam aliam in
sententiam scribere, et, quum ad illum scribas, nihil te recordari de epistolis illis, quas in usculanosius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi, γνῶθι, πως ἄλλω κέχρηται, totum denique
Vultum, sermonem, animum eius, quemadmodum
coniicio, quasi . Sed haec tu videris de subur-24bano cura ut sciam, quid velis, et simul, ne quid ille turbet, vide. Quid praeterea quid Etiam. Gabinius a. d. m. al. Octobr. noctu in urbem introierat: et hodie hora VIII., quum edicto C. Alfit
de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno
et odio universi populi paene afflictus est. Nihil illo turpius proximus tamen estiiso itaque mirificum embolium cogit in secundum librorum meorum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdidisset, alter vendidisset. Ex Britannia Caesar ad me Kal. Septembr. 25 dedit litteras, quas ego accepi a. d. I. Kal Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer, quod a te nullas acceperim, scribit se sine te fuisse, quum ad mare accesserit. Ad eas ego ei litteras mihil rescripsi, me gratulandi quidem
646쪽
628 M. TULLI CICERONIS causa, propter eius luctum Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut Valeas. II.
Scr. Romae a. d. V. Idus Octobres R. u. c. 700.
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. A. d. VI. Idus Octobr. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus, quas tibi domo mitti volueras. Eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius sic, ut Calidio verbum sacere pro eo non licuerit. ostridie autem eius diei, qui erat tum futurus, quum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter emmium et Ti. Neronem et C. et L. Antonios . f. putabamus fore, ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. Quid quaeris probe premitur, nisi nosterlompeius dis hominibusque invitis negotium everterit. Cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in republica perdita delectare quum Gabinius, quaeumque veniebat, triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem ' hostium plane invasisset, in senatum se non committebat. Interim ipso decimo die, quo eum oportebat ' hostiarum numerum et militum renuntiare, irrepsit summa infrequentia Quum vellet exire, a consulibus retentus est, introducti publicani homo undique istius et quum a me maxime Vulneraretur,
647쪽
EPISTOLARUM AD Q. FRAΤREM III 629 non tulit et me trementi voce exsulem appellavit. Hic, o di nihil umquam honorificentius nobis
accidit consurrexit senatus cum clamore ad unum sic, ut ad corpus eius accederet, pari clamore ab
que impetu publicani. Quid quaeris omnes, tamquam si tu esses, ita fuerunt. Nihil hominum
sermone foris clarius. Ego tamen me teneo ab accusando, Vix mehercule, sed tamen teneo, vel
quod nolo cum Ροmpeio pugnare, satis est, quod instat de done , vel quod iudices nullos habemus. I ποτευγμα formido, addo etiam malevolentiam hominum, et timeo, ne illi me accusante aliquid accidat, nec despero rem et sine me et nonnihil per me confici posse. De ambitu postulatis sunt omnes, qui consulatum petunt a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adolescente, Μemmius, a Q. ompeio essala, a riario Scaurus. Magno res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. Opera datur, ut iudicia ne fiant. Res videtur spectare ad interregnum. Consules comitia habere cupiunt rei nolunt et maxime Memmius, quod Caesaris adventus sperat futuriam consulem, sed mirum in modum iacet Domitius cum essala certus esse videbatur Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum; qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium accusavit maiestatis nomina data, quum ille verbum nullum. Habes forensia domi recte est ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter.
648쪽
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM. Occupationum mearum tibi signum sit librarii manus diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo ita, quidquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere consero. Negotia se nostra sic habent domestica vero, ut Volumus valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. Expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus ' sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Laterii. raeterea de aqua, devia nihil praetermisi quadam epistola quin enucleate ad te perscriberem. Sed me illa cura sollicitat angitque vehementer, quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum, sed ne rumoris quidem affluxit me autem iam et mare istuc et terra sollicitat, nequo desino, ut fit in
amore est, quae minime Volo, cogitare. Quare non
equidem iam te rogo, ut ad me de te, de rebus
istis scribas, numquam enim, quum Potes, Praetermittis, sed hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse, at, quum haec scribebam, tuas litteras. Nunc cognosce ea, quae sunt in republica comitiorum quotidie singuli dies tolluntur
obnuntiationibus magna Voluntate bonorum omnium tanta invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. Candidati
649쪽
consulares quattuor omnes rei causae sunt difficiles, sed enitemur, ut essala noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum Gabinium de ambitu reum fecit . Sulla subscribente privigno emmio, fratre Caecilio, Sulla filio contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit. Quaeris: quid fiet de Gabinio 2 Sciemus ad maiestate triduo quo quidem in iudicio odio
premitur omnium generum, maxime testibus caeditur, accusatoribus frigidissimis utitur consilium varium, quaesitor gravis et firmus Alfius, ompeius vehemens in iudicibus rogandis. Quid futurum sit, nescio locum tamen illi in civitate nc video. Animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum. Habes fere de omnibus rebus unum illud addam Cicero tuus nosterique summo studio efflaeonii sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni sed nostrum instituendi genus esse paullo eruditius et θετικώτερον non ignoras quare neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur, in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patimur
illum ire nostris itineribus, eodem enim perVenturum esse confidimus, sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe OStra culpa numquam minus assequemur. Quibus in locis et qua spe hiematurus sis, ad me quam diligentissime scribas velim.
Ep. 3, 2 quattuor omnes Sch. . . O. Vulgo. 3. Quae
ris: quid et de Gabinio 8 M. Man. . . q. at de G. '
650쪽
Ser. Roma IX. Kal. NOV. R. u. c. 700.
ΜΑRCUS QUINΤ F ΤRI SALUΤΕΜ. Gabinius absolutus est. Omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consili sordidius; sed tamen, nisi incredibilis contentio precesque ompeii dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui ' tum, illo accusatore illoque consilio,
sententiis condemnatus sit XXXΙΙ. , quum LXX tulissent. Est omnino tam gravi fama hoc iudicium, ut videatur reliquis iudiciis periturus, et maxime de pecuniis repetundis; sed vides nullam esse rempublicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in
ullo nostrum dignitatem. Quid plura de iudicibus 7 duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus is aperte absolvit, ut omnes viderent et Cato is diribitis tabellis de circulo se subduxit et ompeio primus
nuntiavit Aiunt nonnulli, etiam Sallustius, me oportuisse accusare. His ego iudicibus committerem quid essem, si me agente esset elapsus sed me alia moverunt: non putasset sibi ompeius de illius salute, sed de sua dignitate mecum esse certamen in urbem introisset ad inimicitias res Venisset cum esernino Samnite acideianus comparatus viderer auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam. Ego ero meum consilium, si praesertim tu non improbas, Vehementer approbo ille, quum a me singularibus meis studiis ornatus esset quumque