Horatii Tursellini Romani e Societate Iesu Lauretanae historiae libri quinque. Ad illustriss. D. Petrum Aldobrandinum S.R.E. card

발행: 1597년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

quibus inter eos conuenerat, dimittitur rei totius i rus. Igitur ad Anagniam Campaniae Vrbem ab excubijs hostilis exercitus interceptus, excussusque ad M. Antonium Columnam adducitur. Qui ex repertis in thorace hostium litteris,nutisque exploratorem haud dubie ratus,

continuo suspendi miserum rusticum iussit. Confestim igitur ad supplicium rapitur, prosequente ingenti militum, ciuiumque Anagninorum manu. Nec tamen ille defuit sibi. Facta orandi diuini numinis potestate, submittit genua, a Deo veniam orat. Protinus Mariam Lauretanam .

- inclamans, Non te sugit B. Virgo Dei mater inquit) me 'innoxium mori,neque ullo modo conscium istiusmodi litterarum. Proinde te oro quaelisque, tuum mihi propities filium, ut alias meas noxas, quibus grauiora commeruis se me fateor,oblitus pro sua singulari clementia, innocentiam indicio aliquo declaret meam. Haec magna voce elocutus,fidenti animo graditur ad mortem. Eum carnifex

ad furcam religatu scalis deijcit, ceruicibusque pede op. pressis, relinquit pro mortuo. Mira dictu, visuque res.Parumper miser ille pependerat, cum fracta reste, subito corruit ; apparuitque incolumis , sanusque. Sed miracu- , Iu pro fortuito cani habitum, quo deinde s et illustrius. Extemplo carnifex solidiore laqueo ceruicibus inserto,iniserum illum reducit ad patibulum, obtortoque strenue collo, deturbat e scalis. Ecce tibi rursus Dei utique ac Dei parae nutu sunis rumpitur; &Franciscus praeceps ruens fir , cto capite iacuit semiuiuus. Tum enimuero mouit circumfusam multitudinem mis anda rustici species, admiratio - nemque auxit senis praeualidus sua sponte ruptus. Et simul subibant animos vadentis ad supplicium preces, ac Lauretanae Virginis imploratio.Itaque piaerisque ueniam insonti, ac B. Mariae caro iuueni deprecantibus, coelestia munere bis seruatum a mortalibus perdi religiosuit.Ergo M. Antonius ab insita humanitate, eximiaque in Lauretanam Virginem resutone, impensua etiam quam roga' batur

172쪽

LI PER TERTIUS. t Is batur,condonat illi suppliciunt. Et ciuitas Anagnina rei gestae testimonium rite obsignatum eidem tradit. Quod ille Lauretum ad agendas Virgini grates prosectus apud eam deposuit, illusite apud posteros miraculi monumen

tum. -

Sicuti mulier i uiata sanatur. Cap. XXVIII.

Nihilominus, ac fortasse etiam magis admirabile est, quod deinceps de muliere traditur. Sicula puella cuius nomini parcitur meliore serina, quam fama , Venetias perducta multos ibi annos vulgato corpore quaestum secerat. Iam satis rem auxerat semiliarem,cum icta patriae desiderio,domum aliquando redire decreuit. Ergo nis omnibus in pecuniam redactis, familiari quodam PQ comite Lauretum petit ea mente, ut detersis inibi ςonsessio e superioris vitae sordibus, ac Lauretana Virgine salutata,inde laetior in Siciliam pergeret. Ventum erat ad Rauennatem sylvani, cum bonus ill a miliaris posteaquam omnia circa tuta videbantur, praedae spe stimulante , stricto serro invadit incaut am. Nec tamen eam peni- tus sesellit. Mulier infesto mucrone se peti cernens, Virginem Lauretanam inuocat. At latro differente B. Maria auxilium,quo esset illustrius puellam gladio fransuerberatam e iumento, quo vςhebatur deijcit: deiectam in-scquitur, conciditque plagis B. Maris subinde praesidium implorantem. Adxltimum ne qua sit reliqua vitae spes, si minecem iugulat scedum in modum; ausoque, ac gemmis ablatis, muliere insuper vulneribus consessa, recedit. Illa in suo natans cruore iam moribunda luctantem animam B. Virgilii commondabat; cum in ipsis articulo haud dubiam patronae suae eus I csi Dirim. Repente ei P. Ma-

173쪽

ria in veste candida se offert coelesti emicans luce: 'boni, animo esse iussa: n benigne complectitur: moribundamque gremio solacias,simul vulnera corporis tactu sanat, simul aegrum animum coelcsti persundit gaudio. Dein castae vitae admohitam relinquens, ex eius oculis elabitur. Ibi

tum mulier velut ex profundo excita somno, corpus suum perlusti aias oculis, recenti uia vulnerum cicatrices iamia

obductas videt: mortiferam iuguli plagam persanatam sentit explorans manu. Itaque tam insigni Dei, ac Deiparae beneficio admodum laeta, submissis genibus maximas secundum Deum certissimae patronae suae grates agit. Vnuerat quod liquidam turbabat laetitiam: in subucula crucia, ta, ac lacera a latrone illa relicta erat in sylva. Caeterum haud segnius nudae mulieris pudori Deipara Virgo consuluit,quam caesis consuluerat saluti. Ecce tibi illa mistas laudibus grates B. Mariae impensius agente, praesto fuere mulliones, qui illac sorte transibant Hi cruentae pulliae, peregrinaeque Lauretum id ex ipsa cognorant) percotis speciem,nuditatemque miserati,illico seminudam cent ne contegunt : muloque impositam deuehunt Anconam Lauretanae Virginis religioni fauentes . Ibi illa viliore vostitu emendicato . protinus Lauretum laetabunda cont-dit. Post abstersas consessione uniuersas vitae labes, Virgini vota persoluit. passimque expertam p dicat eius ope, cuius haud dubio post Deum, beneficio vivebat, ex media morte ad vitam utique reuocata. Ad faciendam rei si' dem, recentem mortiferae plagae escatricem stentabat in iugulo. Et accesserat diuinitus tanti miraculi haud obscurum indicium. Circa collum cicatriκ aurea monilis in imodum fulgeb t: ut facile diuina B. Mariae manu plagani illam tactam, sanatamque seni ires . Id vero cunctis qui aspexerunt ex quorum numero fuit Raphael Ricta , qui

rem memoriae tradidit ingens non modo miraculi monumentum,sed etiam miraculi fuit.Porro mulier,sue Lauretanae uomus dulcedine capta, siue Deiparae optime de

174쪽

LIBER TER: IVLse meritet gratiam relatura , Lauretum praetulit patriae. inippe annos complures ita inibi vixit, ut diuinis identidem expiata mysterijs Lauretanam inuiseret Virginem, plures incolarum ad Dei, Deiparaeque obsequium excitans sing lari innocentiae, ac pietatis exemplo.

Gen ensis quidam de Lauretanamomo dubitans male multatus resipiscit.

. - cap. XXVIIII. SUB id tempus Lauretanae Cellae religionem Deus in

signi miraculo sanxit, ne quis ea de re posthac ambigeret. Anno M.D.LVII. Genuensis quidam cuius nomini parcitur,vt famae parcatur ) haud obscuro quidem loco

natus, sed curiosus magis,quam pius,Genua Lauretum petebat eques. Is in itinere Diaboli utique instinctu, suspicari primo,deinde etiam credere coepit, Lauretanam Aedem non vetus esse monumentum Braariae,sed nouum commentum si, perstitionis, auaritiaeque. Caeterum impia hominis cogitatio impunita diu non fuit. Illo ipsi, die is equus, quo vehebatur, corruens equitantem totius mole corporis oppressit adeo, ut miser ille fractus, ac semianiam is sub equo iaceret in via, nullo mortalium, quia nemo aderat, opem ferente. Dedit vexario intellectum. Itaque temeritate in religionem versa, B. Mariam Lauretanam inclamat. Nec frustra. Protinus expeditus equo surgit incolumis. Sed prompta Dei clementia non diicussit semel conceptam hominis vecordis insaniam. Breui ad ingenium rediens miraculum illustrius fecit.Paulum inde progressus, crius instigate Diabolo , quae de Lauretana Aedemirabilia serrentur, vana esse omnia omnino in animii induxit suum. haud impune, tam Lauretaina Aedes in conspectu erat, cum animi caecitas rςdundauit in corpus,ois

175쪽

se oculis caligine: ac repete ea vires destituunt haud satis compotem mentis. Ergo trepidus, & attonito similis cum regere nequiret enuum, ab equo ipsi, prouectus Laure tum ad proximum hospitium sistitur. Ibi linquente ; pene animo, lcauens ab hospite excipitur: atque inter manuarin cubiculum delatus collocatur in lectulo. Tum vero manifestam iram Dei bis in eodem itinere expertam intentius animo reputare, & ex praesenti luminum orbitate grauiorem insuper cladem extimescens, ubertim gere coepit. I sanetus saluti fuit. Diuino subinde tactus numine resipiscit :& receptum poenitenti id expertam Virginis clementiam tutum fore sperans, veniam a Deo Deiparaque exposcit. profitetur ac uouet; in posterum semeti haud secus de Lauretana cella, quam Christianus orbis crederet, crediturum. mirabile dictu . mentis lumen oculorum lux cosecuta est. Igitur ad Lauretana pergit Aede: dc vitae maculis sacra consessione abstersis, augustissimam intrat cellam : B. Virginem enixe veneratur, laetus illam ab se cerni ijs oculis, quos nuper eadem irata amiserat,

placata receperat.

Vbinde etiam in sacrosancti sacelli violatoribus euia dens Dei numen apparuit. Anno huius seculi circiter LVIlI . vir quidam ex praecipua Italiae ciuitate nobilis in primis, ct copiosus nomen & hominis, & patriae silentio supprimitur , quia ipse suppressum voluit Lauretum

venit, locumetitum haud inultam temeritatem talia audentium esse. Hic multis ante annis exiguum Iapidem sex sanctissima Virginis cella subtractuin domi suae asseruabat omni honore, cultuque. Haud tamen ille cultus coe-

Sacros Ili sacelli vi rares Huinitus

dari ae poenas luunt. Cap. XXX. lestem

176쪽

tra Est ist

Iestem lenivit iram. Sed Deo maciis suae iniuriam vin. dicante , miser ille sacrilegam religionem orbitate filiorum, &amissione fortunarum omnium luit. Ad haec pertinaci magis, quam perniciossi morbo urgeri, vexariaque coepit. Itaque ut erat vir caeteroqv i prudens, ac sopiens, aperuit aliquando oculos: & Deum prosecto alicuius sui sceleris vltorem adesse sensit. Caeterum ' si omnia sibi accidere videbat apte ad repraesentandam iram diuunt numinis,lamen quo tandem suo merito illa acciderEt , non videbat. Ergo ab aegritudine simul cosporis, animique anxius, omni ope placare nitebatur iratum Deum. Sed irae materia apud eum quamuis ignarum resides, irrita omnia faciebat. Alia deinde spes, postquam haec vana euaserat , ei affulsit. Lauretana Virginis, cui mire addi- ctus erat, memor, eius auxilium pariter, & consilium in plorat. Nec mora B.Mariae monitu discit, lapidem ex Lauretana domo sublatum causam esse coelestis irae: eamque non nisi sacro lapide restituto posse placari. Tum ille obortis lacrymis,religiosae, ut crediderat, audaciae veniam, Deo Deiparaque exposcens,desiderauit ipsemet reserre Lauretum quod abstulerat . Nec in irritum preces cecid re : hoc quoque culpam agnoscenti suam Deipara indui

st. Ex templo igitur depulis morbo alacer pergit Laure- tum , saxum restituit, vota per luit. Aliud quoque per id tempus huic haud absimile accidit. Femina ex agro

Piceno post diuturnum matrimonium,nullos genuerat liberos. Haec eius animum cura angebat maxime; ut undique sterilitatis remedia quaereret.Ergo ait illi nescio quis mulieris gratiam initurus, nullum remedium prssentius ad abolendam sterilitatem, quam Lauretanae domus reliquias pie, religioseque custoditas : .si quid inde abstulerit,breui eam matrem sere pollicetur.Id non prominum magis stolide, quam creditum. Illa igitiar manifesta Dei ultoris ira, ablatum inde lapidem cum febri domum rei

lit : & aegritudo corporis animum urgebat ; adeo non vehementius subris aestu, quam conscientiae iactabatur.Neo. . . x prius

177쪽

i a LAURETANAS HISTORIAE . prius ex ia ione illa conquieuit , quam Laureto sate

dotem accivit,&lacrymas poenitentiae indices prosundens ablatum reddidit lapidem. Poenitentiam valetudo, non tantum venia est consecuta. Magno etiam Illyricis mercatoribus similis audacia stetit.Hi coepto ex Picentibus frumento, saxum ex Deiparae cella surreptum clam in onerariam abdiderant. Caeterum, ut fallerent homines , saerilegh vindicem Deum non sesellerunt. Profectos ex portu atrox vis tempestatissubito adorta in ingententa, adduxit metum trepidos vaserum, merciumque iacturam facere subegit. Haud procul exitio res erat, cum Dea parentis suae ultorem adesse senserunt: & sentes, tendentesque i 3 coelum manus veniam pariter orare coeperunt.

Placato precibus, ac lacrymis Deo, mare quoque plac tur . illi periculo erepti retro iter sectunt: H Lauretunia, appellunt: lapidem Virgini restituunt. Prospero itide cumsu in Dalmatiam prouehuntur Peregrinorum quoque nonullos, qui aliquid indidem seu lapidis, seu calcis abr serarit, abeuntes morbus, velut diuinae prouidentiae lictor corripuit, nec ante eos dimisit, quam regresti cum lacrymis, & confessione temeritatis suae, ablata Deiparae reddiderunt.

Sacrae cella expilaures diuinitus compra

hensi a ciuntur supplicio .

CAeterum his, quos religionis species deceperat, se

nior)m se diuina seueritas praebuit: aliorum, quos auaritia in fraudem impulerat, audaciam grauius vindicauit. Per eadem tempora nonulli Lauretanae Domus ministri,ex composito sacros thesauros compilarant, quosa compilatoribus tutari debuerant. Sed celeriter Deus infandum sacrilegium debita poena est persecutus. Iam res omnes In naulin conditas occulta asportabant suga, cum agri Piceni oram praetervectos aduersa tempestas reiecit

eo, vade conscenderant . Itaque in Recinetensium pote statem

178쪽

statem delati, in manifesto scelere depraehenduntur. Nec mora,prodendi exempli gratia, ne quisquani in posteriina talia auderet, pro Aede Lauretana suspens, nefarium sacrilegium seedo supplicio Iuunt. Verum fallendi spes alios ad simile facinus subinde pellexit. Haud ita multo post facinorosum hominem cupido incessit sacrosancti sacelli sertim expilandi Is igitur sacrilegi conatus socium

idoneum nactus, serramenta parat quibus valvarum, &arcae nummariae seras aperiat. Omnibus in eam rem paratis,intra Virginis cellam selerter eulit se. Inde nocte concubia sacrilegium exsequens,sacra dona aurea, argenteaque congerit unum in locum: mox arca, & sacelli soriabus patefactis, templi quoque valvas molitur. Tandem his quoque restactis,circumspicere coepit quaerens oculis adiutorem sceleris, qui in templi vestibulo sic enim conmuene at illa ipsa hora praesto esse debebat, sacra dona , niimosque in destinatum locum abditurus. Ecce tibi dum. intentius circumspectat, armatorum agmen coelestium manum ante Aedem Virginis excubantium fuisse, credi, tum est)adesse cernit. Quorum inopinatus aspectus tan- trem illi terroris incussit, ut clausis propere valuis, abde rei se, ratus caput suum ab illis peti . Caeterum infelix perfunctus ut credebat periculo, stimulante auaritia rursus audere coepit. Igitur cum iterum, ac tertio patefactis templi seribus, seclumsceleris quaeritaret, semper ei co testis illa manus infestis occurrebat armis: ac trepidum effusa sesa compellebat in templum. Ita per spem,metaque nocte absumpta, tandem de salute magis, quam de prsda sellicitus, irrito incoepto abire statuit. Iamqr

appetente aurora, per auersam templi portam capessi bat fugam ; cum coelestium excubiarum , quas diximus, occursu territus, in sacrosanctam cellam refugit. .

Manebant adhuc manisesta sacrilegij incoepti vestigia, vequi locus facinoris testis fiserat, etiam index seret. Supe uenientibus igitur sanctissimi sacelli custodibus, valvae re- stactae, sacra dona congesta, haud leuibus argumentis

179쪽

LAVRET ANAE HISTORIAE Ium suspectum sacrilegij secerunt. Nec mora trepid ans,

nseientiae notis prodentibus conceptum nefas, comprὰhenditur, quaestione habita, rem omnem confitetur: cumrsceleris conicio merita poena assicitur, haud leue diuinae prouidentiae erga res Lauretanas documentum . .

Duo ad sentes Daemonum struito tur. . C. p. x x x I l . . Porro alij facinoros homines, ac pene ad extremuir

perditi,Lauretanae Virginis ope ad lictestam vitam, viamque salutis reuocati. Adolesceni erat non genere magis, quam vithi nobilis. hic in rixa graue vulnus in genu acceperat, irato Deo. Proinde nequicqua curare plagam priusquam coelestem iram placare coepit. lam in. medicos , c medicamenta bonam rei familiaris insumpserat partem : Hi curatio ad grauioris incommodi metumias, quam ad ullam bonam pronior erat. Ad ultimum ingens animum eius formido incessit, seu maturi exitu L. seu perpetuae imbecillit iis . Itaque damnata medentium ope, ad Lauretanam Virginem pariter spem,ac vota con-umit. Ac artariscet hicrymis poenitentiae testibus Dei dinlinit iram: Deipvan e Mncilium implorat vovens,si discrimen illud evaderet, L auretum se cum donis ad agendis illi grates iturum . mira dictares. Haec ingenti animi sei

su elocutus, repente persen to vulnere, recuperat corporis sanitatem. Caeteruin holmini ingrato, ac dis luto reddita salus pene exitialis fuit. Tanti beneficij immemor non sat habuit votum Cilici uinisi etiam valetudinis beneficio ad pris inam vitae licentiam abuteretur . . Namque in deteriora pronus, luxuriae impensius indulgendo e' demuprocessit,. unde receptum ad poenitentiam vix haberet. Adeo noui sima eius fiati sunt peipra prioribus. Aetiim de illo erat, nisi perditum hominem Deus respexisset: coel stique ope reduxisset in salutis viam. Tacitam subinde

vocem indue visus iubentis ire Laureuun , & primo quo

180쪽

que tempore votum, cuius damnatus erat, exsolvere ν;

tandem paruit. Lauretum igitur profectus Deiparam muneribus colit. Sed non parua dici res votivae peregrinationis fructum praeripiebat. Venus quippe usque eo deuinxerat illum sibi,ut adhuc in eodem haesitans luto,quamuis Deo manum porrigent ad sacram confessionem aspirare non sustineret. Ergo stimulante conscientia,nunc sacram Virginis Aedem ,& destinatum sacris confessionibus locum obire : nunc templi formam,ac votivas tabellas ex parietibus pendentes otiose contemplari: modo impulsu mali Daemonis templo exire: modo diuini numinis instinctii

eodem redire: insanum, ac mente captum diceres. adeo

illum alias consilii, alias poenitentiae ipsius poenitebat. Et iam vix sui compos aestabat animo pariter, & corpore; ut qui neque acerdotum aspectum, nec conscientiae stimulos ferre posset. Iam consilij anceps, anxiusque per hasce

curas triduum extraxerat, cum Dei in araeque benignitate, noua illi spes salutis affulsi. Intererat forte rei diuinae, cum vocem e corio missam sibi audire visus est, cunctationem eius increpantis, iubentisque unum e paratis Sacerdotibus aliquando adire:& noxis expedire animum cum proposito vitae melioris. Perculit ea vox obstinatum animum, fiexitque . ita demum victus, seu magis victor, mutata subito voluntate, facit imperata. Et libidinis coeno aliquando emersus, ingenti vi lacrymarum uniuersas vitae maculas eluit. Protinus coelesti, ut fieri solet, gaudio alacer ingentes Deo, ac Deiparenti grates agit, a prς- senti corporis & animi periculo bis eius ope liberatus. Atiterius iuuenis par conditio, nec dior exitus fiat. Is it luxum, & ea quae luxum sequuntur, effusim, breui opes paternas in flagitia,ac dedecorae vitae absumpserat. Dumque secum ipse nequitia, & improbitato certat, eo res idiadem venit, ut non mortalibus magis, quam infernis monstris Iudibrio foret. Horribiles ei Daemonum facies occursabant, quae contemptim illum, velut mancipium situm ac

cipiebant plagis. Nec corpori selum, sed animo quoque

SEARCH

MENU NAVIGATION