장음표시 사용
211쪽
procul Gali poli, versabatur. Quintum iam seruiebat annum,cum seruiiij taedio libertatem spectare coepit,& cum conseruis duobus agitare consilia fugae. Itaque actuarium nauigium vacuum in portu sine custode nacti, ex composito conscendunt, strenueque propellunt ab littore. Sed eorum fuga haudquaquam Turcas sesellit. Qui confestim duobus expeditis, instructisque piraticis lembis fugientes seruos insectari summa ope coeperunt. Iamque haud procul aberat, quin Michael cum secijs caperetur a Barbaris , graui, utique supplicio, cruciatuque multandus. Ergo uniuers eius hortatu, a Deo, Deiparaque Virgine
Lauretana exposcunt veniam , opemque . Mira dictu, visuque res. Repente 'da coorta tempestas adeo mare, coelumque turbauit, ut Barbarorum naues procul abegerit. Et immissam diuinitus in hostes proceIlam res ipsa satis ostendit. quippe eodem ipso tempore, eodemque tractu maris, Turcae iactabantur undis; Christiani tranquillo aequore secunda aura ferebantur. Respectantes igitur, ut qnam procul abessent Barbari cernerent,ex vittatis capitum tegumentis,quibus Turcae utuntur pro pileis ut ea modo extolli, modo deprimi videbant, lenserunt hostes insanis iactari fluctibus: nec iam de aliorum fuga. sed de sua salute solicuos cum aduersa tempestate luctari, adeo diuinitus iniectus terror Turcarum animosa cura perse quendi alios ad suimet tuendi curam auerterat. At Christiani non vento magis, quam B.Maria obsecundante, incredibili celeritate Catarum tenuere. Inde voti, coelesti Lque doni memores Lauretum delati, Christianis myst rijs rite perceptis, Virgini grates agunt, eximium eius
212쪽
Laqueo sustensus morti eximitur Cap. AVUIL
I AEM. A Lijs porro etiam extremo supplicio affectis salus redc , dita. Thomas Venetus Dux cohortis militum Se-
benaci in praesidio erat. Is milites praesidiarios aduentant Turcicae classis fama conterritos non potuerat in offitio continere. IIlis igitur fuga dilapsis, desertum praesidium cernens, protinus milite uno qui reliquus erat comite, Zaram contendit. Venetae classis Duci fugam militum Sebenici periculum exponit suae sortis ignarus. Dux quippe tali nuncio concitatus ira, Thomam cum comite suspendio extingui extemplo iubet, spatio tamen utrique ad procurandos de more animos dato. Ibi Thomas sacra confessione rite expiatus Lauretanam inuocat Virginem. Votoque concepto, collum laqueo inserit haud dubia spe coelestis auxilij. Igitur fune ad antenae cornu religato,antenna cum Thoma pendente sustollitur. alligatum. erat pedibus ingens ferri pondus: & carnifex pendentis corpus, antenna sublata, subitoque demissa impense quassaverat
ter, quaterue.Itaq. Omnium opinione moe tuus,post qua
tam horam patibulo eximitur tradendus sepulturae.EXc dit fidem, quod deinde traditur, non tamen Dei,ac Deiparae potestatem. Qui extinctus credcbatur, inuentuS est vivus valensque,cum miles supplici j socius, parique conditione usus efflasset animam.Thomas ergo caeteris admiratione defixis, e vestigio Lauretum iter intendit, Deo ac B.Virgini,quoru immortali beneficio vivebat,grates acturus. Et res apud Lanretanos sacerdotes satis testata man-st. Alia eiusnaodi complura sciens praetereo, quod minus testata videantur,quam ut memoriar prodenda sint ab eo,
qui nihil ex vano haustum velit.
213쪽
p. XX. I Llud autem satis notum exploratumque, quamuis ab Apostolorum temporibus pene inauditum , ut Aposto 'li Petri e carcere diuinitus liberati, vetus exemplum instauratum quodammodo nostra tempestate videatur. Anno post Christum natum circiter M. D. LXX. vir quida genere, ac factis clarus nomen authores non edunt;credo quod ipse caelatum voluerit ab uno ex primoribus Italiae Principibus in custodia vinctus habebatur. Et falsis
oneratus criminibus, iudice utebatur iniquo in sensoque.
Ergo cum haud dubie instare sibi ultimum supplicium cerneret ; Lauretanam implorat Virginem,orans ut priusqua e vita discedat, faciat sibi Lauretanae cellae visendae potestatem. Et piae insentis preces Deiparae cordi fuere. Sub noctem anxietate animi grauatum corpus arctior complexus est semnus. Dormienti praeclara Lauretanae Virginis oblata species, quae moerentis pectus ingenti gaudio per mulsit. Repente disruptis vinculis, soribusque carceris diauinitus patefactis obuersabatur autem somniantis animo, quod extra somnium gerebatur rei novitate attonitum exire compellit. egressum ad proximum urbis vicum deducit adhuc dormietem: protinusque eius subducitur oculis . Tum vero ille expergefactus, vinculis & carceri ereptum se cernens,haud vanam sibi in quiete obiectam imaginem sensit. Gratijs ergo Virgini enixe actis, laetitia ex moerore gestiens domum suam recipit se . Caeterum haud ignarus Qre, ut a satellitio Principis conquireretur summa ope, & grauius in semet tanquam sugitiuum consuleretur; implorata denuo Virgine Lauratana, facinus edidit memorabile. Summo mane, diuina fiducia armatus
insensum Principem ultro adit: obstupescenti ad eius aspectum a
214쪽
Misi ex Lauretame Virginis auxilium in nauali de Turcis parta mictoria.
p. x x I. IIsdem temporibus inultimo serme rerum discrimine
Lauretanae Virginis vis, vel maxime enituit. Selimus Turcarum Imperator Cypro per vim potitus, caeterae V netorum ditioni, orbique Christiano imminebat. Pius ergo V. Pontifex communi periculo communibus viribus occurrendum ratus , Venetis&Hispaniarum Rege in a morum societatem assumptis, ingenti mole bellium apparare coepit. M.Antonius Columna Dux illa tempestate inter Romanos genere famaque clarissimus, Pontificiae classi praepositus est, & mature soluere in Turcam iussus. Ibi eius coniux Felix Vrsina pari nobilitate mulier,stim lante metu orbitatis suae,liberumque,statuit in tot maritia mi belli casibus ad Lauretanam confugere Virginem. Pr pere igitur cum honestissimo comitatu Lauretu accurrit,
haud dubia,per Deiparam facile propitiari posse coeleste
numen sibi, viroque . Solemnibus expiata mysterijs in sacrosancta cella supplex pernoctauit, veniam opemque sibi viroque suo a Deo,Deique matre impensus exposces. Inde B.Virgine accensis studijs, votivisque muneribus culta, in eius gratiam Hebraeum adolescentulum inibi e sacro fonte suscipit, & aureo donatum torque in suam adsciscit familiam. Nec irrita supplicatio, aut gratia fuit. Haud
longo tempore intermisso, cumulati voti compos exstitit. Coniugem suum ex tam atroci prςlio non reducem solum, sed victorem etiam recepit: eundemque in urbe Roma, teri Rcmanorum more renouato, insigni pompa ovantem laeta conspexit. Caeterum eodem bello haud certiorem . . Cc illa
215쪽
aol LA URETANAE HIST ORIAE illa in priuata re, quam Pius Pont. in publica Lauretanae Virginis expertus est opem. Christianam classem ultimae dimicationi instructam , intentamque esse iusserat. Nec ignarus erat , summam rerum in eo praelio verti. P inde
Pontifex vere pius, priu tis publicisque supplicationibus Deum conciliare institit. Praecipue in augustissima cella
Lauretana orari assidue Deiparam iussit, ut in ultimo rorum discrimine pia mater adesset Christianis. Nec Pij Pontificis,piorumque spes in irritum cecidit. Inita pugna nauali, non tam humanae,quam diuinae opis res visa. O secundante Christianis, qui ante pugnam aduersus erat vento, sumumque bo darum, ac tela hostium in ip- serum ora retorquente, nobilissima est de Barbaris parta victoria. Plerique hostium caesi: naues partim depressae, Partim captae: Ingens praeda, magna vis captiuorum: supra X. Christianorum millia ieruitio exempta. Quorum quidem pars longe maxima deinceps Lauretum per l- uendorum votorum gratia venerunt. Satis constat ipse naualis praelij die, antequam signa canercnt, Christiana mancipia rem igio a Turcis addicta, pro libertate, picyrosque autem Duces, ac milites Christianae classis pro salute ac victoria B. Mariae Lauretanae vota fecisse. Vt dubium cuiquam esse non possit, quin tam insgnis victoria post Deum, Deiparae debeatur. Ergo non remiges modo cap tivi Turcarum, sed etiam milites,Ducesque Christiani ad agendas Deo ac B. Mariae gratias, votaque reddenda Lauretum contulere se. Et diuini beneficii monumenta ini-
Φη. bi exstare utrique voluerunt: alteri quippe catenas, quibus religati ad remos suerant, apud liberatricem relique runt suam: alteri Deiparae velut authori victoliae, man bias hostium consecrarunt. Hoc autem ultimum, atque
haud lato an maximum Pij Quinti humanorum operum fuit.
216쪽
ia Gregoris XIII. Indulgentise, viis egre se
adornatur. Cap. XXII. Ecutus Gregorius XIII. Pont. Max. superiores Pontifices, ut Pontificatus diuturnitate, ita Lauretanae Virginis religione, ac magnitudine animi vicit . Nihil enim habuit prius, quam ut maxime inclyto in terris templo, si quid deesset, munifice adijceret. Itaque Indulgentiasperiorum Pontificum non sua tantum firmauit authorita te; sed prudentia etiam amplificauit. omnibusque pro- omiscue Lauretanam Aedem visentibus csictorum indulsit veniam delictorum. Poenitentiariorum insuper authorutatem auctiorem secit, addita coenobitarum quoque a delictis reseruatis absoluendorum facultate. Illud vero insigne Gregorij donum. Indicta in annum M. D. LXXV. Iubilari celebritate, Indulgentijsque toto orbe terrarum , ut fieri selet,in Urbis gratiam suspensis,unam excepit A
dem Lauretanam, quam nihilo secius, quam caeteris an-nis, illo quoque Romanae celebritatis anno, ius suum o tinere voluit: ne Romana frequentia quicquam de Lauretana decerperet. Quin etiam Iubilaei anno circumacto, illam ipsam, quae Romae fuerat, Lauretano templo concessit Indulgentiam,quam etiam Romae adepti denuo Lau . reti consequerentur, si praescripta fecissent. Inde orsus magnificum opus,& tali Pontifice, ac Lauretana maiestate dignum. Satis gnarus erat vias, quae Lauretum serebant , etiam in ipsa Pontificia ditione multis locis esse asperas, angustasque; vix ut equiti, peditique expeditus pateret aditus. Pulchrum fore B.Mariae Lauretanae ratus est, itinera adeo lata, ac munita esse, ut etiam quadrigis, facile ac tuto adiri posset. Itaque praecipuas vias regio sumptu, prope ad veterem illam Romanorum magnificentiam, etiam per saxa ac rupes aperuit muniuitque. Nem
217쪽
ro LAURETANAE HISTORI pe, vel in ipss Apennini iugis via tanta est amplitudine,
ut quadriget inter se occurrentes sine periculo commeent. Ita Pontifex persecit quod nisi factum videremus fieri posse nemo crederet ut essedis, quadrigisque expeditus per
Apenninos montes,ac iuga transitus pateret ex Vrbe,non
solum in Picenum,sed etiam in Aemiliam,in Galliam Cisalpinam, in Poloniam, ipsamque Germaniam. Ergo ex remotissimis quoque orbis Christiani partibus plurimi
rhaedis, essedisque vehuntur Lauretum, inuitante itincris commoditate, quos difficultas antea deterrebat. Inter haec Saxatellus vijs praecipuis circa Lauretu laterculo, aut glarea stratis egregie ornatos addidit fontes, haud parua vel Lauretanae peregrinationis decora , vel Blatia pere
celebritas Lauretana sub annum Iubilens ap. XXIII.
-a.Latiri T Nterim dum viae sternuntur, anno M D LXXVI. qui1 Iubilei celebritate insignis extra Vrbem fuit, tanta
vis hominum confiuxit Lauretum, quantam nemo meminerat. Pompa utique adeo insignis, ut etiam posteris memorabilis sit sutura. Quotidie septenae,octonaeue,nsinunquam etiam denae ciuitates, seu pagi, vicique distincti agminibus Lauretum veniebat, argenteas coronas,ingentes cereos aureis, argenteisue nummis obsitos, sacras vestes, calices, aliaque dona B. Mariae serentes. Et ordo, ornatu stiue venientium religionem spirabat. Sacrae quippe sodalitates agminibus, insignibusque discretae,non s tum pr latis crucibus auro, argentoque fulgentibus, sed vexillis etiam conspicuis, & Angelorum, Diuorumque personis suum quaeque agmen ornauerant.in singulis porro agminibus, alij nudis incedebant pedibus, alij fiagris.. nuda , di cruenta sibi terga caedebant: alij Deo, ac B.Maria:
218쪽
sae non sine symphonia, solemnia canebant carmina. Caeterum inter omnes eminebant sodalitates Picentium,quq sacras qua priscorum, qua recentium monumentorum historias interpositis personis reserebat: summaq. actoru venustate in Lauretani tepli atrio gratissima, vel coelestibus vel mortalibus praebebant spectacula. Oppidum est Piceni haud sane obscurum, cui S. Genesius ex histrione Martyr nomen dedit. Oppidani veterem Patroni sui laudem pie, sancteque aemulantes, inter Omnes populos, pioru i spectaculorum, sacraeque pompae facile primas tenent. Eorum circiter mille praeter mulieres, inconditamque turbam,Lauretum petentes obuijs miraculo fuerunt. Pompa erat talis. Praeibant eorum complures poenitentium habitu, cruciatuum, ac necis Christi Domini insignia praeferentes , qui cilicinis induti saccis: capitibus aspersis cinere, nudis pedibus, tergis assiduo verbere laceratis, longo ordine procedebant. Hos tria deinceps sequebantur ornatissima sodalitia varijs distincta vestium, ac notarum insgnibus:& quodque agmen cruces,ac vexilla adornabant argento,auroque fulgentia. Aeque autem omnia agmina accensis sodalium facibus collucebant: & Ionge, lateque percrepabant egregijs symphoniacoru choris. Proximae ibant tres velut cohortes: prima vetera sacrae historiae argumeta,ac mysteria referebat. Altera Euangelij,Ecclesiasticorumque annalium illustria documenta virtutum P. Tertia martyrum, ac militantis Ecclesiae decora, nobilesque de Tyrannis victorias. Et personarum, rerumque gestarum simulacra ita ad viuum exprimebantur, ut res non referri, sed fieri, gerique viderenrur. Omnino non tem poris causa ficta spectacula, sed vera, & suis temporibus praebita crederes. Extremum agmen claudebat currus triumphantis Ecclesiae, insignibus, cuiusque generis ornamentis , ac mira rerum, personarumque varietate conspicuus . Christus rediuiuus triumphali curru subli
mia eminebat, qui super orbem terrarum sedens, &
219쪽
2o6 LAVIT ETA' AZAE HISTORIAE undique splendore collucens, sublata dextra obui; sp pulis benedicere videbatur . Circa eum symphoniaci pueri Angelorum faciem gerentes suauissimo concentu cuncta complebant. Currum porro vis ingens Martyrum , Diuorumque cuiusque ordinis, ac generis, virorum feminarum,Virginum coronata, cum victoriarum insigniabus sequebantur, spectatorum turbam ad paria decorata exemplis suis inuitantes . Sane tota actio non magis spectaculum suit , quam inuitamentum pietatis.
Ioannis Austriaci eximia pietas in Lau-
Cap. XXIIII. NEC illa tempestate Aedes Lauretana populorum
spectaculis , quam procerum praesentia celebrior exstitit . Ioannes Austriacus vir Carolo Quinto Imperatore patre dignissimus, nec paterna gloria, quam sua virtute clarior, eodem ipso anno Lauretum voti causa aliquando perrexit. Is quinquennio ante aduersus Tu cas nauali praelio dimicaturus Lauretanae Virgini voverat, si superstes ipse part de Barbaris victoriae seret,
Lauretum utique ad eam iturum. Caeterum voti compotem publica negotia alia ex alijs morata erant, quominus ante id tempus posset fidem exsolvere. Itaque cum Neapolim victrici classe tenuisset, non horror sevientis hyemis, non publicae, priuataeque negotiorum curae, non procerum, populorumque preces sectere cum potuerunt , ut ne summa hyeme, itineribus glacie, ac ni- ue obsitis, fluminibus passim turgentibus, Lauretum ad Beatam Virginem iter intenderet. Et horrida tempostas insigniorem pietatem optimi Principis fecit. Recinetensem portum equo praetergressus, ut procul Aedem Lauretanam conspexit; venerabyndu caput aperuit, ac Peipa,
220쪽
LIBER VARτVs'. ' Io Deiparam Virginem salutauit. Inde velut alienato a sui
'cura ad coelestis Reginς venerationem animo, nunquam ineque imbris, neque coeli inclementia perpelli potuit, ut semel apertum operiret caput: adeo se caputque suum B. Virgini deuouerat, cuius praesidio se incolumem credebat esse . Postquam ad sacram Aedem peruenit,t tius ante actae vitae noxis consessione expiatis , grates B. Mariae ingentes agit: protinus vota persoluta satis magnae pecuniae cumulat dono . Comites insuper , &vo . ce, & extemplo ad parem pietatis laudem accendit. oti pietatisque munere perfunctiis Neapolim regreditur , ingens Lauretanae Virginis desiderium secum fe-
Singularis pietas', ac munificentia Ioannae Mu- 'iacae Magnae Ducis Hetruriae.
NEC per id tempus Principibus viris seminae nobi
lissimae pietate erga B. Virginem cessere. Quadrienonio ante opus enim fuit rerum, personarumque ordinem sequenti,negligerensinihil ordinem temporum 2 inter initia Pontificatus Gregorij XIlI. Ioanna Austriaci Ferdinandi Caesaris filia, eademque Francisci Magni HetrurigDucis uxor Lauretum petijt, diuturnam Virginis visendae sitim explere cupiens. Ergo Pontificis iussit,tota Pontificia ditione, regio cultu excepta a Paulo Odescalco Atries, & Pennensi Episcopo, qui ad id ipsum ab Vrbe destinatus fuerat a Potifice Max. ad optatissimam Virginis Aede deducitur.Cqterum pia mulier sub Recineti m nibus,Lauretana Aede procul conspecta,confestim vehiculo desilit, ac submissis genibus Deiparam enixe salutat. Inde reli quum iter conficit pedibus, uniuerso comitatu Dominae exemplum sequente. Lauretum intrauit in veste candida,
