Horatii Tursellini Romani e Societate Iesu Lauretanae historiae libri quinque. Ad illustriss. D. Petrum Aldobrandinum S.R.E. card

발행: 1597년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LAURETANAE HISTORIAE

Sanitate Pio I I. reddita onge celebrior, rioraque esse corpic Cap. XA VI. P Ius Secundus Post Max. Callisto subiectus est, vir

ingenio di virtute clarus. Is Christianis Regibus,ac Principibus non modo per litteras, legatosque, sed etiam per se in Concilio Mantuano sua praesentia, ac voce ad Turcicum bellum incitatis, ex itinerum laboribus in longinquum, periculosumque incidit morbum, alienissimo Cliristianae Reipub. tempore. Quippe magna sacrorum militum pars, qui cruce insignes sacrae militiae dederant nomen, Anconam Pij Pont. iusti conuenerant: iamque Pontificis ipsus ex composito praestolabantur aduentum. Caeterum senile, laboribusque fractum Pij corpus, alienis sino tempore ardens febris, molestissimaque tussis adeo assiserant, ut non dicam ire, sed aspirare Anconam, uti

Tradit.Lau constitvcrat, haud quaquam valeret. Damnata igitur ' spe , atque ope medicorum, B. Mariae Lauretanae, cuius regiam vim in morbis diuinitus curandis, fama acceperat, implorat opem, non tam urgentis morbi, quam An- Pi Π.P5t. conitani itineris remedium quaerens . Nec dubius auditas' prςces, e ctemplo calicem aureum opere, ac 'o dere ins gnem B. Virgini donat, dicatque . Addita voltu. calici ab ipsi, Pontifice in voto nuncupando dictata inscriptio, pontificu voti donique monumentum.

PIA DEI GENITRIX QUAMVIS TUA POTESTAS NULLIS COARCTETUR FlNlBUS, AC TOTUM IMPLEAT ORBEM Mi RACVLlS.; QVlA dAMEN PRO VO LUNTATE SAEPlVS UNO LOCO MAGlS, QUAM ALIO DELECTARIS ET LAURETI TIBI PLACITAM SEDEMO PER SINGULOS Di ES INN, MERIS SIGNIS ET MlRACULIS EXORNAS; EGO

72쪽

FELIX PECCATOR, MENTE, ET ANIMO, AD

TE RECURRO SVPPI EX ORANS, UT MIHI ARDENTEM FEBRIM , MOLESTISSIMAMQUE TVS-5IM AUFERAS i LAESISQUE MEMBRIS SANNTATEM RESTITUAS. REIP. UT CREDIMUS SALUTAREM. INTERIM HOC MUNUS ACCIPITO MEAE SERVITUTIS SIGNUM.

PIUS PAPA II. ANN. HVM. SAL.M. CCCC. LXIIII. . Et donum Virgini cordi fuit, nec sua spes pium Pontia

ficem ulla sesellit ex parte . Mirum dictu . voto nuncupato, extemplo febris ardor refrigescere coepit, tussis r mittere , redire vires affectis ac pene consumptis, morbo pariter & aetate, membris. Pius ergo morae impatiens,n dum satis confirmata valetudine, committit se viae, An conam iturus, & Lauretanae Virgini ex itinere votum exsoluturus. Lectica delatum complures Cardinalium Romanorumque procerum prosecuti, quos partim Pontificiscaritas, ac reuerentia, partim miraculi fama, partim Otiam sacri exercitus visendi cupido ab Urbe exciverat. In itinere Pontifex quo propius Lauretanam Aedem accedebat, hoc melius habebat: ut facile appareret inde vires augeri. Itaque ad B. Mariae patronae tuae conspectum valens, ac vegetus peruenit: & praesentis opis in Urbe, a que in via expertae memor vota persetuit. Nunquam alias ante maior Lauretanae maiestatis species visa. Vno tem- pore Cardinalium, primorumque Romanae ciuitatis plu-- rimos Pium prosecutos, satis etiam multos egregios bello Duces ex Ancona Pontifici obuiam progresibs, ipsumque Pontificem Max. ante Lauretanam Virginem supplices, ac venerabundos videres. Pius ergo voti religione exsolutus, ijsdem comitantibus pergit Anconam. Caeterum quo minus voti, cuius compos a Lauretana Virgin

Pius II.

Lauri Virg. adit.

73쪽

LAURETANAE HISTORI AEnctus erat, fructum perciperet, impedimento filii Aci

rum sacri belli mora. Nam dum grauior iam aetate, ac Hribus Pontifex per aestiuos calores Anconae sedet,Venetae classis Ducem, aliosque belli sectos expectans, siue morae taedio, siue senio affectum corpusculum urgente, languere coepit.Inde in lenta,ac pertinacem incidit febrim, cuius demum tabe consumptus ad suorum laborum, egregi veillius conatus praemia migrauit in caelum, anno eius seculi LXVI. Pontifex omnino cum caeteris egregijs animi dotibus ; tuta vero pietate, ac religione memorabilis. Nec in postremis Pij laudibus illa est numeranda, quod reddita tali viro, Lauretanae Virginis ope salus, ac tot Principum, gentiu que sermonibus celebrata, Aedi Lauretanae plurimum nominis ac religionis adiecit. Quippe ad id usque temporis per annos fere centum sexaginta, ex quo demigrarat in Italiam) Lauretanae Domus fima Piceni finibus se ferme tenuerat: in finitimas ac longinquas regi nes vix tenuis quidam, de obscurus manauerat rumor, ut mirum cuipiam esse non debeat, sacrosanctae Domus inde usque a Galilaea in Italiam translatae famam, neque ad S. Vincentium Ferrerium in Hispaniam Auenionens si hismate implicatam, occupatamque insuper religione Montis Serrati, neque ad S. Antoninum, aliosque Etruscos superiorum temporum scriptores, in Etruriam ciuilibus ardentem bellis, inter strepitum fragoremque armorum penetrasse. Quae profecto causa fuit, cur S.Vincentius veterem famam lecutus in quodam sermone, B. Virginis Domum in Galilaea tum esse dixerit: D. vero Antoninus, &caeteri illo antiquiores historici Etrusci nullam omnino de

.Lauretana Domo secerint mentionem : memorandae videlicet eius in Italiam translationis ignari. At Blondus illorum sere aequalis historicus, ut assecla Pontificis, qui rei esset satis gnarus, illustre ut supra demonstrauimus λ Lauretano templo testimonium dedit. De transportata autem diuinitus Lauretana Domo, idcirco fortasse nulluverbum

74쪽

verbum paulo antiquiores historici fecere , ne vana & incredibilia afferre viderentur. Quippe cum tam inusitatum& 1 condito aevo inauditu n miraculum non dum Pontificia auctoritate firmatum esse constaret. At valetudo Pio Pontifici Romano pene moribundo in Urbis , ac prope dicam orbis totius Christiani oculis, euidenti miraculo restituta Lauretanae Virginis ope , immensum illi addidit nomen. Ex eo namque Aedes Lauretana omnes etiaremotissimas terras impleuit fama nominis sui: & vel ex ultimis orbis terrae angulis Lauretum peregrinos excivit, quibus per opportunum paucis ante annis Laureti subsidium diuina prouidentia praepararat.

Ab Episeopo Tecinetensi luculentis praediis donatur

sobsidio pauperum peregrinorum. CAP. XXVII. NIcolaus Astius Episcopus Recinetensis vir sanctimo

nia pariter, ac doctrina inclytus fuit. hic, ut erat Lauretanae Virgini eximiae deditus,eius cultum omni ope uere, atque augere statuit. Ingens quotidie peregrinorum pauperum multitudo, seu vota reddendi gratia, siue Indulgentias consequendi studio,conssuebant Lauretum:

quibus arca Lauretana benigne satis pro facultatibus subueniebat, largam singulis stipem impertiens. Hunc igitur benignitatis sontem, ne quando deficeret, certis prae diorum fructibus Recinetensis Antistes augendum existimauit. Complura is habebat luculenta sane, ac frugia sera praedia aedi Lauretanae propinqua. Ea Deiparae Visegini donauit, dicavitque anno eius Rculi LVIIL Cuius donationis caput visum est hoc loco interponere, ut appareat simul quam eximia Nicolai Episcopi erga Lauretanam Virginem pietas extiterit; simul quantum pecu-

auae, vel illis temporibus , cum nihil omnino possideret

Ex Bull. Ialij H. me. Liberalitas

res s

75쪽

Lauretana Domus pauperibus aduenis erogarit.Idest eiusmodi: Ca Nicolaus Episcopus Recinerensis,ct Maceratensis,qui Fecissa B. Maria de Laureto Recinetensis Diarcesis ex Hspensia non edis Apoctolicae obtinebat, considerans deuotionem continuam , ct dilectionem sinceram, quam sedulo habebat adpradictam Ecclesiam B. Marιa, ac praegrinorum, or aliarum perὐ-narum, qua tam ex votis, quam propter Indulgentiam cons quendam, or aliorum debilium, ac pauperum hominum nun .

um copiosum in dies ad imam Ecclesiam B. Mariae,ultra diem festum dicta gloriosissima Virginis Maria, confluentium, o

ELEEMOSYNAS IMMENSAS, QUAS CHRISTI PAUPERES. EX DOMIBUS PRAEFATAE ECCLESIAE RECIPIEBANT, ET NECESSARIO RECIPERE HABEBANT,& quae sequuntur . Quae res hoc exploratior esse debet,quod memoriae prodita est ab eo, cui pro suo ossicio, ac munere Lauretanas res exploratissimas esse oportuit. His igitur facultatibus aucta domus Lauretana benignitate in aduenas auxit sua. Et huius largitatis fama religioni iuncta longe, lateque iucundissimum Aedis Lauretanae nomen diuulgauit, omnes Lauretum inuitans. Quirpe remotissimarum nationum egentes peregrini, qui orportuni illius subsidij participes fuerant, domos suos regressi, non magis religionem, quam benignitatem praedicabant Lauretanae Virginis. Ea res alios deinceps ad experienda quae audierant,accendit. Mira vero opportunietate huius famae per Urbes,atque exteras etiam nationes strenue discurrenti parua dictu res magnas per idem tempus addidit vires.

Lauretanae historia Fumma a Praeposito Teremano in aede proponitur. 6ap. XXVIII.

P Etrus Georgius Praepostus Teremanus eximia integritate,ac prudentia vir complures iam annos Lau-

- retanae

76쪽

LIBER PRIMUS. ' 6rretanae Domus Gubernator erat:Nicolao autem Astio vita functo, etiam Administrator Recinetensis est factius. Hie igitur Pio Secundo Pontifice, anno eius seculi circiter LX. Lauretanae historiar summam depromptam scilicet ex ea, quae olim,vi supra ostendimus , Recineti edita fuerat) in Lauretana Aede proposuit in gratiam peregrinorum r ut eius cognoscendae potestas omnibus foret.

pi scripta est stylo rudi, ac simplici, atque ad vulgi intelligentiam accommodato: gratum aduenis non illiteratis pabulum, nec leue Lauretanae Domus monumentum.

Porro hoc Teremani institutum adeo probatum est posteris, ut scriptum illud quoties vetustate obsoletum videretur , toties deinceps instaurari placuerit. Sane & historia ipsa a prima Recinetensium memoria repetita est;&eius aut horitati religio, ac diligentia Teremani, vel plurimum adiecit. Is quippe interrogatis, qui adhuc supe Pro. . rerant testibus, tantam rem quoad eius fieri posset,voluit esse testatam. Testes igitur satis locupletes ab illo citantur duo, Paulus Rinalducius,&Franciscus cognomento Prior, ambo ciues Recinetenses, viri boni, spectataeque fidei. Rinalducius quippe saepe Praeposito Teremano ut ipsemet resert testificatus est, ab se auum suum saepenu mero auditum esse narrantem, se mei B. Virginis Domu . conspexisse, cum sublimis ab Angelis supra mare serretur, & in Recinetensi sylva collocaretur. Quin etiam se sacrosanctam Aedem in nemore sitam cum ciuibus aliis compluribus saepius accesssse. Franciscus autem Prior, auum suum, C XX. annos natum,integrisque adhuc utentem sensibus non semel audierat cui ipse pro testimonio dixit cum reserret, abse frequenter ad sacram Aedem in sylvam cum alijs itum: eamque sua memoria in Collem duorum statrum esse translatam. Porro Hieronymus Angelita perpetuus Recinetensis ciuitatis Secretarius, in Historia Virginis Lauretanς author est,Paulum Rinalductu, Franciseum Priorem a Lauretanae Ecclesiae Reictore,e dumque

77쪽

LAVR.ETANAE HISTORIAEdemque Antistite Recinetensi, Praeposito Teremano,eli1 sacramento adactos illa quae Teremanus ipse commem rat,pro testimonio dixisse. Ex quo satis apparet Praepositum Teremanum, cum testes huiusce tanti miraculi, rite deinde interrogaret, Administratorem Recinetensem,nostium Gubernatorem Domus Lauretanae fuisse. Ac ne

cuiquam Praepositi Teremani fides in dubium venire pos set,Nicolaus Astius Recinetensis Episcopus in tabulis donationis cuius ante meminimus haud obscurum egregiae eius fidei,ac religioni testimonium tribuit his verbis:

Costuleransgrata deuotionis nceraque elitatis , diligeni iam valde grandem,qua viri venerabiles,ct circumo cti D. Petrus Georgy Praepessus Ecclesia S. Sinidei de Ter

mo gubernator alma domus, nec non D. Antonius o c. Pras

fieri residentes in alma Domo tam longo te re ipsi Ecclesia in spirituatibus, ct in rebus,ac negoc' usius Ecclesia, ct alma Domus temporalibus4: impenderunt adhuc cura vigili, o d ligenti,ac solertibus Pusis, o sollicitudinibus impendere, o impertire non desinunt . Igitur talis viri spectata religio & authoritas magnam adiecit historiae fidem . Ex eo autem tempore, siue reddita Pontifici sanitas, siue fama benignitatis in pauperes aduenis, siue etiaLauretanae historiae promulgatio B Mariam Lauretanam apud omnes gentes claram, ac nobilem fecit . .

78쪽

E SOCIETATE IESUL AVRET ANAE HISTORIAE

LIBER SECUNDUS.

'μs Lauretanam Medem decretis ornatam nouo templo decorare molitur. Cap. I. E L E B RIS , incIytaeque iam hinc toto ferme orbe Christiano Aedis

Lauretanae miracula , atque Ornamenta exsequar, quorum fama omnium iam aures, animosque comple

uit . Post Pij Pontificis decessum .

- Cardinales Pium Anconam prosecu

ti, Romam ad comitia Pontificia iter intendunt. Atrox per id tempus ex tanta hominum colluuione, ut fieri s let, Anconae orta pestilentia erat, quae intolerabili aestu per autumnum humana corpora mouente , per vulgaria primum capita vagari coepit. Inde nobilitatem quoque primoresque corripuit.Ergo praesentis periculi terror profectionem Patrum ut fugam potius maturauit, , c si quendam eorum ne fuga quidem eripuit morbo, Lauretanae gloriae materiam futurum. Petrus erat Barbus Cardina- ais S. Marci, aetate, prudentia, ac rerum usu inter caeteros eminens. hic pestilentia tactus, aestuare animo coepit, cusceda impendentis mortis facies oculis obuersaretur. Sed Pius

79쪽

6 LAV RETA NAE HISTORIAE

Pius II. Pontifex Lauretanae opis recens erat documen- Card.s. M tum. Itaque valetudinis Pio diuinitus redditae memor de ii l e i u ferri se confestim ad templum Lauretanum iubet. Quo ut in Aede Lau ventum est, eiectis arbitiis, in Dei parae cellam infertur, ibi venerabundus procumbere humi, omnem in B. Virgine secundum Deum suae curationis spem reponere: urgentis morbi, mortisque impendentis remedium exposcere: Bempublicam Pontifice orbam Deo, ac B. Virgini impensus commendare. Nec frustra. precibus insistenti lenis quidam, ac dulcis somnus obrepsit. Fama est illi in quiete Dei param Virginem caelesti quadam specie oblatam,quae bonum habere animum iusta, auditas eius preces nunciaret: mox discusstim iri morbum: insuper ipsum propediem Dei nutu Pontificem Maximum futurum. Haud vanum fuisse visum docuit euentus. Extemplo cum semno mombus abi jt: ipse voti compos, animi, corporisque vigorem omnium spe maturius recuperauit.lgitur admodum laetus

multiplex Dei, Dei paraeque beneficium agnoscit: S gratiis utrique impense actis, sospes ac vegetus exit e sacrosancto sacello, cunctis qui eiu morbi conscij erant, ait nitis, & ingenti admiratione defixis. At ille B. Mariae pro- . misso ad summi sacerdotij spem erectus,& simul accepti beneficij satis memor, Lauretanae Aedis Praesidem protinus accersi iubet. Huic propalam enunciat, sibi esse in animo magnificentissimum S Mariae Lauretanae templum condere . Proinde primo quo ue tempore calcis, caementorum,materiae, quod satis Di,comparet suo nomine,

sumptuque. Inde Romam ad comitia prosectus, Ponti sex 'i. Ih ai . Pauli Secundi inditum nomen. Vix dum Ponti- Cui ditha ficatu inito, haud immemor cuius ope, & valetudinem, de summum illud fastigium adeptus esset, Lauretanum templum moliri instituit. Ac praesagiente iam animo futura olim amplitudinem eius loci, veteri templo disturbato, ingentem circa aream insanis occupat fundamentis. Inde opus coeptum strenue aedificare pergit. Bonam templi

80쪽

LIFER s EcVNT Vs ' s, Lauretani partem a paulo II. exstructam esse, fidem fa- 'cit Baptista Mantuanus . Apud quem in Agelariorum

carmine, Antonium Principem virum praeter Piceni ora nauigantem,sic gubernator nauis affatur: cernis Picentia iuxta Littora, delubrum es istud venerabile Magna rasairis, ab AE tyi, quod super aequora quondam

- Huc manibus vexere suis.

Et paulopost: . Laureia delubra vocant; neu crede superbum Hanc aedem venise fretis, siveraddidis ista Templa sacerdotum Princeps ingentia Paulus.

Ex quo profecto coniectari licet, Lauretanum templum ab eo pene ad fastigiuin esse perductum. Inter haec, dum templum summa ope exstruitur, Pontifex non aedificij solum, sed litteris quoque, ac muneribus Pontificijs Deiparae Domum adornauit. Nam visentibus Aedem Lau- Pauli Π.la retanam diebus omnibus B Mariae sacris,ac praeterea D 'μα'minicis diebus, peccatorum omnium veniam indulsit. Pretium operae visum est caput litterarum inserere, ut extet egregium summi Pontificis de eximia Lauretanae Domus sanctitate testimonium, idemque recuperatae ab eo diuinitus valetudinis monumentum. Pauca igitur,vet ri Rom. Pontificum more praefatus, ita scribit. αuamuis pro magnitudine gratiarum, quas diuina Matinas ad intercessionem gloriosae Virginis luam si eius genitrici fidelibus adeamia vota dirigentibus quotidie facis: sanctaeque Ecclesia in honorem nominis sevi dedicata I siumma deuotione vens randa ; id tamen erga istas propensitus HI agendum, in quibus

Altissimus ad intercessionem ei dem Virginis, maior se euia dentiora miracula frequentius operatur. Manifestat autem rei experientia ad Ecclesiam S. Ungaria de LaureIO Recanatensiuae uecesi s , ubi eis imago R. Vivinis Mariae, ob magna supenda, ct infinita miracula, qua ibidem eiusdem Alma Virginis

vcra apparent, ET N)OS IN PERSONA N O'

STRA

SEARCH

MENU NAVIGATION