Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

CAp. XIII. DE VERRI ILLIS 3

II 6. Dispositio vermium generi favens, est intestinorum laxitas, acidum, pituita abundans, aetas junior, vita sedentaria. Causa occasiona lis alimenta cruda, fructus horrei copiosi, lacticinia, dulcia nimis, legumina, farinacea non fermentata, lardum salitum, carnium, piscium-Ve esus immodicus, aquae impurae potatio. Autumno maxime generari vermes ait HIP

POCRATES.

fantes sere nunquam nisi post ablactationem, dum cibis solidioribus uti incipiunt. WALLISNIER tamen asserit contra RIVERIUM, multos dari infantes solo lacte vaccino nutritos, qui Vermibus plectuntur. Ab ipsa nativitate filiolam Medici DE L 1LLE undecim hebdomadas natam Vermibus laborasse, licet mater illi praeter ubera adhuc praebuerit nihil, traditur a patre ipso. Adulti Non prorstis a Vermibus immunes eXillunt. f. 118, Signa Vermium praesentiae in primis viis saltem, multa quidem traduntur pro Varietate partis, quae inde laeditur, Varia admodum, quae tamen subinde fallacia Valde atque incerta. Danturque iterum, qui Vermium ignari, Veranium incommoda nunquam perpessi , eosdem nihilominus. ventre gerant, dum in morbis seu critice seu symptomatice eo S eXpellunt. f. II9. Phaenomena autem usitatiora, per quae Clinici concludunt de vermium existentia in infimo Ventre, ut a capite incipiamus, sequentia haben-

182쪽

sS CAP. XIII. DE VERMIBUS.

habentur: Vertigo, epileptia, mania, somnolentia nimia, pavores in somno, dentium stridor, labiorum constrictio ac si ubera fugerent. Oculi semiclausi dormientibus, visuS fXUS, pu- pillae nimia ampliatio, visus hebetudo, aurium nisurrus, narium titillatio, pruritus, quaSque semper contrectant, indeque saepius haemorrha- gia, aphonia qualem Vidi in febri verminosa Ultra tres hebdomadas continuam, aspectuS lugubris, fallax per intervalla genarum rubor. Ut plurimum vero pallent verminosi cum livore sub oculis. Obiter tamen notandum, quod noverim pueros quam plurimos bene coloratos, qui tamen vermibus torquentur; patetque ergo inde ligna

saepe fallere, neque omnia ubique aut semper

occurrere.

f. lao. In medio ventre excitatur a vermibus intestinalibus, oscedo, febris erratica VR-ga, palpitationeS cordis, pulsus intermittens, debilis, inaequalis, pulsus tamen verminos HS non semper adest, h. e. vermium diagno sis iacin semper a pulsu expectanda. Laterum dolor pleuritidem aemulata S,cujus exempla saepissime occurrunt

in praxi clinica, singultus, tussis sicca atque serina, animi deliquia.

9. 12I. EX abdomine tanquam ex equo troyano haec procedunt criteria in Verminos:S, halitus foetens, liquor limpidus jejunantibus praecipue eX ore fluens, stomacace & gingivarumerosio, cardialgia, iani Iea, vomitus, sitis ineX-

plebi.

183쪽

CAp. XIII. DE VERMIBUS. sy

plebilis aliquando, nunc magna voracitaS, nun Cappetitus prostratus, pane praecipue sicco delectamur Verminosi; alvus his nimis constipata, illis vero soluta nimis, Viscida, mucosa, dF senterica, saepe cum excrementiS 'corpuscula quaedam cucurbitae seminibus similia eXcernuntur, quod inter evidentiora signa. Atqui nullum criterion certissimum quam Vermium ipsorum per anum aut os ejectio Lumbricus Saepe etiam scandens oppletis saucibus

haeret

Obsessasque vias vitae praecludit anhelae. E naribus quoque titillatione praevia prolabuntur; lumbrici prae caeteris intestina perforant, ex abscessu abdominis subinde prodeunt. Pruritus in ano praecipuum ascaridum signum, . cui Oncomitatur tenesmus. Urinae in pueris Verminosis excernuntur limosae, albidae lactescentes. q. I22. Praeterea in verminosis sere semper adest abdominis intumescentia cum atrophia &marasmo totius corporis, sudoreque subinde membrorum frigido, tumidoque interdum corporis habitu , paralysi, cutisque favedine , sereque semper qui ictero laborant vermes habere in intestinis animadversum. In sexu sequiore praeter abdominis intumescentiam, mensium emansio quoque adest, ut inde reserente SPIGELIO turpi errore honesta virgo pro gravida capere'. tur, quae inde moerore consecta periit. f. Iz3.

184쪽

f. 123. Ex dictis veritas illucescit essati,

nullum tam peregrinum esse symptoma tamque Daimoniacon, quod vermes excitare rion possint, horrenda quidem symptomata quandoque a Vermibus exoriri, ut non raro eX in Cantatione prO- duci vulgo credantur, peritos Medicos multa adstantium admiratione coco daemoneS non raro ejicere. Omnia eXcitant autem irritando, Vellicando, consumendo, indeque saepissime in junioribus fillem mors tragoediam claudit. Ia4. Artis est nidos destruere, vermeS enecare, atque eXpellere remediis asperis, salitis,

amaris, acidis . foetidis, specificis atque purgantibus; qui vero vivi sponte & absque artis instituto in quibusdam morbis acutiS per anum exeunt, in initio morbi saltem non multum honi praesagiunt. Mitius vero de eis judicare licebit, si mortui diebus criticis & medicamentorum vi expulsi fuerint.

9. Ias. Priorem classem complectuntur martialia; longiorem usum limaturae martis destruere quam maxime dispositionem verminosam asserere haud dubitat TYssoT. Valent ergo quoque eidem scopo aquae Pyro montanae, Vitriolunam artiS. Tum stannum, de quo experimentis AL-STONII constitit, lumbricos inde pelli. Paratur igitur inde remedium No. 7. non vero eidem reis

medio diu insistendum ob vim qua pollet arsenicalem. Obiter quoque hic monendum, quod ex hisce similibusque saepe dissolvantur vermes in

185쪽

CAp. XIII. DE VERMIBUS. 61

putrilaginem, quae excrementis confusa expellitur, indeque saepius fieri, quod adstat symptomata Verminosa absque ulla vermium excretione. Inter salina numerantur salia cathartica, aquae Sei illi censes. Amara sunt semen tanaceti, cinae, corteX peruvianus, fuligo caminum in sorma pi-lularum. Haec solummodo casu prosunt fibras nempe intestinorum nimis debiles stimulando Vermes enim inde necari haud videtur, cum bilis huic scopo minus enicax. Acidum vitrioli,

acetum.

g. 126. Ad secundam classem releganda assa foetida, camphora , radiX phii scia Valeriana, allium & cepa cum lacte cocta, myrrha, quae tamen inem cacia subinde, dum Vermes a tena cissimo glutine saepius involvuntur, unde & solventibus evacuantibus potentioribus opus, quae ergo Vel prioribus mixta, vel seorsim dein exhibenda. Pertinet hic sulphur crudum, foetore potius quam vi acida caustica adversus vermes depraedicatur, praecipue cum etiam satis sortiter Ventrem mOVeat. ia . Specifica autem habentur oleosa, vermes oleo inuncti minus vivaces redduntur. Vermem humanum ViVum eXcretum oleo communi

immersit LANso Ni qui statim inde mortuus. Oleum amygdalinum cum succo citri in dysuria propinatum aliquando vermes eXpullit. Petro-E leum

186쪽

CAp. XIII. DE VERMIBUS

leum aci aliquot guttas exhibitum ecticacissimu inexperti sitiat Aegiptii. Mercurialia, aethiops minerale, ab omnibus fere laudatur; decoctum hydrargyri No. 8. pro potu ordinario vel ad aliquot cochlearia mane jejunanti datum. In quibusdam proficuum inveni, in quibusdam inutile prorsus. Remedium anthelm inti cum mercuriale NUFFERIANUM minus probo ob vina drasticam in quibusdam, in aliis ob nullam essicaciam, cum tutiora praesertim dentur, neque minoris quam illud essicaciae. Comprobavit demum experientia Lisum aquae calcis, musci corallini, c. c. usti radicisque nauci sativi crudi esum.

M. I 28. Evacuantia demum sunt rhabarbarum, . cui si additur parum mercurii dulcis vermes integri citius & tutius protruduntur. Spigeliae mari landicae radix tanquam alvum movens etiam. addito mercurio depraedicatur a MURRAY in apparatu medicaminum, contra vermes. Datur in

pulvere ad grana duodecim in infantibus, in infuso ad grana yiginti, lic facilius assumitur. Adultis vero datur in substantia ad drachmam, in iii-suso ad unciam dimidiam; sulphur auratum antimonii tertiae praecipitationis cum auro sulminante commendatur ab EΤMULLERo. Aloes quoque, radix & resina jalappae, diagridium sulphuratum, gummi gutta, prudenter R debitis intervallis post usum optimorum anthelm jnticorum per aliquot dies usurpatoriim , surgantia sunt

187쪽

contra VermeS minime Contemnenda , remedia

No. 9. IO. II. mihi sere semper probatae sue

re virtutiS.

g. Ia9. EXterna quoque non negligenda. Sic praescribitur clyster No. ia. vel etiam eX solUtione assae foetidae. In tenesmo clysma blan dum ex lacte optimum. Suppositorium sorma tum e carne veteri salita. pinguedine derasa laudat ANDRY pro alliciendis ascaridibus. Lini menta quoque, quibus regio umbilicatis inungaturbis de die, proficua in tenerioribus sunt. Hisce

addunt quidam unguentum de arthanita caute tamen, aliquando enim tormina & dysen teriam excitas se certum et Formula mihi usualis habetur No. H. Num in dissicillima cura vermium cum maXime latorum , machina applicanda electrica Τproponit DE HAEN. f. Igo. Pro phthiriasi, aliisque vermiculis sti- perficiem externam corporis obsidentibus commendatur capitis ablutio cum urina calida, spiritu vini, solutione aloes in aceto squillitico, muria, lotione mercuriali. Mortem sequi inopinatam vidi in Virgine adulta, cui caput in ungebatur unguento mercuriali pro pediculis necandis. Semen staphidis- agriae inspersio ta

188쪽

64 CAp. I. DE VERMIBUS.

, M. I gr. Circa usima anthelm inticorum internorum monendum. i) Quod non diu iisdem insistendum, praesertim dum non expelluntur: miro enim modo alterare possunt humores. Σ Qtuod decrescente luna potius Operari vulgo creduntur. q) Qtiod abstinendum sit a causis omnibus, quae vermium genesi favent S quidem ab usu acidorum continuo , quamVis aptiori tempore

acida, anthelm intica evadere postilat. 4) biodverminosi sint plenius cibandi & quidem interdum alimentis durioribus, halecibus salitis ex sententia RoSENsTEiN. s) Quod potus optimus verminosis sit vinum aquae frigidae mixtum. FOR-

189쪽

Liquor. C. C. Succin. gi. III. Larid. Liquid. SId. gi. I. Syr. Diacod. drach. I. M. pro una dos.

190쪽

66 FORMULAE

Sp. nifr. d. drachm. Liquor. anod. M. H. drachm. I. O cajaput. scrup. I. Dos. omni biliorio gi. XXX. in vehiculo aquoso.

OL silior. assctri Verbasci ana Une. I. hy0scyam. Unc. semis. Camphor. drachm. semis. 'hy'. Lavand. Comp. drachm. II. M. pro inungenda parte contracta post Bain. vapor. NO. T. ' i Rofur. sann. drachm. II. Cum f. q. mess optim. , F. Bolus summo mane sumendus.

SEARCH

MENU NAVIGATION