Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

7 HIEROGRAP HI AIT HIEROGRAPHIA.

IACTAE CRESCIMUS. Exhibet hic Mysta projectiles ollas artificialii: ne repletas duas, quae in hostes, aut obsessas urbes ad 'incendia excitanda' projiciuntur : Hae, quia flammam & ignem continent, ac is jactus, Vento agitatus, aut in materiam combustibilem incidens, facile excrescit, recte Symbolo adaptatur. Quo author Hierographiae, ignis instar, si

variis fortunae procellis agitetur, aut jactetur, se majorem indies futurum arbitratur. Viros enim fortes non dejicit fortuna, sed exercet; ut ubi injurias paulatim remiserint, crescant, ac malorum perpessorum memores, majori studio & conata animo fuisse infracto ostendant, nullamque calamitatem metuere, quam non forti animo ferre , & superare possint.

83쪽

HIERO GRAPHIA V. HIERO GRAPHI A.

PRAESTANTIOR ANIMUS.

Ouia proprium aquilae est Solem posse innoxie inspicere, propterea pullos implumes lubm- de cogit ut inquit Plinius in Solis radios intueri,& sit conniventes animadvertit, praecipItat enIdo , velut adulterinos & degeneres. Intuetur hic quidem Solem aquilae; verum iter sursum institutum relinquit, ac deorsum tendit, non quod Solis radios non serat visus, sed quod corporIs v I- res, ut Solem petat, non sustaciant. Haec eleganter Heros iste Symbolo suo accommodavit; Ostendere enim voluit, se omnibus animi & corporis viribus ad res magnas & sublimes tenuere; vaerum ad propositam metam & scopum peryenire non posse corporis , non animi defectu, Quem praestantiorem & inderessum animadvertit. Is,etsii absque corpore nihil praestare, ac co pus ad nutum regere non possit, tamen subinde ejus vireS auget.

Omnia deficiunt,animus tamen omnia vincit, Ille etiam vires corpus habere facit. N on tamen vires illa: animi appetitui, qui infinitus est, ac satiari non potest, comparari pON sunt: Consolatur itaque se, quod animus prom

ptus fuerit, etsi corρus imbecille.

84쪽

DI CUM SABAVDIm 77VI. HIEROGRAPHIA. NATURA MAIORA FACIT. In confesso est, NATURAM MAIORA

FACERE quam artem. Si quis dubitet, contempletur in figura Oceanum, usque fluxum &refluxum ; AEthnae ignitas evomitiones, quae interdum ingentia saxa ad aliquot miliaria ejiciunt ό nubium resolutiones & imbres, quae justiter subinde universam Provinciam per aliquot dies perfundunt, inebriantque. Certe haec nun- suam ab arte fieri posse, quivis percipiet. Vt autein his natura arti praepollet ita etiam in iis, quae homini insunt. Fundamentum enim omnium artium & virtutum natura est e debet. Nisi erit m quis aptus sit ad artes aut virtutes raro artifex aut prrus evadet ' Educatio multum quidem vo- teli, sed materiam tantum,figuli instar , a natura 1uppeditatam efformat; quae si inepta fuerit, nihil inde e iunget. Hinc est, quod nonnullis videantur innatae artes & probitas; aliis e contra neque educatione, neque praemiis aut poenis artes veIvirtutes inseri possint. Vt autem quis illustris fieri possit & clarus, educationi stic cedere debet

fortuna, quae efformatum educatione Ornet, α

laude, divitiis, honoribus & aliis fortunae donis depingat. Quo author Symboli respicit; qui, etsi

bene educatus, fortam aque accedente ad ma a

promotus sit, praecipuam tamen foelicitatis partem a natura, quo majora facit quam educatio deIOItuna, se obtinuisse, insinuare videtur.

86쪽

7'DVCVM S AB AVDIAE. VII. HIERO GRAPHIA. HIERE NT SUB CORDE S AGIT TAE.

Non videtur respondere Symbolum Hieroglypto obiter intuenti: Verum si quis diligenter perpendere Velit, eleganter convenit. Nam hic nomine sagittarietum non intelligitur, sed quod instar sagittae procul pelli, ac ferire potest. Proinde tormentum bellicum e terra prominens exhibetur, cujus pars silla nempe quae globum, aut id, quod ejaculari debet , continet) iub terra latitat. Vt itaque sub terra haeret, seu latitat jaculum ; ita etiam magnanimus iste Princeps indicare voluit, se quidem habere sagittas, aut rationes,quibus ulcisci injuriam, ac iram explere nos sit; verum sub corde haerere, quod iram comprimat , rectaque ratione frenet : Heroicum enim est, non solum hostes externos, sed etiam internos, nempe pravos animi affectus domare, dc vincere. Inter hos homini rationali nullus ira turpior est. Ira enim ratione caret,ia furoris

est initium. Hinc recte Ovidius e Vince animor, iramque tuam , qui calem

vincis.

Verum ut ira absque ratione belluina est: ita quae loco & tempore fit, ac ratione regitur, utilis est& necessaria, tum ad regendos subditos, tum

87쪽

to HIEROGRAPHIA ad compescendos hostes. Haec agittas sub corde latentes habet tamdiu, donec occasio offera tur: idque necessarium est Principibus, ne temere de impune ab hostibus vexentur.

VIII. HIEROGRAPHIA. FORTITUDO EIVS RHODUM

TENUIT. Reperitur hic HierographiaAmadet sexti Du- eis Sabaudiae; nisi quod hic serpens caudam ori insertam habens addatur. Serpens prudentiam, Vinculum concordiam sociorum, & literae Symbolum explicant. Qui causam Hierographiae intelligere cupit, legat quae ad Hierographiam primam praecedentem scripta sunti

89쪽

8L HIERO GRAPHIA. IX HIERO GRAPHIA. INFESTVS INFESTIS.

Elephas hoc habet peculiare, ut cum ovium pregem obvium habet, non solum non offendat, sed proboscide, qua manus loco utitur , hinc illinc oviculas amoveat, ut sibi viam faciat,easque non laedat. Generosus iste Elephantis animus Causam praebuit Hierographiae , quae Elephantem sibi viam per gregem facientem, ne oviculas Conterat, alem Symbolo INFESTUS INFESTIS, demonstrat. vult autem author intelligi, se injuriam aut vim inserentibus infestum, utetis vero & benignis mitem fore. Quae certe virtus etiamsi quemlibet deceat,nulli tamen magis, quam Principi, convenit. Hac enim amatur a populo, suoque loco dignus censetur, quod bonos tueatur, eosque praemiis ac honoribus ornet, malos vero puniat,& a Republica tanquam aliis infestos abigat. Qui Princeps subditorum facultatibus inhiant, ac minima data occasione ad se trahunt, omnibus se exosos faciunt,& non du-xabile regnum habent: Execrabile enim vulgo videtur, eum qui immensas habet divitias, non solum tenacem esse , sed innocentes, aut

vix poenam meritos spoliare.

90쪽

DUCUM SABAVDIAE. X. HIEROGRAPHIA.

. FIDE ET CONSILIO.Εlegans haec est Hierographia & vera, quae

orbem fide contineri, & consilio regi, ostendita Manus enim junctae fidem, & angues consilium vel prudentiam designant. Quantum valeat ini Republ.& consiliis fides, sciunt Politici omnes. Fides enim commercia firmat, sine quibus nulla Respubl. florere aut stare potest. Fides laboran

tem ac egentem Rempubl. nutrit & alit. Hanc si Principes vel exercituum Duces amittunt, praecipites ruunt, neque amplius se vel exercitum tenere aut sistentare, deficientibus facultatibus, possunt. Vt autem in istis necessaria fides, ita etiam in consiliis, quae propalari non expedit, ac ad tuendam Rempublicam, hostesque arcendos debellandosve, instituuntur. Haec enim qui contra fidem silentii datam detegit, hostique revelat, proditoris supplicium meretur. Si quis Theologice fidei vocabulum explica Ie velit, convenit optime Symbolum Hieroglypto. FIDE enim, hoc est religione, ET CONSILIO, id est, legibus, quae Iurisprudentum

consilio statuuntur. hunc orbem regi certum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION