R. P. Ioannis Kreihing Societatis Iesu Emblemata ethico-politica carmine explicata

발행: 1661년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Non fremet,& psobris acuet furialibus iras: Dissi dij finem promptus ab ense petet. Ne tamen arripiat me indice protinus arma, Et pugnam, Ut vires experiatur, amet. Foeda veto reprimat tumidae conuitia linguae; Namque parum cordis, plusque timoris habent. Saepe aliquis nullam retulit post vulnera laudem, Qui poterat salua laude redire domum Parce probris igitux, ne pax, quam talia laedunt, Protinus armata sit violanda manu.

112쪽

Iis cunctas tempus, morsseniami vorant.

Ecce Vacant epulis tempus,mors, atque Vetust as, Horarumque infert turba ministra dapes. Nusquam, crede, fuit conuiua voracior istis. Cum simul absumant plurima, plura petunt. Ecce onerant hominum, pecudiimq; cadaueram Ham, Quicquid & oceanus,fetaque terra tulit. Sed saties nulla est: fiunt quoque fercula turre S, Et nunquam saturae sunt cibus illa gulae. Quin consumpta iacent septem miracula muncia

EMBLEMA LXV.

His nihil eductus.

113쪽

ETHICO POLITICA.

Exeditur ferrum ferroque valenti US auIum, Quod vix immiti molliit arte faber. Atria, templa, domus,& firma palatia regum, Non exstinguendae dant alimenta fami. Hae quoque te poscunt mensae: tu missus A illis, Cum bene te tandem paueris, Vnu S eris. Omnibus absumptis quid dente voracius illo 3ὶ Mensa his conuiuis ultima mundus erit.

EMBLEMA LXVI.

Impedimenta tollenda.

Tolle quod obstat.

Quid iuua taura fauens, spiransque a puppibus Auster,

Et mare pacatum, tensaque vela Noti S, Anchora si proram retinet, neque fune soluto I e licet, quo te ventus & unda vocati

114쪽

EMBLEMATA. 8sQui gaudere bonis rerum successibuS Optas, Et tua per placidum currere vela fretum; Ne sit segne tibi studium remouere quod obstat, Iamque profecturae demere vincla rati. Scandere ne raptis videare ad sidera pennis, Credere vel tardum posse volare bovem. Res stulta est, pedibus gressum tentare recisis&, Grandia vel manca spargere tella manu.

EMBLEMA LX v ILQuid non ope possumus illes

Quae miranda vides toto pulcherrima mundo, Principio foedum cuncta fuere nihil. At mandante Deo, mox iussa venire sub auras, Ocius ex nihilo machina tanta stetit.

115쪽

D ET HIC O-POLITIC A.

Siccus Erythraeas calcauit Hebraei S arenas, Et vaga, ceu murus, constitit unda maris. N nniades cursum iussit consistere coeli,

Parque fere est geminis unica facta dies. Mille Palςstinos potuit concidere Sampson, Et sua sortuit repperit arma dolor. Inunc,& panitans rebus disside sinistris, Auxilium Superi, tu modo posce, dabunt.

EMBLEMA LXVIII.

Propter securitatem.

Cum scopulos, undasque inter, vent6sque furentes, Allidi puppes, naufragiumque timet, Nautica vicini metuens & cauta pericli, Quassatam properat f.ere turba ratem.

116쪽

His studium est, forti proram firmare rudente, Dum curua iratas anchora mordet aquas. Cura aliis, faruo subducere carbasa Vento, . Horridaque in tuto frangere flabra sinu. Hic quoque ne caram cogatur perdere Vitam, Tot curis partas in mare iactat opes. scilicet est animi virtus laudanda sagacis, Pramisium cauta pellere mente malum. Deses homo est,& mentis eget, dignusque perire est

117쪽

EMBLEMA LXIX. Quiestat.

Somnum ne rumpe letant, Desine sopito somnum turbare leoni, Ne fias auctor funeris ipse tui.

Dum iacet eXtentuS, patulaque sub arbore dormit, Secura in siluis cetera turba manet. At iii orte canum resonet latratibus aether, Deserat &pulsus lumina fessa sopor, Exiliet, repetetque fremens dc concitus ira Cum multo somni forta ore damna sui. Gqtu tranquillam quaeris traducere Vitam, Tutaque faecundae munera pacis amas, Alterius dulcem caueas turbare quietem,

Plaesertim si te fortior alter eI1t. Nec

118쪽

conueniunt Reg ipietas, atque aspera bello, Si sorte ad pacem sint optas arma, manus. Nemo mihi solas Regem defigat ad ara οῦ Plus aliquid regni cura salusque perVnt..

Sit Disium reuerens it seruantissimus aequi, Et prisca vincat religione Nunaas: . At pariter, sit bella vocent, consurgat in arma, Nec rudis asterius praelia Marte geras

EMBLEMA T A

Nee tam dissicile est timo requiescere posse, Si somuum alterius rumpere nemo velit. Hinc odia,& clades,& tot dispendia belli, Quod sua sopito somnia nemo fouet.

arma regia.

119쪽

so ET HIC O-POLITICA.Αnte aras alius,tensis ad sidera palmis, Procubet,& multa cum prece thura serat. Et modo pro populo caelestes leniat iras, Et modo pacato Numine multa roget. Et modo diuinos tractet volvat vae libellos, Et flammas animi nutriat inde sui. Sic vivat, sic semper agat, sic libera ducat Otia, dum caesum fataque sera Vocent. Et sat laudis habet, propriam curasse salutem; Publica nec quicquam res capit inde mali. Distendunt magnos grauiora negotia Reges: A templis illos Martis arena Vocat. Rem geminis illic peragant feliciter armis: Haec pietas,istarc publica cura dabunt. Felices, quibus haec firmo connectere vinclo

120쪽

Ε M BL EMATA

EMBLEMA LXXI.

oculi alient.

Hei mihi, quam miserum est alieno cernere vulti omnia conspicias, quae potes, ipse tuo. Aspice, quam salebras offendat caecus ad omnes, sit licet assuetae dux canis ante Via . Infelix Princeps, qui dum sibi credita spectat Omnia, nil oculis excutit ipse suis sDucitur ali, non quo regni tutela salusque, Sed quo ductoris commoda spesque trahunt. Utque sic ille sagax, de gnarus qua sit eundum, Qui praeit,& tuto tramite signat iter: Non ramen em cier, ne peccent plurima Reges. Saepe labat, catuli qui praeeuntis eget.

SEARCH

MENU NAVIGATION