R. P. Ioannis Kreihing Societatis Iesu Emblemata ethico-politica carmine explicata

발행: 1661년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

EMBLEMA XLIII.

Meretrix,

Pt in bubis ipsa veneni.

Mortiferos oculos, animamque,&virus echidna, Martius & serpens,& basiliscus habet: Sed letale magis meretrix,grauiusque venenum est Saluus ab interitu qui cupis esse, fuge Illa potest oculis toti dare toxica mundo: Cum canit, aut loquitur. shua aconita vomit. Illi nulla fides, nulla est constantia mentiS: Non illam Veneris, non amor explet opum. Illa ornare dolos, in praelia mittere fratres, Hostibus inuictos vendere prompta virosa

illa

82쪽

EMBLEMATA D

Illa etiam miseros hominum depascitur artus: Hanc propter reges, regna e versa iacent. ersica Persepolis, miserandaque Pergama Troiae, Sunt duo iam propter turpia scorta cinis. Et quid opus multis 'quam sit mala bestia scortum, Diluuium,& Sodome, tuque Gomorrha doces.

Sapiens moderabitur

Atrox ira malum est omni spoliata decoro, Nec se mente sinit, cum furit illa , regi. Nam simul atque animi rupit cohibentis habenas, Fit grauis, erepta mox ratione, furor. En, quam mente procul Salaminius excidit heros, Ille timor Priami, Graiugenumque decust

83쪽

Is, eum facundi lingua stiperatus Vlyssis, Perdidit haud.aequis Hectoris arma fabis; Versus in immanem rabiosa bile furorem, Vltor in innocuas sannit ense sues; Ac mox, dete isto vindictae errore, pudoris Impatiens, propria conciditis' manu. o turpis rabiesto fama protervia mentis . Quae,frustrata oculis, nil rationis habeti Nec fidum vero socium distinguit ab hoste, Et male securas reddit amicitias. Hanc cave; vel tutum nemo te credat amicum: Namque nec ipse tibi tutus amicus eris,

84쪽

EMBLEMATA

EMBLEMA XLV. similitudo.

Niora nigro nubat, societ se candidus albae; Dispatium raro est sat bene firmus amor An boue cum nitida quisquam sociabit asellumὶ Cumque lupo placidam iunxerit ullus ouem3

At cerne ut similes facili nectantur amore: En lea cum charo cbara leone cub t. . . Ceyuam ceruus amat; pascit cum tigride tigris, Et coniux simo fit capra sima capIo. Assiluint agnis agni, canibusque catelli. Et comes it lepori tuta per arua lepus, Vulpi liceret vulpes, urso coniungitur Ursa. Atque aper in siluis consociatur apro.

85쪽

Quod natura docet cur non imitantur amantes Quinimus at toties iungere dissimiles 3 Nectit amor smiles, pari unaque ligamina firmat Iafirma imparium vin cula nexus habet.

EMBLEMA XLVI.

Clem tia. Decet clementia Reges. aspice,quae quondam veteri spe stilcata Romae

Munere sanguineo turpis arena dedit, I erribiles uri, metuendis viribus ursi, Et par Maenalio dente tremenduS aper, Raptoresque lupi fortesque in praelia tauri,

Si qua alia aut mitti bestia digna fuit,

Horren

86쪽

EMBLEMATA

Horrendo, ac Nemees simili commisi a leoni, . Victa theatrali puluere strata iacent. Solus at imbellis, canibus neque credulus vllis, Quo mage pro vita bestia nulla timet, Assidet intrepidus, positoque timore cruentos Ingreditur lictus, tutior inde, lepus; Securusque sui veluti cum compare ludit,

siue capi patiens, sub pede siue premi. Quin pedibus pugnax paruis, etiam insilit ipse,

Grandiaque exiguis morsibus ora petit. Nec metuit tractare iubas, & standere dorsum, Per patulam petulans ire, redire gulam. Et patiens, placidusquc leo, velut inscius irae, Gaudet,& atrocis nil feritatis habet:

Sed facilis, blandoque auidus colludere, sese Lusori indulgct, blandi liisque fauet.

Cum fugit, ius eo uitur; mox cum redit, accipit ulnis; Denteque ceu fracto molliter ore tenet. Tam fera quid multis λὶ lepori dant ora receptus, Suntque illi astatio tuta latebra cane. Nempe decet magnos mitis clementia reges, Parcere supplicibus, frangere colla feris. Sed caueat, ne segnis alat clementia culpaS' Sit mansucdudo maxima,non nimia.

87쪽

U ET HIC O P OLITI C A.

EMBLEMA XL VII.

Segnities. Frangit inertia vires.

Quid non blanda facit, men tem sutata voluptast Pro quot magnanimos perdidit illa virosi Cernis, ut in Dalilae gremio Saramus heros Dormit,& exitio proximus ille suo est. Quam breuis,& turpis somnus fuit iste voluptast Quot illa priuatim quot dedit ille palam lille cui ludus siue iat lacerasse leonem, Ille Palaestinis dira ruina plaSis, Qui Thamnathaeas promptus succendere messes, Ter centum iunctis vulpibus vilit agro..

88쪽

EMBLEMATA'

Ille potens validos, ceu stramen, rumpere sun es, Et maxilla asiqi mille necare vii OS, Is qui Gazaeos emouit cardine postes, Impositosque humeris in iuga celsa tulit, Grandia qui poterat concussas templa columnis, Atriaque impacta sternere firma manu; Denique tot damnis, caesis tot millibus Unus, Qui genti Hethaiae clauus & uncta S erat, Quem fregit nullus, quem nulla potentia Ficit,

Qui semper maior quolibet hoste fuit,

Hunc solum gremio meretrix, & inertia steriair, Ludibriumque facit, mancipiumque molae'. O quo u Unc vires quo nunc tua maxima, Samson, Eneruis rapto robore vis abiit 3 Fregit mollis amor, fractos non antὰ lacertos, Hostibus& vires vendidit ille tuas. Victor eras magnus; pellex te femina strauit: Nunc post tot lauros caece, miserque moli S.

Discite ab exemplo, ne frangat inertia qVemquam, Hei mihi, non illo fortiox ullus erit.

89쪽

ETHICO POL ITICA.

EMBLEMA XLVIII.

Lithi abrumpenda.

ter audes. Nemo, cui constans finxit praecordia virtus, Quo grauiter laedat numina, crimen amat. Est expulsa tamen vitiis ubi cessit honestas, Et victae regimen crimina mentis habent. His bene praecipitur, breue sit, quod turpiter audes: Ne firment longar crimina dira morae. Saepius ingenuum tollunt iterata pudorem, Culpaque radiceS continuata iacit. Si culpa admis a est, patet indulgentia culpae, Et cito mutari noXia vita potest.

90쪽

EMBLEMATA Ni I peius foedi longa assuetudine facti;

auo semel assueris vivere more, mauet.

EMBLEMA XLIX

Non semper meritos, qra decet, urna tegin

Dum sors electrum Phathhontia funderet arbor Vipera in effuse capta liquore fuit. Qui subito allapsis ubi mox induruit auris, Deprensa,& tumulum vipera nacta suum esu Dira quid Heliaco non debet bellia ramo, Quae, quam lethi ferum nil nisi virus habet Anne potes: quisquam meritis, ac munere clarus,

Nobiliusve mori, splendidius u e tegit

SEARCH

MENU NAVIGATION