장음표시 사용
231쪽
Quin conculcatis procumbunt semina campis, Assolet ut pedibus trita iacere seges. Vanaque stratoris spes est frustrata labores; Et nunc lamenta, est ni nisi moesta super. In re nemo tuas spes prudens pone fugaci,
Instabile id omne est, spes mei a quicquid alit; 'Hoc solum excipi ah tibi quod pia numina spondenti Unica spes filma est, quam Deus ipse facit. EM3Iξ-
232쪽
Fortuna vitrea est, dumJlendet frangitur.
M BLEMA CXXXV. Fortuna seli ιitia fragilis.
ao 3 Ordine mercator statuens cristallina longo, In medio vaenum-dat sua vasa foro, Pocula sunt variis multum pretiosa figuris, Fortuna at primo stat quoque prima loco. Haec mira speciem princeps ostentat ab arte, Mercisque expositae praemia prima refert: Nirantis populi densium circumstat & agmen, Quique illam cupiat plurimus emptor ad est. Materiem hic vitri, claro splendore nitentis IS formae eximiae forte probabat Opus, Cum subito ex stabulo suo improuisus aperto, In medium penetrans provolat usque sorum;
233쪽
Et toto subiens oneratam corpore mensam, Supposito affricuit sordida terga pedi; Noxque tremens Omnis cecidit congesta supellex, i Sparsaque per terram vitrea gaZa iacet: Nec sua Fortunam laus est tutata cadentem, In ter, sed maius, fragmina,si agmen erat. Sic quae splenduerat modo, moX amisit honorem, Et porco tergum, nulla, fricante, fuit:
Lapsa sed in partes iacuit confracta minutaS, Damnique indicium lata ruina dedit. Quin pretium populi, nec iam mirantis habebat, Vsibus & nullis utile pondus erat. Nec madidis quisquam casum spectauit ocellis, Pro fletu dederat sus scabiosa iocum. Is solus lacrymis iacturam flebat amaris, Fortunam damno cui cecidisse fuit. An potuit melius, vanae fiducia sortis Quam fragile, agnosci, sit malefida bonum At tibi, cui splendet sorsan Fortuna, caueto, Est vitrea, attactu frangitur illa leui. .
234쪽
Campan itrea ct aemu νirtvi,st vanitia Iuus non durabilis illa est,
, quae virtute caret. Stat campana duplex, duplicem fabrefacta per artem, Hanc faber aere dedit, facta sed illa vitro est. utraque tacta sonat, sonitu movet utraque sensum, Utraque & aspectus quo recreetur, habet. Hanc flando, ast istam fecit fundendo magister, o Et laude est operis dignus uterque sui. Laus tamen amborum bene si pensetur ad usum, Plurima, queis vincat, praemia fusor habet: Hic etenim multos fecit, quod duret, in annos, fitque graues ictus quod sine clade ferat. M
235쪽
Flator at in fragili posuit retempuS,&artem, Afferat & cuius commoda nulla labor.
Iste igitur tanto minus est laudabilis illo, Quo vitro est duri firmius aeris opus. Par ratio illorum est, celebris queis gloria cordi, Qui laudem a sera posteritate petunt. Est, qui grandiloquis pingit sua nomina verbis, Et monumenta sibi condere voce studet: Est quoque, qui solida virtute per ardua tendat, Nominis ut fugiat post sua fata necem. Ille vitro similis, quod dum confringitur ictu, Lapsa breuem reddunt frustula sparsa sonum; Sed superest nullum fructus laudandus in usum;
De fracto at tantum dicitur; ecce, fuit. Nam iacet obscurus, nullo memorabilis actu , Nilque sonum praeter iam moriturus habet. At virtute suos solida qui finiit annos, Hinc nunquam totuS morte peremptus abit; sed velut aeterno sese durauerit aere, Perpetuo vitam non periturus agit.
Egregij hunc mores laudandaque gesta perennant, Vitiique aeternat posthuma fama decus.
236쪽
Crumena pulchra, sed vacua laus inanis.
Iaude caret,laudis qui nihil intus habet.
Quid pulchram, at vicuam miraris,stulte, crumenami Atque carens uummis suspicis artis opus Illa quidem argenti filo splendescit,& auri, Ut solet a Phrygia tela profecta manu; Sed, sit pulchra licet, nunquam ditabit egentem, Nec stomachi pellet saccida bursa famem, Theca caret sacro, sit quam is aurea, cultu, Si nil diuini, quod latet intus, habet. Miramur pulchrum, saccus sed plenus amatur, Putus & ingratus, si sit inanis, erit. Diuitis, en,Reges scrutantur viscera terrae, Auro intus careat, nil foret iste labor.
237쪽
Si Deus in pulchro 'ulchram tibi corpore sermam, Et cuiuis specie posse placere dedit. Huc animum assiduis studeas in tendere curis, Ne mentis species sit tibi pulchra minus. Sordida, quam turpe est, si menS in corpore pulchro Incolat,& frontis sit pudor ipsa sucei
Qui volet eximiae laudati munere formae, Is decus,& formam curet ut intus alat. Quid facies sormosa iuuat, si pectore toto Thersites regnum, Tisiphoneque tenent Non est, ad veram quae ducit semita laudem, Quae tantum,ut forma conspiciare, facit. Intus mentis opes, intus bona pectoris haec sunt, Quae te laudandum. conspicuumque dabunt. Is pulcher vere est, qui se virtutibus ornat,
Laude caret, laudis qui nihil intus. habet.
238쪽
Istis capitis stultum est pertundere
murum. Quid duri ad finem capitis conamina prosunt Si te, quicquid agas non velit ille sequiὶ Experiare licet, crebroque & sortius insta, Vrge importunis vel tua vota Viis, Si tamen usque tibi tua sit Constantia frustra, Quem fructum labor hie tam capitosus habe tr
239쪽
Desine;& ad studium mentem magis utile transfer; Persequeris frustra quicquid habere nequis. Quis molli sapiens naso pertundere murum, Aut celsum solis carpere tentat iter ZVt stimulum moueas, contrane allidere calces, Utque teras, limam lingere,stulte, velis 3 Quod sperare potes prudens sectator amato,
240쪽
Ondunt aduersa risumfelicia celant.
Decipimur stolidi, quia nos non nouimus ipsi,
Et nil cum simus, credimur esse aliquid. Ecce nitent culti non tacti fulmine montes, Queis nebulae, aut sumus, flamma nec ulla nocet: summa tegunt laetae speciosa cacumina siluae, Vitibus, atque hortis inferiora virent: Nec sua frugiferis subducit lumina Phoebus, sed rident tota, luce nitente, die. Astra fauent etiam, de coelo & parcitur illis, Nec fert his glacies, damna nec ulla gelu, Dentis