R. P. Ioannis Kreihing Societatis Iesu Emblemata ethico-politica carmine explicata

발행: 1661년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Inque necem occulto tendimuS usque gradu: C iuuenes abeunt lento cum tempore vires. Semper & ex nobis mors sua lucra capit.

Quid vehetis igitur stolidi confidimus annis, Et frustra sero quaerimus esse senes: Omnibus lati miseris veterascimus usque diebus, Atque senes fieri cogimur ante diem:

Nec formosa iuuat, Venerique aequata venustas, Nec vis, nec pietas, ingeniive vigor: Tendimus,& trahimur; sponte, inuitique movemur; Et properant iuuenes ad seniora dies. Quin veluti lima vires raduntur,& anni

Nec quod praeteriens abstulit hora, redit.

282쪽

EMBL EMAT AEMBLEMA CLVII.

Nos quoque floruimuι. Ad vos mox veniet am nos pracstam, ordo.

Quae steteram in siluis longe pulcherrima sagus, Per loca lata meis conspicienda comis, Quae crebro aestiuas fregi pastoribus auras, Cum traheret resonum fistula rauca nemuS. sub cuius densa requiescens fronde Viator, Inceptum fessiis saepe resecit iter. Nunc vetulae impacta succidimur, ecce, securi Et meriti ratio nulla prioris adest. Sed defloruimus; flos namque erat ipse caducus; Nunc quoque cedo aliis tota recisa locum. Quod mihi contingit.cunctis continget in orbem

Proxima lignatrix iam mihi ligna secat. I. I

283쪽

Ad vos & properat, qui nos modo transiit ordo, Qui nunc vos ornat flosque caducus erit. Vi uite me melius quotquot durare potestis, Plus faueat vobis, quam milhi, silua locum. Sed moneo, vestro nimium ne sidite flori; Mox inopinato tempore siccus erit: Vestra tegant etenim spatiosum brachia sun dum Frondibus & vestris temperet umbra diem; Sitis amor volucrum; vestroque a culmine silua Aligerum Varios reddat amoena sonos; Quin auium, in densis fallens plebs plurima ramis, Extruat in vestris plumea tecta comis; Denique si1lriosis sitis celeberrima campi S, Gloria; Hamadryadum deliciaeque choris; Vos tamen haud quicquam ps arconia tanta iuuablint: Non fuerat vestro noster honore minor, Et tamen occidimus: res hinc disponite vestras; Mortis enim cunctae caeduassilua sumus ..

284쪽

EMBLEMATA

EMBLEMA CL VIII.

Arboris ut vento decatiuntur opes.

Cum blandita suis multo pomona coloniSFoenore, pomiferos larga beauit agros, Iamque, incurua suae grandi stans pondere prolis, Quaelibet effusas, explicat arbor opes, Quam grata hortenses tunc dant spectacula Nymplari, Quam varia humanus gaudia sensus habeti Ditia tunc plenis nutant pomaria ramis, Ipsa voluptatem copia larga facit. Tunc recreant oculos pingentes po ma colores, Tunc nares, picto cortice milius odor: Tunc pyra languentem reparant matura saporem,

Et sua, quae placeant munera gustus hab et :

285쪽

αsς ETHICO POLITICA.

Est neque tactiis iners riamo decerpere foetum. Et versare manu poma vel ipsa iuvat: Nec caret auditu S, Veniat quo grata Voluptas,

Turba autumnale S cum canit omnis opes.

At quando, AEoliis ventorum fusa cauernis, In fera prorumpens praelia turba furit, Tunc quoque pomorum capiunt mala gradia matres, Namque cadit soboles; stat sine prole parens. Inde quatit Boreae sun est a potentia ramos; Humidus hinc amplas decutit Auster opes; parte alia, insanis vertex agitatus ab Euris, Amittit mistis mollia poma pyris; Ruris & in foedam decussa opulentia terram, Deso data luto, laesaque tota iacet, Et nihil arboribus superest, nisi forte capillus, Ast hunc, quae sequitur, mox quoque bruma rapit: Si ctruncis perit omne decus, sic gloria ramis, Statque bonis arbor despoliata suis: Nec Lephyrus fortae,Lephyri neque profuit uxo Nec queis hortorum est rustica cura, Dij. Sed contempta arent viduis pomaria lignis, Saeva velut vita quae spoliauit hyems. Non est absimilis mundi fortuna superbi, Illius speciem pomiser hortus habet. Quin plus illius delectat gratia multos, Quam quas autumno porrigit hortus opes, His laudatur honos, istis est grata voluptas, Luxuries alios, diuitiaeque trahunt. Est aliis longa pulchrum splendescere pompa, Atque viam multis carpere seruitiis. Sunt quibus excelsum captatur culmen in aulis. . Felicesque illos, qui tenuere, putant. Sunt, que is grande decus longe deducta propago est; Orcoque ab antiquis enumeratus auis:

a Clara

286쪽

Clara placent aliis bellacis praemia martis, Phoebaeae est aliis gloria summa togae: Denique, quar Vanus complectitur omnia mundus Munera, praecone S queis celebr entur, habent. Ast, ol)quam subito perit haec tam cara voluptas. 1 in cito diripitur quicquid in orbe place Florida ut aVernis pereunt vineta pruinis, Statque in frugiferis vitis adusta comis; Vt, sera cum quatiunt foecundos flamina ramos, Arboreae' a vento decutiuntur opes; Sic ostensa fugit fucati gloria. mundis Quin spes cum magnas fecerit, illa perit; Tu tua; ne Verum est j caue ut experientia dicar

Nam mill e exemplis hoc didicisse sat eiu

287쪽

Grande maris tandem sessi tranavim is aequori, Non procul a portu iam mea puppis ab eli:

Conspicio alterius iam promontoria ultae, Bustaque, quae video, Vociferantur, ad eli. Ercro meae excipiant quassatae carbasa prorae,

O rex stant in facio multa sepulchra loco. Hic terrae filiis;patrij haec sunt ostia portRS, Littore in hoc sistit navita quisque Orita plus ultra est, portus ves carcer habetur 1 Ille bonis requies,' na sed iste malis. Si bene non fidas rector sua vela per undas Duxitrix in pinvum. Pleuaxatana Tedit

288쪽

EMBLEMATA

Cantabunt reduci iucunda celetasmata ciues; Monstra dc quae, dicent, sint superata maris; Ille etiam aeternam gestan S in Vertice laurum, P Lemia, perpetuo non moritura, feret

At si transtra vagis deses permiseriti Euris, Vel neglecta sedet naufraga prora vadis, Aut huc vel lacera aut iusta sine merce reuersa est, Eluet aeterno carcere segnitiem. Hinc bene praeuideas, quam diuite littora naui, Et quam selectis mercibus, ista petas Nam neque defectus alio emendare labore; Corrigere aut cursum nec relegendo licet: Nil ultra in terris, operum sed terminus hic est: Omnia proclamant hoc monumenta loco. . . .

Aspice, qsam multis stet terra aggesta sepulchris, En hoc nautarum quot tegit ossa solum Hanc tantum omnis habet, quod contulit ipsus in orat, correrit factum nemo Ieaerius iteg.

289쪽

EMBLEMA CLX

Haec ultima linea rerum.

Aut exul, sine ne mali, rei Rex προ

ιο orum. Deniaue iam patriam peregre remeamus in Urbem, . Quasque lucri feci, concomitantur opes; Alterius facies se aperit nunc altera mundi, Aspicio & finem, sed sine fine, meum. Non hic assiduo volvuntur tempora motu; Nec variant vllas lux, tenebraeque vices, Hic va a nulla meat referens aurora labores, Nulsa hic praeterita est, nulla futura dies; sidus ab occasu nullum hic transfertur in ortum, Sol hic occiduos non agit ullus equos:

290쪽

us ab aula

thronum, amare

Constant iuncta simul neXa ex adamante catena,

Conseruantque suum singula firma gradum: Exscensu primo, primoque in limine portus, Mox ubi tanguntur littora prima pede, Scinditur in geminas procurrens semita partes ;Dextra iter, ad coelos;ad styga laeua Vla est. . Onisquis ab Oceano victor redit aduena mundi.

Et salua largas naue reportat Opes, Illi, de patriis occurrens obuia muris Turba frequens, lauro vincit amica comari

Moxque triumphali pompa ad capitolia coeli,

Insignem meritis, agmina

Atque hic,aetherea tota Numinis ex e et sum sistiir ante Regis ubi exceptas summo omnipoOrnatur serui laudibus ille boni: Et mox, aeterni sumpto diademate regni, Gaudia perpetuo, nil doliturus, habet. At si quis fracta venit haec ad littora puppi

insistor, aut cuius merce carina caret.

Qui piger ignavo consumpsit tempora semno, Aut infecta graui crimine corda gerit, Hunc in dira rapitHygius mox vincula lictor; Perpetuusque poli finibus exul agit. Quin & in immanes Erebi coniectus hiatus, Horrendum aeterni filmiser esca rogi. Atque his fine carens ambobus clauditur aetas Illa, quae in aeternos est peragenda dies: Haec duo cunctarum finis fiant denique rerum, Aut coeli requies, flamma vel atra stygos; Huc iter est facile; pronus descensus in orcum est, Ianuaque aeterni carceris Vsque patet. Nec opus huc multo pigros properare laborei

Ad superos satis est non tenuisse viam. Atina

SEARCH

MENU NAVIGATION