R. P. Ioannis Kreihing Societatis Iesu Emblemata ethico-politica carmine explicata

발행: 1661년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

r ET HIC O-POLITICA. Qui dare, si nequeant vina, dabunt lacrymas, Sic erit arenti quod polit & usque guloni: Nam si defuerint vina, bibentur aquae.

JEMBLEMA XXXVI. Mati fortuna.

Mala Irruunt, bona arrerat.

In nos laua ruit celeri fortuna volatuIArrepunt tardo commoda magna pede. Cur homini misero tanta est peruerso sertis, . Pluribus ut scateat vita referta malis Z. Nempe quia exilium patimur dominante nouerca, Prospera nobis cum sors habet exilium. Sed breuis haud stabit longum 'roscriptio tempui, In patriam melior sors reuocabit iter.

72쪽

perser,& obdures igitur; minus aspera torquent, QuScunque haud dubiae spem breuitatis habent.

EMBLEMA XXXVII.

nescit dare, iescit accipere

Excidit euerso curru prostratus Avarus, Et fracto in nigro puluere crure iacet. Disruptis, circum dispersa pecunia saccis. Gramineum vario contegit aere solum, Ille sed inualidus, tota porrectuS arena, Colligere effusas non valet ipsus opes; Sed miser a turba, nummorum parcus,& auri, Gratuitum auxilium, praetereunte petit;

73쪽

ET HIC O POLITICA.

Festinus surda sed praeterit aure viator, Clamantique manus auxiliumque negat. Sed iaceas hic usque rapa X, & sordiduS, inquit,. Abs te nam meritis gratia nulla venit. Nemo tibi ossicio miseratus seruiat ullo, Nam dare qui nescit, nescit & accipere.

EMBLEMA XXXVIII

Contingit raris eadem clementia sortis; In gremiis nunquam sus, asinusque cubant; At bene molliculis mulcentur terga catellis, Dormit & in dominae parua Lycisca sinu: Quin & pinguis Hylax bene coctas nauseat ossas,

74쪽

EMBLEMATA. svile sed in s fabulo stramen asellus edit. Isti terga tument, sete uis lacerata flagellis, Et simul imposito pondere pressa gemunt. Ille sed exultans per lectos ludit heriles, Seque ullum przeter nec graue pondus habet. Quam partita hominum varie sunt Numina sortest Quam sunt vix ulli conditione pares Transigit hic vitam, vitam quoque transigit ille, Vita sed haud unum vitae habet ulla modum: Vivere si quis amat, modus est tutissimus illi, Cui sua sors satis est, inuidiaque caret.

75쪽

-Facilis conscensius in altum huccollante Deo.

Mens humana loci semper cupidissi ima summi est, Et Zebedaeiadum vota superba uet: Sed defecta iacens, propriis & viribus expers, Nec potis est pennis scandere, nec pedibus. Et tamen usque suis votis super exit Olympum; Quaerit & alterius subuenientis opem. Sed lauat aethiopes,& capros mulget olentes, Aut auium, implumi cum boue, captat iter, Qui stolidus vanis, neglecto Numine, curis, Spes tantum humano ponit in auxilio.

76쪽

47 EMBLEMATA.

Si placet ascensus; non vana superbia,sed te Sidera summa si per Numinis aura vehat. Nil iuvat absque Deo: qui si procliuior in te, Supponat votis brachia firma tuis, Ipse licet toto confractis corpore membris, Et iaceas nullis usque miser pedibus, Protinus, aetherios sanus volitabis in orbes, Aliteque & citius, qui Iouis arma tulit. Succollante Deo facilis conscensus in altum. Namque potens rerum est. , nilque quietis eget:

Illi selibratis prona est ad posse voluntaS; Qui mundum digitis fertque refertque tribus.

77쪽

EMBLEMA XI

Silances Chri i ct Diaboli. Quod legat,illa grauat; quod grauat, a leuat.

Humana a geminis penduntur gesta stateris, Altera Christe tua est, altera Luciferi. Utraque inaequali sed pondere, crimina pensat: Quod grauat, ista leuat: quod leuat, illa grauar. Opponit Christus nostiis sua funera culpi S, Pondere,& hoc iusto fit mea culpa leuis: Nostra sed haec contra, pensat mala crimina daemon, Et lance iniusta fit mea culpa grauis. Nempe suus multum dispar est finis utrique;

78쪽

Propriis pronum est ignoscere culpis.

Exercent crebras vulpesque,teoque rapinas, Maiores praedo sed leo maior agit. Fur gallinarum spoliat vulpecula cortem, Et damna agricolis, sed nisi parua, facit. At leo, latro serox, in cuncta animantia saruus, Quin hominum & promptus pascere carne gula est. Et tamen ad nullum veniunt data damna tribunal, Nec se ipse ad poenas, suppliciumlae Vocat. Sed quando esuriens,pauido vulpecula furto, Ex patula raptam corte ferebat auem,

EMBLEMA XL Lu paenam aliorum prompti, ad propriam tardi siumti.

79쪽

ET HIC O-POLITICA.

Protinus ille fremens, ceu criminis ultor iniqui, Irruit,& miserae tergora dente secat. Illa cadens, elicui Quam mos est pessimus, inquit, A tauis tigridum forte profectus auissomnibus ali pronum est propriis ignoscere culpis: Ad poenas tantum culpa aliena venit.

EMBLEMA XLII.

Mirator forma imius ipse sita est.

Turpis in opposito spectans se simia vitro, Et catulos gestans, gaudia bina capit. Nam se, conspecta veluti Narcissus in unda,

Diligit,& formam deperit ipsa suam.

80쪽

EMBLEMATA

Dein catulos mirata suos, atque oscula figens, Aut Veneris putat,aut Palladis esse genus. Haec cum spectamus. Nobis dat simia risuin, Dicimus,& stulta est bestia amore sui. Res amores h absurda sui, dignissima risu: Sed cur ridetur simia, non homines 8Stultitiam an potius nostram non rideat illaὶ Nobis dux ratio est; haec ratione caret. At quota pars hominum proprio non peccat amore

Risusque insipiens simius ipse sui est Nemo etenim ess sapiens, qui se cla at amando; Vsque amor hic stolidos, ridi s que facit.

SEARCH

MENU NAVIGATION