Iacobi Sadoleti, episcopi Carpentoractis, s.r.e. cardinalis, De obitu optimi ac praestantissimi cardinalis Foederici Fregosij homilia

발행: 1541년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

PI CARPEN Τ ORA

De obitu optimi, ac prae tantisimi Sardinalis, Foederici Fregψεν,

7쪽

DOLETI EPISCOPI CAR

PENTOR AC ΤIS, AC S. R. E. Cardinalis, de obitu optimi, ac prars

stantissimi Cardinatis Foedeurici Fregosi j, HOMmilia. V D 1 T A uobis sunt, Fras tres Charissimi, ea, qtiae his recentibus nunciis, ipso Tu. more famae luctum at moeostitiam omnibus bonis denun. ciante, de morte Foeder1ci Fregos', Eugubinorum ciuitatis Episcopi, S. R. E. Cardinacllis, hoc quidem etiam ipso honore collegia, sed athsmaioribus&itistioribus de causis mihi colunctis somi,huc allata sunt: & quemadmodii in ille uir,cuius in omni praestantissimarum uirtutum genere, atque laude,paucos omnino similes nostra aspexit aetas, in 8c uehenaetia morbi celeriter ablatus, spem omnium bonorum,quae ob summam eius uirtutem A sapietas iam excitata erat, ut magnum in eo praei adium resbus Christianis constitutum esse putaretur , subito fractam,debilitata naque reliquit. Audistis,inquam, haec omnia, dc dolore animi sic enim oculis uultu.

8쪽

IA C. SADOLETI HOΜILIA prae uobis sertis) prosecuti ea estis . Ac nimirum in tanto Christiani nominis detrimento,tanta. Reip. iactura omnes, qui sensum humanitatis habeant, Christianaeque religionis aliquo amore tangantUr, angi,& dolere no mediocriter, necesse est .Ego uerΘ, qui duplici ex hoc nuncio uulnere sum percussuS,

qtiic p maximas habeo 8c publice 8c priuatim lugenudi,atque moerendi catisses,qudd 8c Reipub. damno,

quae mihi omnium rerum est charissima,uehemeter commoveor proprias meas commoditates, tu

cunditates , quibus ex huius uiri amicitia multisa riam perfruebar,amisias desidero, quo tandem anismo debeo es er Eo scilicet, quo sunt hi, qui res,quaS

habuerunt gratissimas, clim amiserunt, eaS quaSetia nunc habet,non ingratas modΘ,uerum odiosas etia, ac molestas ab sese nequeunt e 3cere. Nam cum mihi antea grauis haec uita esse uideretur, quain Ursgere iam coeperat,&obsidebat senectus,uires eam deficiebant cum animi, tum corporiS, tum autem

damna, 8c pericula Reip. habebant solicitam: unum hoc manebat adhuc solatium, quod reliquis curis meis, animi sollicitudinibus erat leuameto, quddaliquot amicissimorum, eorundem honoratissis morum hominum & dignitate,& beneuolentia ipse me consolabar, qudd habebam quibus cum comus municare, ad quoS referrem, quorum fide, amore,au storitate,gratia,in meis actionibus omnibus sub ileuarer, & niterer, tam his quae ad me ipsum,quam

9쪽

DE ΜΟ.RXE CARD. FREGOS 1 I. sus quae ad cogitationem de Rep. pertinerent: quanadoquidem eramus in ea sensibus plane uoluntatis bus* coniuncti. Nunc cum maneant eadem θά sene istutis & temporu uitia,rebus. in deterius quotidie prolabentibus nihil iam ostendatur alicunde bonae salutis 5c auxili j:si hi quo F praeterea accedunt mihi ex amissionibus 8c interitu familiarissimo', quo itidiani moerores, ea. solatia, quae prius me susten itabant, non solum nunc deficiunt, sed in maiorem etiam, & acerbiorem mihi conuertuntur dolorem, Quonam me uertamet Quid agam et Quae res mihi superest in uita, quae iam solatio, & delectationi esse Possit, per quam eam ego traducere, ii non iucunde hoc enim uerboWiampride ex usu Sc consuetudine nostra sublatum est)at saltem minus misere tolerabiliter possim et Una ratio est, opinor, quae tamen sola plurimum semper ualuit,nec potest unquam nobis bene sentientibus eripout tandem aliquando tot rebus aduersis, tot castigationibus admoniti, spem.

unicam rerum Omnium nostrarum in unius Dei clementia,& bonitate reponamus. Hanc sententiam,&hunc motum animi nostrum ut communicaremus

uobiscum, vos adhiberemus tum socios doloris nostri,tum consolationis participes quae una consolatio ex Deo nobis esse potest ) idcirco uos aduocari

curauimus, accepturi a uobis moeroris nostri leua

tionem, impertituri uobis confirmandi animi ex cris literis doctrinam. ua in re quidem nobisclina,

10쪽

6 IA C. SADOLETI ΗΟΜILIA 8c cum humano genere,benignissime egit Deus,qui

sua diuina prouidelia sic constituit, ut in tam uari jS fluctibus, & agitationibus hominum uitae, reS ad σueris multorum societate lenirentur, secundae austem& ex sententia fluentes, eadem secietate etiam auaerentur. Sunt tuitur mihi ea uobis commemo randa, quae etsi alias nonnunquam acta uobiscuria, dc a me uobis demonstrata sunt, nouis tamen quotidie admonitionibus, tantorum praesertim uirorum funeribus animaduertendis, & repetuntur utiliter, R in memoriam rediguntur , pertinent que sola ad ueram salutem,& felicitatem uestram: si non ausribus modo, uerum etiam animis UOS ea percipere, 8c comprehendere studeatis: ut uidelicet omissis,d

neglectis illecebris huius naudi,qus nihil aliud sunt, quam, ut uosipsim et intelligere potestis, seustratio

Uitae, regnum mortis, opinionum uanitas, inutile corporum studium, si cupitis esse fassui, speS Zcratios: nes uitae uestras in unum Deum aeternum omnis potentem, S in eius filium I E S V m Christum uni iuersa S conferatis. Haec,fratres,summa esst moniti consilii nos ri:huc omnis nostra tendit, nititur cos

hortatio,ut quod non optimum modo factu, sed solum factu bonum esst: id es ipsi nobis,quoad possus

muS, capiam US, uobis capiendum consulamus:&tamen pro illa sancta necessitudine, quae mihi uos biscum est,pro , charitate paterna, qua erga uos susmus aflecti, ita uobis cupimus proficere hoc consis

SEARCH

MENU NAVIGATION