Iacobi Sadoleti, episcopi Carpentoractis, s.r.e. cardinalis, De obitu optimi ac praestantissimi cardinalis Foederici Fregosij homilia

발행: 1541년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE ΜORTE CARD. FREGOSII. x γdixi, quod qui talia perpetrant,regnum Dei haeres ditate non consequetur. Non enim, fratres, talibus ullum consortiuesi aut comunitas cu patre Deo:in his enim peruersi tas, & cofusio inest,& plena prauiolatis,perfidiae,iniquitatis,temeritatis hominu uosluntas,saepe eadem accensa odio contra proXimum,

8c quicquid mali atque exit' queat, illi meditans. Quomodo igitur isti charitatem Dei in se ipsi habebuntet Si enim , ut Apostolus ait, proximum suum quem uident non diligul,quomodo diligent Deum

Patrem, quem non uident et Et sane omnia sunt hu iusmodi a lege, 8c bono more, & recto ordine penistus aliena, quo ordine maxime delectatur Deus. In his denique habitat 8c regnum situm omne obtinet mors, qua nihil eidem Deo inimicius es isse potest. Habetis propter quam causam in his, qui concupi scentiam carnis habent, charitas patris non inest:eare uidelicet, quia mors & uita nequeunt cohaerere, 8c qui proximum non diligunt, eum non possunt diligere . Nunc uideamus alterum genus disiunctua Deo quod est concupiscentia oculorum, quae ipsa quoque Dei societatem & contubernium repudiat, est enim tota leuitatis&inanitatis: nanque uagari oculis, Sc eorum delectamentis undi* capi, trahi in cupiditate omnium quae pulchra aspexeris,gemo

domi parare magnificos & sumptuosos, ambitione honorum 8c magistratuum corripi, uelle salutari,

c bonora

22쪽

18 IA C. SADOLETI HOMILIA honorari, conspici,inutile prosecto studium 8 pla ne uanitas tota est. At Deus ipse summa & absolutaueritas: qui ergo possunt uanitas &ueritas inter se consociari r nullum est commercium, nulla copula tio: Igitur cum hac quoque oculorum concupiscenstia charitas Dei iungi non potest, non solum quia amatur quae inania sunt, quem habitum animi quae

uera sunt & soli da,nequeunt delectare: sed etia quia in tam uolubili, & tam uaga mete stabilis Dei amor consistere non potest. Atque hoc genus secundum, minus quidem aliquanto perniciosum quam prismum, quod concupisceliam carnis esse dicebamus, tota tame sui mobilitate leuius est: omnia enim prorsus,quae ex hoc genere expellitur,& uana sunt ipsa,& totum genus uanitas. Quod ita esse, si quis forte experimentis non est doctus quanquam omnes qui aliquatum modo in hac uita sunt progressi, dod os esse oportebat tamen si quis errore mentis adhuc ducitur, Zc in hac inscitia iactatione , uolutatur, ut uana ista pro ueris ducat,legatis Ecclesiasten,credat diuinae scripturae testimonio, capiat documentum

ab his, qui sapientissimi,& exuditissimi habiti, uana

haec Omnia, quae oculis conspiciuntur, & ad uerita tem uitae inutilia iudicauerunt: tametsi potest unus quisque, qui aetate processerit, ex sese ipso docume tum capere. Quotus enim quisque est, cui uiro iam facto,quae in pueritia iucundissima uisa sunt,eadem nunc placeat: aut cui seni ea, quae olim uiror Quid

nonne

23쪽

DE ΜORTE CARD. FREGO SILnon ne quotidie sententia omnium sere' rerum com mutamus,8 quod placuit heri,hodie repudiamus Quod iccirco euenit, quoiata non est in rebus ipsas, quae sensibus percipiuntur, ac ne in nobis quidem qui percipimus 8c sentimus,certa ulla stabilitas,que

ualeat nos in eodem animi statu diutius continere: semper enim aut tempus ,aut locus,aut animi corporis p noua aliqua assectio uariat iudicium: quod de Deo, atque in Deo, taquam in re una omnium uni ssormiter 8c immutabiliter eodem semper modo se se habete,uariari non potest, nec semel cognita & peracepta de ipse ueritas,nissi per amentiam aut imbecilis litatem mentis dimitti: quorum alterum morbi ianaturae uitium esse solet,altem argumeto, nunquam

antea plane id fuissse perceptum, quod nunc tam les uiter dimittaturiErgo haec quoque pars mundano; rum silidiorum ingrata Deo, & ab eius dilectione

longe remota est. Quid tertia, quae tota noctis 8c texnebrarum est, Ositiatio uitae uidelicet num habere potest consortium aliquod cum Deo et Nihil enim, uero minus:ut enim dicit scriptura, Deus lux est,&tenebrae in eo non sunt ullae. Quis ergo tenebras cum luce coniunXerit, aut solem cum nocte uiderit bene conuenietem P Quid disiunctius,quid alienius,

quid insociabilius: Purum est omne quicquid est ex Deo; & simplex, Sc lucidum , 8c in omnem partem sibi patens,nullo artificio, nulla adulteratione fucastum.Tu cu in te ostries,&fingas,maiorem ,,quamc ι siti

24쪽

, IAC. SADOLETI HOΜILIA sis,uelis uideri, cum ea te simules habere ornameta; quae non habeas,totum , fraude, ac medacio te ob uoluas,quaeras. latibula conscientiae tuae, quo cir icumuenias proximum, falsa ad populum opinio

ne te esseras, hist aut quaestum , aut honorem artis bus aucuperis, aut etiam ipsa per se fallacitate dele etere, cum inflatum animum & simulatum morem retineas,putes te habere charitate in te patriset Non

his ille studiis,non his hominibus, non his moribus delectatur. Ipse enim Lux est, Veritas, Zc Vita:

haec aute tria,quae ab Apostolo nominatim expreΩs a stini,Tenebrae,Vanitas,Mors:nulla ut queat esse omnino inter tam dispares naturas beneuolentiae coniunctio. Quae cum ita sint,fratres charissimi, &cum Solis luce clarius cernatis, unum nobis tutum perfugium esse Deum,unam sapientiam, quae illum poscit,unam ueritatem quae diligit,unam immortas lem uita quae assequitur: Qtiid est,per Deum ipsum aeternum, & immortalem, quem totiens iam nomis nates cum pietate inuocamus,per II E S V Μ Christum filium eius Dominum nostrum, in quem fide aliter credimus, Zc per Spiritu sanctum, cuius interunis afflatibus excitati, in coelum oculos animos , tanquam ad patriam 8c cognationem nostram at tollimus, quod uobis in his tribus magnopere exspetendu esse uideatur, nisi uos sorte mortem Sc cororuptione uesTam, non immortalitate felicitatem

appetitis: duod ita mori, Zc quidem ad perpetuam

drama

25쪽

DE ΜORTE CARD. FREGO SIL 11 damnationem mori, si uobis sit propositum ,&si uestros id ante oculos praesens offeratur, horreatis, timeatis, refugiatis, ad id per circuitus uige S flexi ones alias itinerum nihilominus deuenire, nonne uobis est omni ratione fugiendum V Sapientia foris praedicat,in plateis dat uocem suam, clamat in capiate compitorum, in soribus portarum urbis profert uerba sua, dicens, Vsque quo paruuli diligitis insi pientiam & stulti quae uobis sunt noxia cupitis &dementes odio scientia habetiset couertimini ad cor ireptionem meam. Qui me audierit, habitabit tuto, & sine metu requiescet: intelliget timorem Domi ini, 8c scientiam Dei inueniet, qui custodit rectos ad salutem,& simplices corde conseruat. Atqui fras

tres ne sitis insic' , haec tria membra mundanae inisquitatis, quae modo memorata sunt, arma eadem

sunt 8c instrumenta Diaboli,hoc est rectoris & prae sidis tenebrarum mundi huius, per quae ille nobis trasennas tendiculas p apponit, ut illaqueatos & iris retitos in sitam redigat potestatem,genus* Deo diu catum suam praedam ericiat. Ille falsas saepe obiicit

utilitates opum,diuitiarum,agri,peculi1M,Ut spe eas rum rerum assequendarum correpti, nec fidei, nec humanitatis, nec aequitatis ducamus rationem: ille

lenocin's,blanditi js uoluptatum nos corrumpit: ille ad cupiditate inanis gloriae nos incitat, rebus tum secundis pertentat,tum aduersis: nullam deni machinam,nullum oppugnandi artificium omittit,

26쪽

rr IA C. SADOLETI HoΜILIA quo nos non & peruertere stantes, & fundamento stabili nixos, qui est C H R I S T V S, conuellere inde, labefactare que conetur: Cui resistamus quaeso fra tres , fide erga Deum, & constantia animi aduersus

prauas cupiditates armati: spes rerum coelestiu una

est, quae nos pascere, quae delectare debeatnlla nobis spectanda, seisianda est utilitas, quae 8c ueritatem contineat in se, & perpetuitatem: Illa gloria quaere da, quae si t immortalis. se cuncta Dei unius dona sunt,ea , ab eo petere, expectare. debemus. Nam naudus quidem siris muneribus nos decipit, Sc cum essecerit, ut eius illecebris inducti, a Deo descisse mus, tum omnis illa fallax Sc personata bonorum

mundanorum species Veros uultus sios aperit, at monstrat: tum pro breui utilitate perpetuum damanum, pro inani gloria, uerum N perenne dedecus, pro uoluptatum A suauitatum oblectamentis aeter ina igniu supplicia nos inuenisse cernimus . Est qui idem locus nonnuquam misericordiar apud Deum, dum in hac sumus uita, si nos ueterum nostrorum malefactorum poeniteat, tanta eius es benignitas,

tanta placabilitas: sed Sc sis pe poenitendi nulla nobis

facultas datur, quod animus infectus saepenumero diuturna consuetudine delinquendi, 8c contamina tus totus, aditum ad Deum reperire nullum potest:&praeterea accidunt praeter spem multa quotidie in uita, quae locum consit Js melioribus non conceddunt,ut semper parati temper uigiles,semper attens

27쪽

DE ΜORTE CARD. FREGOSII. asti aduentum sponsi expectare in sacris literis iubesamur. Hoc qui faciunt, serui apud Dominum grastiosi sunt: quos ille, cum uenerit, secum iubebit acscumbere. Atque ut exemplis quoque haec illustris ora faciamus, hic praesens moeror, haec summi uiri

mortui luctuosa cuctis,& acerba recordatio,non nequantum sit boni in honesta, pia, & religiosa uita, perspicue uos docet V Quod ut melius intelligatis, aliquot hominum potentia & opibus, quoad uixes runt, florentiu si id florere est, cum infamia 8c odio

omnium fere gentilam honoribus extolli, fortunis abudare exitus quaeso & mortes recordamini,quos

Tum ego nemine nominabo, ne mea uΟX cuiquam,

quamuis male de Deo, S de hominum uita merito, contumeliam inserat. Vos ipsi cogitare cum animis uestris potestis, quotiens eorum , qui cum essent in honore&potestate, opibus suis ad exemplum imo probitatis detrimentum Christianae Reip. abusi sunt,esset mors nunciata, quid senseritis, quid iudi icaueritis, quid intra uos Zc cum caeteris fueritis io cuti,cum bene actum cum genere humano tunc esse diceretis, quod illa pestis e medio esset ablata, cum laceraretur, qui dignus erat, omni genere maledis

florum. Quod quanquam inhumanum est, & in Christiano homine no Ibabile: misericordia enim potius, quam iracundia eiusmodi hominum mors prosequenda est, quos grauius excipit supplicium, id sempiternum, quam possit nostra mens cogi:

28쪽

r4 IA C. SADOLETI HOMILIAtando describere tamen interdu lingua promptiorcosilio est, praesertim cum iure uidetur posse uibras

ri. Sed sit quos tales in memoria habetis,uidete quid inter illos & Federicum Fregosium Cardinalem inutersit Alli & se ipsos 8c sua secum omnia, praeter maσlam fama, sui , nominis odium superstes apud hos

mines in aeternum interitum traxerunt . Federicus

nihil omnino sui, praeter corpus amisit, quod Zc suapte natura mortale est, fragile, 8c in illo mor bis 8c articuIorum doloribus ualde erat infestum: praeclara quidem illa,atque diuina, quae splendebat

in eo,uirtutis,doctrinae, iustitiae, religionis, miserie cordiae in pauperes, in Deum summae 8c singularis pietatis ornamenta in quibus ipse totu sese collocasu erat, ex quibus semetipsum censebat atque expens debat, & ab omnibus nobis pendebatur, neup mori tua sunt,illo ex hac uita abeunte,neo positant mori. Quicquid enim Deo acceptum est Zc gratum, nihil in eo iuris habere mors potest. Ille uerὰ cum in hac uita uiueret, tanquam coelestis in terra ciuis, cum in omnibus suis consit is atque factis nihil meditare. tur,nihil prae oculis mentis haberet, nisi coelum at

Deum,non mortuus esse, cum ad eum ipsum quem cupiebat accesserit,sed nunc demum uiuere uere coepisse est existimandus: neque uerd uos sentire aliter potestis.Quid enim est ex eo, quod mortuum possit dici et num uirtus, pietas, sapientia, religio et At ista

sunt maxime, quae immortalem uitam faciunt, quae

29쪽

DE ΜORTE CARD. FREGOSII. assi mori ipsa possendi, nihil omnino esses in omnes nastura rerum non caducu & mortale . An mens ei IIS,

Sc sermo,& incredibilis in eo Graecarum, Latinam, Hebraearum , literarum scientia, quae uiuit in scri piis,& uictura est plura enim ille confecit sui quidepraestantis ingenia ,sed multo magis pietatis, & reli gionis monimenta, ex quibus nos aliqua legimus: cum is ortus familia nobilissima, imagnis auctus ho

noribus, uersatus in rebus maximis cum autoritate

8c laude, cupidus uitae quietioris in Gallicanum coeo nobili, quod Christianissimi Regis dono regendu, tuendi imip susceperat, se contulisset, at inibi cum resigiosi s fratribus nonnullis nocturna, diurnam operam sacris literis impendens, conciones si e ad fratres hortandi, docendi, monendi, consolandi causa, more maiorum, sanctissimorum quidem paσtriam & eruditissimorum, haberet . Quid amor, &heneuoletis studium admirabile, quo cuncti ubi

homines illum prosequebantur,num mortuum estet immo uexd exarsit acrius,quam unquam antea, nec

patitur ferri si ne lacrymis tanti uiri desideriit. Quid honestissimom, modestissimorum, humanissimo rum , morum, uel corporis eiu S tanquam domus, uel mentis atque animi tanqua domini, quasi quin dam lauta preciosa. supellex,iaon ad usum 8c orna, tum huius mortalis uitae quanqua&lancilla uita

insigniter ornabat)sed ad fructum illius sempiternae ab ipse comparata, potest,e dici in eo interiisse

30쪽

ο IAC. S AD OLETI ΗΟ Μ ILIA Nominis uerὰ laus atque fama, tantarum. in eo &tot uirtutum admiratio , moritura ne unquam in commemoratione hominum est: Vos metipsi uide iis quanta celebritate sermoniS, quanta commemos ratione omnium, quantiS cunctorum praecon 's 8claudibus in coelum efferatur. Quae igitur in scelerasiis N improbis hominibuS nunquam uixerunt, instegritas, aequitaS, continentia, bona fama, religio,

haec eadem in sanctis & pηS rnori non possunt. At haec quae diximus priuatim ad ipsum pertinebant: quid quae ex eodem ipso ad utilitatem publicanar

Rexit olim Genuam patriam suam, urbem opulen stam Sc nobilem, pollentem in Liguribus terrestri imperio , dominantem maritimo, una cum fratre suo Octauiano Fregosio, magno quidem homine militaribus factis S honoribus,sed imprimis omnisum quo S UOS unquam nouimus,lium anitatis, iustistiae, integritatis , obseruantissimo, quo unquam Genua statu rerum, dum illa ciuitas illo modo, hoc

est per factiones 8c partes gubernabatur, florentior fuit, cum nihil praeter aequum Sc bonum permitte retur cuiquam, nec in studiis Sc dissensionibus par tium,quae in illa Rep. assidue uigebat, qui particepserat dominatus quicquam plus posset per uim es in iuriam , quam aduersarius eius per ius es iudicium. Eo tepore noster Federicus pyratas classie insequens traiecit in Africam,oppida aliquot vi cepit,hoistium manus fugauit, redηt in patriam uictor, p6st como

SEARCH

MENU NAVIGATION