Danielis Heinsii orationvm

발행: 1642년

분량: 777페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

DISSERTATIONE s. o 'misertatio Platonica de Pulchro Socratis, ad Maximum strium olim consiripta.

Assaracis obstetrices imitari Socratem ille&matres nutrices imitatur. quae cum filios increpuerunt aut alumnos, fabellam illis reserunt nonnunquam. Ita hominum cum repreliendi vitia, eosdem aliqua, ut plurimum, narratiuncula solatur Socrates.

trunque etiam sub Platano ab eo factum ubi in Lysiae oratione xaminanda Phaedrum corripit , in sua suauiter demulcet nec tam loquitur quae dicit quam depingit. Tentemus isos idem si videbitur non Phidiae aut Polycleti, non Epei arte aut Theodori, sed vel Orphei ipsius, vel Pythagorae: aut si quis alius tam prope ad Pythagoram

accessit, quam Pythagorasjam olim, ex suorum mente, ad Deum. Veris enim accidit

Philosophis , quod in Europa leonibus:

ut vix supersint amplius Age, circulum depinges cujus summa parsi coelo veniat, ima in coelum abeat , media illius terram tangat Principium illius sit a Deo, finis maneat in Deo , in infimo stet Socrates. In summa ejus parte, pulchrum, in aduersa voluptatem, in infimo cum Socrate amorem pone. Inter utrunque, qui trunque amat, stet Socrates inter utrunque, qui semper amat, si e Socrates. Nam ut qui a nicta venitri ad meram

732쪽

1 DANIELI HEIN s II tam tendit, semper currit ita, qui trunque

intuetur, semper amat Socrate nimirum. Et

ut stadium in quo decurrit, non excedit cursor, ita orbem istum non excedit Socrates. Quemadmodum qui currit, neque ignorat metam a qua venit, neque metam ad quam tendit, ita neque pulchrum ignorare potest Socrates quod vidit, neque voluptatem ad quam tendit Metam neque hanc neque illam tangit, quisquis adhuc currit quemadmodum nec pulchrum consecutus est, quod amat, qui adhuc amat , neque voluptatem consecutus est, quam sequitur. In utroque amor desinit, quemadmodum trunque de init in Deo. Stadium non unum est nec idem. In alio Socrates, in alio, ni fallor, currit listhenes. Voluptas non est una .aliam Socrates sequituri aliam mmdyrides Pulchrum non num est. aliud Callias sequitur, aliud Socrates. Non eodem modo currunt, non eodem

modo amant. Alitolycum Callias,Alcibiadem amat Socrates .Da Socrati Autolucum; Calliae

Alcibiadem Autolycum emendabit Socrates, Alcibiadem corrumpet Callias Scis quomodo Alcibiadem aspiciat Socrates ut ignem aliquis per rimam, visiorem, sub aqua. In corpore animuli spectat Socrates, ted pulcherrimum, in animon eum H ibet pulchrum suum animus, habet pulchrum suum corpus: sicut pulchrum suum habet homo, pub

733쪽

DIssERTATIONE s. 7IPpulchrum suum equus quae in uno pulchro desinunt. Qu.od cum unum sit in coelo, diuiditur in terra sicut radii in terra sunt multi, unus Sol in coelo. Deficiunt paulatim radii; deficit paulatim pulchrum. Et tamen, radios cum aspicis, de Sole cox itas, pulchrum hoc cum vides, originem illius mente reuocas. Sub platano cum sed et Socrates, non jam Solem, sed radios illius videt. idem, cum in corpore oberrat, non jam pulchrum sed imaginem illius videt Imago Deo proxima est homo. imago pulchri, pulcherrimus Ideo non Theaetetum, neq; Chaerophontem, neq; Aristodemum sed Charmidem, sed Alcibiadem, sed Phaedrum, amat Socrates. Nemo Solem, nemo pulchrum non vidit excipio caecos, excipio improbos Pulchrum olim omnes, teste Socrate, viderant : solus meminit philosis plius. Voluptatem sequuntur omneS,Veram solus sequitur philosophus. Quaeris, pulchrum ubi viderit Socrate. Profanus es, si nescis, impius, si negas Nec enim Socrates

esse incipit cum naicitur , nec esse desinit, cuni occidit Aliud est faber, aliud securis: aliud est Socratis corpus, aliud ipse. Neque

quenquam docet, omnes monet Socrates:

nec in striiit ignaros, sed interrogat. Ideo nec precium a quoquari ut Thrasymachus, nec mercedem exigit , ut Gorgias. Qi,icquam

se scire negat Socrates.Aliud enim scire, aliud cst

734쪽

1 DANIELI HEINs II est meminisse. Reliquis scientiam relinquit, sibi memoriam, ut suam, seruat Socrates. Monere autem quae non memineris, est hominis, exigere precium, non est Philosophi, sicut scire aliquid non est hominis. Nam ut nemo temulentum docet postridie qua vi- dies non meminit, sed monet tantum quae non plane ignorat ita crapulae humanae Socrates succurrit. Haec est obstetricia quam hauserat a matre reliquos docebat Socrates. Obstetrix Pharnarete, obstetrix in Theaeteto est Socrates. Aippe ut statum obstetrix, non gignit, sed educit, ita scientiam non conser Socrates, sed elicit. Et tinfans vivit priusquam nascitar, itari in homine est scientia priusquam aliis apparet. Dubitat, an Deus siti, Aristodemus non ignorat, sed oblitus cst Monet Socrates, Aristodemus credit. Res nostras Deo curae esse, Aristodemus jam non meminit Socrates ostendit, Aristodemus jam monitus agnoscit. Ad hominis memoriam quem nosti, vestis ejus, ad memoriam ipsius pulabri, signum ejus susticit. Et ut amici sigillum cum vides, non amicum vides, sed agnoscis, ita solam ipsius pulchri imaginem philosophus ostendit, ipsum ubi

est relinquit. Hoc in Lyceo, hoc in porticu, hoc sub platano cum cura agit Socrates. Omnes pulchrum quaerunt, pulchrum ue

nit philosophus H oc est, quod inirnabis ac

735쪽

DIs s RTATI NE s. 13 vocibus Grammaticus, in oratione Rhetor,

in disputationibus Sophista, in auro auarus in amica amator, in cane venator, in planta quaerit rusticus Ex Homero depingere hoc, si lubet, pollum. Pylum proficiscitur, ut patrem inueniat, Spartam abit, ut quaerat, Telemachus Maratum desiderat, luctu conficitur , unum hoc Penelope agit. Domum Vlystes redit Domi nec patrem Telemachus, nec maritum Penelope agnoscit. Vlysia sem Minerua, pulchrum mutat Deus. Vna

anus est in aedibus , decrepit , deformis: Socrati hic haud dissimilis quem SilenumAucibiades , monstro sum Cleobulus , torpedinem dicebat Meno Cicatricem haec prius quam dominum agnoscit. lyssem ante incognitum cicatrix prodit, neque lylles tamen est cicatrix ipsa sicut neque sui similis Viriles ipse Euryclea Socrates, proci sunt Sophistae Pulchrum Sophistae quaerunt, sed i in verbis, proci voluptatem, sed in vino De- pingere idem possum ex Tragoedia Exst tre sed de fratre Ele Stra quaerit,&quem quaerit, fratercst quem vidct. Manum Orestes tollit, palam annuli ostendit Electra protia nus exclamat,

Ita Phaedri sui viilium, Charmidisque oculos, a comamAlcibiadis cum videt Socrates, exclamat Annulum in domo patris viderat Electra,

736쪽

1 DANIELI HE INSII Elei ira, pulchrum in coelo Socrates. Nunc terque agnoscunt, nunc Vterque exclamant Sicut pueri cum vultum patris, vulatum matris alibi depictum vident, osculantur eum, tanquam ipso. ita Socrates cum pulchrum corpus videt, protinus de Deo suo cogitat, quem ita tuetur. Et quemadmodum in somno , fratrem aut sororem saepe amplectimur defunctam , ita pulchrum suum in hac nocte semper videt Socrates. Quippe ut duas inter vigilias medium est nanus , ita haec utrinque vita summum suum habet bonum . quorum hoc est, hoc futurum est. Et ut non praeterita in somno tantum reminiscimur, sed, ventura diuinamus, ita quae vidit reminiscitur, 'lilae isurus est, praedicit Socrates. Aliter pueri, aliter somniant viri. De tesseris in somniis contendunt pueri, res agunt viri. Athleta certat, nauta nauigat, venator currit strennue, confligit miles. Aliter Hippias Polus, aliter somnia Socrates. Aliter Granamaticue, somniat, aliter philosophus Vis somnium audire Socratis 3 Magnus in calo Iupiter, alato inuectus curru primusfertur disponens omnia regensque Hunc Deorum Damorumque exercitus viginti in ordines dii tributus, pons sequitur, c. Haec olim viderat, nunc reminiscitur, nunc

monet.

737쪽

DIs SERTATIONE s. Isonet. Nemo Deum este discit, sed monetur

tantii in neptus est Sociati philosophus qui

operose pietatem docet. Illa non infunditur in animum , sed reuocatur ut amici enim, cum a nobis abit, citharam, cum ipsum non pollumus, aut scalprum seruamus, ita nil agens est, quae non Dei causa colat aliquid. Gladium Scythae, lapidem Atabe , bouem AEgypti , Peris ignem , hastam Itali, Socrates formosum corpus. Hae sunt imagines quas seruat Socrates , hae sunt iugies quas colit. Non enim Phidiam in auro, non Polycletum in ebore miratur quia pulchrum inc a corpore in pulchrospectat Deum quem si a ne imagine nimirum, viderat, priusquam corpus induisset Scis quam recenter magnitu inde veniant viri Adhuc Deorum lingua loquitur Homerus: ut Eolice, qui ex is olla, aut Attice quicunque Atlaeni venit Deorum lingua Socrates in terra loquitur, e Graece in Scythia, nimirum, Anacharsis, Plato AEgyptice in Graecia. In Graecia enim, Scytha quamuis est et Anacharsis fuerat, in Egypto, Graecus quanquam esset, Plato rquemadmodum Socrates in coelo, quamuis homo. Vis audire Homerum 3 De aut quadam, Chalcidem, inquit, homines, cymin-din Dii ocant. De urbe Batteam homines, Dii Prinnae sepulchrum, dicunt. De fluuio, Xanthum vocant homines , Scamandrum

738쪽

DANIELI HErNs IIDii dicimi Vis audite Socratem Amorem,

inquit c , i homines Dii Πριρω dicunt. Et mox versus addit homini ignotos. Vnde haec suauissimae hausisti Socrates Non ex Aspasia, aut Diotima tua, credo, non Prodico aut Conno Non, inquit, sede coelo Atticam Athenienses optime Deorum linguam optime Dii docent. Hi ipsi cum oraculi consilio ac suas, moenibus relictis , Rempublicam in classe haberent , urbem occupauit Xerxes Quiri pueros superstites inuenit quosdam, quos in Persiam abduxit. Qi; cumiliter barbaros senescerent paulatim linguae tamen suae vestigia seruabant. Aod mo- strum fecisse credas Socratem. Iidem inter

Persica tiaras, chlamydem aut lenam cum viderent Atticam, gaudebant, exultabant, deducebant hominem ac sequebantur. Socrates

formosam alibi cum videt faciem, de patria jam sua cogitat, ac ipsam videt. In vinclis qui

consenuit, ministrum si domesticum per rimam aspicit, exclamat, lachrymatur. Et miraris si ad Dei sui in hoc carcere imaginem

commoueatur Socrate: Hoc est, quod accendi sibi mentem, rapi animum, baccharis ac furere aliquoties exclamat Homericus

Vlysses, cum in littore a patria tam procul sedet, quidnam optat Non ut patriam, sed ut fumum saltem ejus videat. Idem in exilio hoc suo optat Fumum hujus flammae vel videre

739쪽

videre optat Socrates Cani Lacenae, fetam vel ostende, vincla subito perrumpet. Autolycum aut Phaedrum Socrates cum aspicit, vix sui amplius jam meminit, nec suus est. Et ut canem odor ferae mouet, quamuis absit illa, ita vel umbra pulchritudinis attollit So-a, a cratem Canis peritus, serae vestigium si pre- simat, ululat, exultat Socrates imaginem siil pulchri videt, inflammatur. Nam viseram, i licet alias, aspexit canis, ita pulchrum, sed in coelo, Socrates conspexit. Nunc illius admiratur umbram, nunc in somno videt. Hocli illius somnium, cicuta hoc supremus calix illi ille absoluit. Ita circulus perficitur , quem dixi, ita pulchrum suum videt, ita voluptatem suam denuo consequitur, ita viuere amare desinit in terris Socrates.

AMICO LECTORI. A lagite Lector, mi ptirasque olim ratio

nes, quae praesertim majores erant, singulis inscripseram, ne illis oscium aut pereat, aut mihi ratio illiustarum confiet, visum e thie

in sine 'gulas, quibu3 olim eas inscripsi epi-

740쪽

Illusillismo Viro Petro Iannino, questris dignitatis, Senatus Diuionensis Principi, Serenissimo fian corum Regi ab interioribus consiliis, ejusdemqtie Regis ad Ordines Foederata Belgico Germaniae Legato.

Vir Illus frissime, Osr pH, I CALIGERI, virg admiransi in quo prope uno hac aetate quantum in reliquispo se na- turio tendit factum diuinitu videtur, ut natales Gallia, sepulchrum sibi indicaret, Batauia Factum diuiniti videtur, mi cui gentisubsidium armorum auxilium dissicistimosaepe tempore debuim ira, eidem literarum Olendorem acceptumferremus. Quibus equidem vel solus isse regni mori majesarem adaquauit nostrum vero auum cuivuinuidendumsecit.Nam ut a Francisco magno incipiamus, sub quo aurea vereatas apud vos ex- sitit, qui tot eruditos quot prope homines quotidia videbat neminem inueniemus tamen, qui cum aliqua in arte excetreret, admira-etione indignus haberetur qui cum lingitaminam mehe didicisset , miri docti nomen nonrueri putaretur. Nemo vero tanta vel discendi audacia unquam extitit, ut tam multa tentaret: velfelicitate, ut cum uillurimassera et, tu consequeretur quam optasset. 2 emo, qui cum annos ad viuendum paucos a natura accepisset, omne id tempus animo impenderet:

SEARCH

MENU NAVIGATION