Qva ratione traditvm sit M. Tvllivm Ciceronem Lvcretii carminis emendatorem ...

발행: 1894년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

UNIVERSIT O CALIFORNIA.

5쪽

DISPUTAVIT

GEORGIUS CASTELLANIM

7쪽

Haud multa sane sunt quae ex antiquis scriptoribus de Lucretio colligimus, praesertim cum Suetonii liber do Poetis, qui sino ubi Lucretii quoque Vitam complectebatur, nobis deperierit scriptores autem, qui Lucretio aequales uermit aut aetate, quam Augusteam Vocant, Vixerunt, Vel eum silenti Omnino praeterierunt vel nimis pauca eademque non satis serta de eo dixerunt. Ita efficitur, ut de eius patria et parentibus, te eius ortus mortisque tempore, de eius consuetudine cum Seriptoribu ceterisque praeclaris viris illius aetatis in obscuro versemur. Quantum contra ad auctoritatem spectat, qua carmen d I erum natura apud poetas proximae setatis ruitum it, res magis perspecta Obis est, cum de ea vel antiqui scriptores nos certiores faciant e A. Geth, N. A. I, 213. His autem temporibus nonnulli docti homines, ut Woliter, Reisacher Zingerie eici, ante nostro Oculo Sposuerunt permultos Vergilii Horatii et Ovidii locos ex Lucretii carmine depromptos sed ex eorum scriptis nihil prorsus in lucem prodiit, quod ad Lucretii familiaritatem cum ahqualibus perlineret l). Ad hanc caliginem aliquantum discutiendam in primis investigare opus est qua ratione traditum sit Ciceronem Lucretii

carmen emenda ViSSe. t Munro Explan Notes oratior. 3, 57 pro certo habuit catullum imi

tatum esse Lucretium; sed eum refellit Iessen Ueber Lucre u sein Verhult-

8쪽

Ex antiquis scriptoribus duo tantum, IIieronymus nemps ac Donatus, o Lucretii vita testimonia praebent. Hieronymi verba Eusebii Chron. ad a. Abr. 1023 a u. c. 660, a. Chr. n. 94)haec potissimum sunt et T. Lucretius poeta nascitur. Postea amatorio poculo in surorem versus, cum aliquot libros per intervalla insania conscripsisset, quos postea Cicero emendavit, propria emanu interfecit anno aetatis XLIIIL, Donatus autem in Vergilii vita has habet: Initia aetatis Cremonae Vergilius egit usqu0 ad virilem togam, quam XV anno natali suo accopi iisdem illis consulibus iterum duobus quibus erat natus, evenitque ut eo ipsodio Lucretius poeta decederet 1i. In codice Monacensi 14129 s. X haec vero leguntur et T. Lucretius poeta nascitur anno XXVII ante Vergilium. Ex quibus variis testimoniis, ut perspici potest, eius mortis tempus haud facile est constituere. Mira sane sunt omnia quae ieronymus do Lucreti tradidit;

ad rem ero nostram praecipue Verba spectant, quibus adfirmat Ciceronem Lucretii carmen emendavisse. Re quidem Vera Vix credibile est Ciceronem, acerrimum Epicureis doctrinis ad Versarium, peram dedissse emendando carmini illis doctrinis reserto.

Quapropter Lachmann in T. Lucretii Cari de Rerum natura libros Commentarius, Berotini 1866 l. I, 22. p. 6 sqq. Veritus non est adfirmare Hieronymum verbis illis designare non Tullium maximum oratorem, sed eius fratrem Quintum hominem in studiis poeticis versatum neque a philosophia alienum, etsi nulli corta disciplinae addictum. In re notas inquit Lachmann nihil opus sui ut Ciceronis praenomen poneret, cum nemo ignoraret Quintum intelligendum esse , Sed haec coniectura nullis undamento innititur, et cum cognomen tantum Hieronymo Sit prolatum, eius Verba ad Oratorem, non ad Q. Tullium, Sunt reserenda. Nihilominus Lachmann sententiam amplexus est Bern-hardy Grundr. d. rom. Liter. 1865 , Anm. 398), qui ad eam

i Sic legit Reifferscheid, qui vitam Vergilii suas editioni Suetonii Reliquiarum inseruit Lipsias 870 p. 5 sqq. . e Anno XVIIo habent omnes

manuscripti, sed sine dubio librariorum error est.

9쪽

confirmandam haec verba scholiastae Ciceronis orationis pro Archia c. 2 retulit: Fuit Q. Tullius, non solum spici, sed etiam tragici carminis scriptor; quas, ut facile intelligitur, nihil ad rem conserunt potuit enim Q. Tullius et picum et tragicum carmen

excolere, neque hac de causa Lucretii poematis emendator SSe.

Novum tamen sectatorem in . Volue metucretii philosophia cum fontibus comparata, roningas 18TT, p. 7 . 1 Lachmanninvenit. Sed de hac re verum summa diligentia Oxquirere eonsilium nobis St. Ante omnia, quod ad tempus attinet, nihil impedit quominus Hieronymi tostimoni fidem adiungamus ; iuxta enim eius Sententiam Lucretius natus est anno 660 91, Licini Crasso Muci Scaevola Css. ac de vita discessit anno aetatis quadragesimo quarto, nempe anno T01 50 iuxta vero Donati sententiam mortuus est Lucretius eodem die quo Vergilius virilem togam

sumpsit, quod factum est a. 699 55 Cn. Pompeio II Licini Crasso

II ss. Nec praeterea dubium, quin ante idus mensis octobris virilem togam sumpserit idibus enim illius mensis iam annum aetatis quintum decimum exegerat. Quare, Donati sententis, decessit Lucretius paulo ante idus Octobris a. 699 55, et cum Hieronymi auctoritate annum quadragesimum quartum tunc geret, natus erat a. 655 99 1). Cicero autem anno 648 10 natus est quo fit ut iuxta Donatum Lucretii carmen anno aetatis quinquagesimo primo emendaverit, iuxta vero Hieronymum anno quinquagesimo SeXto. Utcumque se res habet, nihil obstat, tem-p0rum rationibus, quominus Cicer id socerit. Non desunt profecto viri odii, qui existimant Lucretium ex amicis Ciceronis suisse. ε Quod Lucretius scinquit Th. Bergks Ciceronis de L)ιerelio iudicium, Marburg 18 16 p. 4 4 Epicureus suit, Cicero autem ad aliorum philosophorum castra se contulerat, id profecto non impedimento est, quominus hos lamiliaritate inter se coniunctos esse arbitremur. Nepos enim, quia phil0sophia semper abhorruit, ex amicis Ciceronis suit, Allieus, qui Epicuri doctrinam professus est, auseius, quem Epicureum

l Animadvertendum tamen est, has Hieronymi Donatique temporum

rationes prorsus certas non esse V infra p. l sq.

10쪽

- insuisso indicat ipse Cicero 1 in summo oratori familiares suerunt. et Consentaneum igitur Elis addit Berg ε Lucretium Attico, qui et ipso Epicureus suit, familiarem, itaque Ciceroni amicum fuisse.

Quod nos pro certo non habemus cum enim de hac re antiquorum scriptorum testimonia haud suppetant, id nec adfirmare nec refellere in animo est. Praeterea, etiamsi quadam Ciceronis sa- miliaritate usus sit Lucretius, non ob id tantum censendum Ciceronem eius carmen emendavisse. Neque tamen ad orbiger sententiam accedimus, qui in Praelatione suae Lucretii editionis p. 26 adfirmat Ciceronem, etsi Voluisset, non potuisse Lucretii

carmen emendare, cum a poetica paene alienus esset. Nam,

quamvis insignem inter poetas locum non tenuerit Cicero, a poeticis lumen studiis non abhorruit os infra, p. 18 sq.). Munere igitur emendatoris Lucretii carminis recto langi potuit, etsi non ob hanc tantum causam pro certo sit habendum eum reapse id munus exercuisse. Ad hanc rem definiendam opus est investigare, quid Cicero de Lucretii carmine senserit; quod ex eius scriptis lanium colligi potest.

Cicor in una ex epistulis ad Quintum fratrem II, 9 ill J. )δε Lucreti loquitur, neque usquam alibi poetam vel eius opus memorat. In illa epistula iudicium de Lucretii carmino proseri; Verba Vero eius haud porspicua sunt, adeo ut de lectione cri-lici dissentiant. In codice bibliothecae Mediceo-Laurentianae Pl. XLIX, cod. XVIIh, omnium sane optimo, haec legimus: Lucretii poemata, ut scribis, ita sunt multis luminibus ingenii, multae ia-aulnariis Sed cum Veneris virum temptabo, si Sallust Enpedoclea legeris, hominem non putabo. , Huius codicis lectionem ipse inspexi atque in primis animadverti verbum et temptabo se punctum SSe ac Superius eandem manum, quae Summaria in Π Argine exaravisset, scripsisse et putabo, quae emendati a critici omitibus adprobatur, cum temptabo, nullam vim habeat.

SEARCH

MENU NAVIGATION