장음표시 사용
51쪽
adolescentis Pauli opusculum . quoddam in huius viri laudem legeres , ubi, velut ex mare flumina quaeque originem trahunt , ita ex viro Dei omne miraculorum genus oritur , & in propriam sui Iaudem revertitur. P. Mihi quidem viis deri solet , o Mariane , quamdam divinitus adiunctam esse gratiam huiusmodi viris , ut eis actio , idemque perfectio sit, quum tot generi humano gratias do. nare, & tot beneficia conferre , possint M. Ita est, o Petre, ut putas, inquit Marianus . Hic etiam nonnullos ex mortis faucibus evocavit, sed iam maiora paran tur Neque unico viro ordinem nostrum illustratum intelligas. Nunc tibi ostendam quale illud septem virorum de cus fuerit, o Petre , qui tamquam nihi1 habentes, & omnia. possidentes , summam cum tranquillitate pacem adepti caelorum regnis maxima cum aviditate fruantur. P. O utinam dies hic annusessiciatur , o Mariane , quadraginta annos natus non tantum ex quapiam regaudii excerpsi , quippe qui prae nimia dulcedine atque suavitate deficere iam iam celerius, atque animus cupiante finem adgredi, cernere videor: perge
inquam, Μ iane mi, obsecro . M. Quod
52쪽
s Marianus tacitus desiderium percipiens, Me ne, o Petre , oras , inquit , scilicet ut praeceptionis locus haud relictus ob nostram amicitiam sit. Primus itaque veris bis , & rebus, Bonusfilius adest. Vir sane rerum omnium laude florent i sti mus, qui scripturarum ingenio in altum volans in ordinis decus, & argumentum electus est , latrantiumque obiectiones confringere satagit . Is adversus quemdam fidei sectatorem quaestionem valde insignem habuit , ut sua sapientia haereticum in tenebris, generisque humani teterrimi hostis laqueis constitutum, in lucem claram redigeret, idcirco hoc ceterisque sanctitatis signis merito decorandum censeaS. Nam sat laude dignum existimo eum , qui relictis opibus , atque nobilitatis genere deposito , se se Deo , & Genitrici , dedicarit. P. Cui Petrus perpetuis hunc splendoribus , o Mariane , merito decorari sentio . Ille namque laudandus, qui haeretico instans pretiosissimam rerum omnium animam suo Creatori reddidit. Neque, ut opinor, eleemos nae, vigiliae, aut orationes , immortali Deo sine fide iucundae sunt, non ipsa denique sacrificia tantam divinitatem scandunt. M. Nec secus , o Petre , integer Bartholomaeus vitam vixit, qui sanctitatis meritis non B m
53쪽
ter cognoscere posses, si prolixius nar randi tempus daretur . Ad hunc febri bus laborantes accedunt , quem claudi cupiunt , luminibus privati adsectant Ex quo aegrotantium quodvis genus optatum eXorat, & quod admireris hoc est . Rusticus quidam octavum agens aC-tatis annum in Senarii Montis planitie fontem ambiens , sitiensque aquam, praeceps labitur , cumque ex sibilantium ventorum sonitu illius clamantis vox minime audiretur , ultimum vitae diem obiit . At hic clarissimus Dei cultor aquam turbulentam hauriens , neque mirari desinit ; quem exanimem ubi primum conspicit , ipse quoque se se praecipitem in fontem misit illius extrahendi causa . Demum , O Petre, tantam eum lacrimarum vim effudisse cerneres, qui neque maioris suam quam illius mortem fecisse arbitror . Tum omnipotentem Deum ,& Genitricem eius, ardenti quodam animo obtestatur . Neque orationem absol-Verat, quando puer exsultans, o Dei cultor , inquit , vidi orationes & lacrimas tuas in Virginis conspectum ascendisse , erimque ex Filio,& Natum ex Patre, pristinam mei vitam exorasse. P. Ita ne est , o Mariane , inquit Petrus , virum
54쪽
i 9 Dei Bartholomaeum tam gratum , tamque iucundum virgini exstitisse λ M. Nequaquam mirum est , O Petre, quoniam maiora quidem, & excellentiora supersunt .
Aliud ordinis nostri sundamentum, di decus immortale ostendam, cui Iohannes nomen adest . Hic Spiritus Sancti gratia vir summa laude dignus habetur, ut nequidem huc usque apud quemquam ignotus exsistat. Primo virtutum peritia sacro Christi Iumine illustratus pro nostro plurimum ordine laboravit , & rerum fidelium flagravit studio, & sui patrimonium nihil pensi habens, pauper Virginis viduitatem inchoavit . Quare sanctae vitae celebrandae ardentissimus, & caritatis dulcedine ebrius factus, valida corporis tormenta haud horrebat. Taceant itaque , qui servis Dei detrahunt; neque semper religionem sanctam vilipendant. Erat civis quidam Florentinus ob volantem divitiarum famam nobilis, qui Antonius nomine vocabatur, & quadam die ad Iohannem deambulationis gratia venit, de egregia viri virtute certior fieri cupiens, cuius sententiam Iohannes a longe intelligens , Heu , inquit, miserum corpus divitiarumque catenis involutum, pauperum labores adripis, alteri necem, alteri Ve-B a TO
55쪽
ro pro voluntate salutem tribuens . Non sic. Caelorum enim regnum vim patitur , & violenti diripiunt illud . Quod
civis auribus intonans in maXimum timo rem territus incidit, ne egregia viri fama vulgus in spem erigeret, quo iucundissima mortalibus vita haud unquare frueretur; quod & factum est, ut illum veneno necare statuerit, di vino infusum ei per anulam quamdam tradidit sub eleemo nae specie . At Iohannes Sancto Spiritu erudiente , Quod mi paras poculum , bibe , inquit : Quae prae verecuna dia dc timore, facti nescia libare volens a Viro retenta est . Et quidnam pater hoc
poculi est , inquit λ cui Iohannes responis dii: Illi qui te mihi haustum letalem imis
pendere iussit , ediXeris me poculum hausisse omne ; verum ei pro me mo-rhendum est ;' & signo Crucis adhibito
vinum audacter sum sit. Mira res ' eadem hora Antonius ille absens repentilapsu moritur ; Iohannes sospes servatur : etsi mortiferum quid biberunt , non eis nocebit, Evangelium praedicat. Quamobrem quantis exstiterit meritis , quantaeque virtutis amplius elaborandum seriamo non exigit. P. Et Petrusi, Bene hercle, inquit, o Mariane, videriS naris rasse, sed tamen haud taciturnitate Cevi
56쪽
teri praetereundi videntur. Unum enim in septem corporibus versatum animum conspicio . M. Nec aliter , o Petre , duo plici Benedictus merito inter hos viros adgregatur . Nam litteris floruit, ct sanctimonia claruit, qui unus CX septem hunc ordinem inchoantium exstitit, qui
semel immortalitatem animae, aeternam
que mundi famam consecutus cst . Dignum , O Petre , censeas, tanti viri meis moriam agere , qui mortalibus gratus ,
ordini gratior , dc Deo gratissimus fuerit . P. Equidem, o Mariane , inquit
Petrus , quamvis: non ea dicendi lacunis dia sim , vellem tamen ab immortali Deo mihi datum , ut tecum tantorum virorum gesta , divina cognitione , consequi quirem . Verum cum sanctitati condigna merita reddere haud valeam , uberrimam saltem ac maximam praesto voluntatem . Λf. Hic vir clarissimus , inquit Μarianus, caelestis patriae desiderio raptus , hominum confusionem horrens , Senarii montis accola effcctus est , atque illic Apostolorum morem tenens,
manus imponens aegrotos , quamviS arduos , liberabat. P. In monte ne , o Mariane , ista fieri consuevertini λ δε f. Et illic , o Pesre , omnem serpentium se citatem Crucis signo adhibito perime-
57쪽
re consuevit; homo quidem mirae smplicitatis claris mortalibus emicuit signis , qui totus Dei obsequio deditus herbis plerumque substentabatur , cui merito dici potest , iacta cor tuum in Domino , α
ipse te enutriet . Ad hunc magno fletu adfines nepotem claudum , & mutum adferunt , si eius virtute & sanctitate illum reddere posset incolumem postulantes . Nunc Deus , inquit, carissimi votum vestrum absolvet, ex quo cuncta quaevis bona procedunt. Tunc paratus ad Missam sacrificium Deo adferens , di ea absoluta manibus infirmum adducenS, recte pedibus sustulit liberatum . Ac perinde Corpus Domini ore infundens eXaωcta communione loquendi tribuit facultatem . Quamobrem nimia admiratione, gaud/O, timore, pro admirandis gestis repletus populuS cxfoliavit. P. Mira sane , o Mariane , narras . Tantam enim
in Benedicti laudem dixisti , ut nil maius , aut excellentius, in ceteris superesisse credam . M. Hei mihi quid , o Petre , NarraS. Gerardinus ante oculos
meos ardentissimus Virginis cultor ad. stare videtur , qui genere claruS , virtute& sanctitate clarior, litteris non m in diocriter valuit . Inter cetera suis praeis dicationibus complures haereticos, qui eci
58쪽
si Σ3tempore hic abundabant, ad Christi sadem reduxit . Hic claruS , potens , &excellens consilio & doctrina apud quemquam gloriosus erat, & semper in pulpito divino amore flagrabat. P. Obsecro , Μariane mi, unicum saltem Gerardini miraculum in cognitionem nostram veniat , & nihil audientem reis moreturidumtaxat admirabilium rerum dulcedo, & voluptatis in hisce rebus amor me habeat, & qua soles facundia viri gesta prosequere, cuius facta omni ratione praestantia elegantem perpolitumque calamum Exigunt. M. Ιὰ optas, o Petre, narrari, quod in lacrimas utrumque Prorumper faciet . Absolvam tamen animi tui ardorem , tum ob austerrimam in miraculis vitam , ob dulcissimamque Patriae memoriam tum vel maxime, ut divina humanis saltem memoria praestent. Is cum iam quatuor& sexaginta annos natus esset, maXima aviditate, & non parva lacrimarum effusione , mortem orat , cui duo visibi liter cantantea Angeli adfuerunt, qui , Gerardine, aiunt, carissimam creatori animam reddas . Accipiebant , o Petre , gloriosissimam illam gemmam , alter addeXteram, alter vero ad sinistram , in divae Virginis conspectum portantes . Ev
59쪽
ecce sextus Patrum nostrorum ordinem incipientium nomine Ricoverus in eoisdem loco iacens, illudque animadverten S, clara voce inquit , Gerardine , Gerardine, me, inquam, obsecro maneas; cuius statim animam Angelorum alter accepit
quoniam & hic gratissimus in Virginis
conspectu exstiterat . P. Stupenda quidem , o Mariane , narras , sed quid ceteri fratres illa corpora exanima invenientes rati sunt . M. Nulli dubium, perfectos viros rei veritatem quam primum cognoscere , sed ut intelligas Ricoveri doctrinam , hic Florentinorum Lucifer , Theologiaeque lucerna , ad quam mortalia vix ascendunt pectora , vel in. genia , pulcro sermone , aureCque orae universa locutus est . Et sane egregia viri opera an abortiva desiliant nesciis mus. In casum nihilominus elaborasse
constat , ubi nihil soni reddiderit instruis
mentum . P.. Tum Petrus , o felicem me hodie . At cedo , aliud ne, sidus suis perest ad septinarium numerum ab lis vendum Θ M. Alexius , o Petre , est , qui sanctitatis exemplum animam Deo reddidit immortalem . Is propter decem& centum annos quietem adpetere deis buerat , sed omnia corpori obnoxia diis ligenter investigabat, herbarum cibos ca-
60쪽
pere , lectumque non infirmitati , &membrorum gravitati, congruum quaerere . At ne bestiis quidem & feris atrocissimis . Nam super humum & nudos assieres iacere, non in vitae longitudinem sed privationem vertitur . P. Quid igitur causae est , o Mariane , hunc praeceteris tantum supervixisse λ M. Idcirco, o Petre , ut ordinis originem, sociorumque facta , alicui scribenti narraret ;ne tanti facinoris memoria abesset. Cum vero ad extremum vitae diem devenisset, Angelos instar pulcherrimarum avium contra se volantes intuitus est, Christumque in speciosissimi pueri sermam earum me tum tenentem , qui ei coronam in capite pulcherrimam forumque sertilem ponebat. Hunc, o Petre, maximum ordinis nostri decus suisse putandum est. P. Tanto, Mariane, gauis dio adfectus sum ex talium virorum coingnitione, quod totum me laetitia plenum conspicias . Gaudeo, squid umquam in ordinem vestrum contuli. Augetur animus, vires crescunt, ob amorem erga praeis dicta Iumina meum. Nunc vos selides
video , qui numina ista apud Virginem intercedentia , Uirginem apud Filium , Filiumque apud Patrem, quo nihil dignius , nil melius, nil propitius, aut