장음표시 사용
4쪽
Apud Societatem Tolosanam, M. DC. XXXV.
LIBRI Q V ATUOR, Regestorum XIII. XIV. XV. XVI.
Ex LIS. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosiae. Nunc primum edunt SODALES eis em OL ij, ου iu illuserat
Cum duplici Indice, priore Epistolarum cum earum argumentis posteriore Rerum Verborum alphabetico, qui ad calcem Notarum consulio reiectus est.
6쪽
MINENT IssIME CARDINAL Is. Ante uertit quidem unus olim ex nobis, hunc
Librum satis sui Autoris nomine commendabileave Celsitudini dedicare. Sed anteuertit facto,no animo Iamdiu enim hoc omnes destinatteramus,&communi decreto statueramus, nulli alij of
ferri iustius posse , tam eximiti Opus Romanorum omnium Pontificum longe piissimi ac doctissimi,quam tibi uni, qui ut ceteris Virtutibus ita doctrina & pietate Principum Ecclesiae Romanae nemini unquam cessisti sed
eminctiores quosque adeo superam, ut etiam magnae eorum gloriae tua maiori ossicere videri posses, nisi ut a Sole minora sydera, sic ipsi a tuo splendore lumen acciperent, in to-
7쪽
tius purpurati ordinis decus & ornamentum; cuius splendidissimae purpurae nOUUm tua virtus,sicut gemma auro applicita, fulgorem consert. Vt interim taceamus de tua constati & indefessa solicitudine, qua totius Ecclesiae statum non tueri modo, ac conseruare, sed etiam augere & amplificare pro tua immensa potestate & autoritate, qua apud
Regem Christianissimum, bono publico
polles vigesque, tam seliciter, qUam prudenter satagis. Fruere diutissime, CARDINALI sEMINENTISSIME ., hac illa tanta dignitate regiae simillima, ac prope aequali, quae in te
quidem immanem negotiorUm molem qUO-tidie congerit. Cui sufferendae sola tua praecellens virtus par essie possit, sed quae tamen toti Christiano orbi fulciendo, Ecclesiae Galaticanae praecipue, ta Vere sit necessaria , quam olim Atlantis humeri, sustinendo caelo fabulose fuisse perhibentur. Nec Vero VeremUr, nequis per adulationem,emerendique tui fruuoris gratia haec a nobis dicta interpretetur: Tanta siquidem est gloria tuorum meritoria,
tanta nominis tui claritas apud omnes,Vt maior eius, quam dici possit, ubique terrarum fama praecesserit, adeo ut in te laudando non iam fidem dicentibus, sed orationem deficere
8쪽
necesse sit; na quidquid dixerint, minus erit. Ceterum ut e domo nostra hoc tam insigne Opus exire,& ad te demum seliciter peruenire potuerit, post tantam temporis diuturnitatem , & pene sepultam ac intermortuam ipsius memoriam, quod publice doledum erat: id totum acceptum ferimus Illustrissimi olim Cardinalis de Fuxo Autoris nostrae originis, eximiae, & nunquam tacendae liberalitati; qua Undique conquisitis summa impensa doctiorum hominum libris, ad religionem p cipue spectantibus, Bibliothecam nostram, aut potius sua,imo nunc Regiam Nobilissima Fuxensium familia regalemin stirpem felici fatovas lata ornare studuit, qui libri apud nos solos usque adhuc diligenter aflestiatu integri manent & illibati,cum alibi aut perierint
in totum, aut magna sui parte mutili,corruptiq; temporis iniuriae cesserint. Conuenietissi- .mum ergo fuit, a lato olim Cardinali munus acceptum,tibi nunc eiusdem ordinis viro,meritorum praerogatiua Vere primario , offerri, consecrarique: per quem,si tuae prudentiae simul & humanitati videbitur,ipsi quoque Regi, cuius contubernalis es, & consiliorum intimus comes, insinuari mereatur,& in aulam eius induci: ut equa domo primum exierit,
9쪽
ad eam tandem post multa secula seliciter reuertatur,& quidem ornatiUS multO,Emineritiae tuae fulgore illustratum ex aequo, pro sui Autoris merito ac dignitate, quae tanta est, ut sperare liceat, eam, siquid gratiae offeren
tibus deest, de suo facile si diuram. Quam
quam fortasse, quae tua benignitas est,nec nostrum per.se animum in te colendo Venerandoque aspernaberis: quem tibi dum exponCre, notumque facere studiosius meditamur, Vacuis manibus, ut olim Persae ad suos Re-gCS, accedere erubuimus. Placuit ergo hoc
potissimum summae dignationis munus eligere, quod si tibi gratum, acceptumq; fuerit,
ut meretur,cUlpam audaciae , si quae est in te adeundo, ipsius pretio videbimur redemisis. Vale, EMINENTISSIME MORT ALIVM ,
nosque tibi addictissimos ac deuotissimos aeterno fauore prosequae,
10쪽
Arno hie n ubique Clarissimi Viri FRANcisci Bos Qxrt Narbonensis Iurisconsulti Notae, in Libros quatuor Epistolarum, Re- gestorum xiii. xiv. xv. xvi. Innocenti j io. Pontificis veta Mai ximi, celeberrimae Academiae Parisiensis germani olim alumni, adeo- que abs tutissima, non modo sacroriim Canonum , quinetiam diuinae Theologiae cognitione eminentissimi , tantam obscurioribus earumdem Epistolarum locis lucem afferunt, ut merito illas approbaret Innocentius ipse,& illarum Auctori gratias haud dubie res erret, si mortalem in terris vitam ageret. Communis itaque totius Orbis Christiani boni interest, iuberi quam primum, ut in publicum prodeant illae Notae, una cum reconditis huc usque eiusdem Innocentis oraculis, quae in dictis quatuor Libris Epistolarum continentur, in quibus ut primae ac supremae Ecclesiae Antistitem , imo uniuersalem pastorem , ac legitimum Diui Petri Apostolorum principis successorem, ita controuersiarum de rebus fidei Scinorum infallibilem Iudicem fideles omnes agnoscent. Sic censuimus post accur tum supradictarum Notarum examen, de in huius rei fidem subscripsimus, quinto Idus Mariij, Anno Domini millesino sexcentesimo trigesimo quinto. G A B R iE L DE PELissi iiii Regius facultatis Theologicae Tolosanae Prosessor, & Decanus. F R. P. DE CApDEvi LLE Regius Prosessor, Ord. B. M. de Mercede.
i Vm Theologia Trofessores, qui Libros quatuor Epistolarumi Inmoeniij III. Tontificis Agaximi cum Notis Francisii do: Essiqueti furis Uulti legerunt, eos miles fore censuerint, si publici iuris fiant, ut edantur facultatem concessimus. Tolosa in Palitis nostro Archiepiscopali, prid. D. e uariij, anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo quinto. CAROLUS Archiepiscopus Tolosanus.
mandato plustrissimi, oe Reuerendissimi' Domini Archiepiscopi,