Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

1 Ο Innocenti j ILI. Epistol. .

descendere moderamen , ipsi pensatis facultatibus earundem procurent eam sublato appellationis obstaculo moderari. Nulli ergo omnino hominum liceat hane patinam nostrae dissinitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc, dcc. Vsque incursecum. Datum Lateran. iij. nonas Marti j Pontificatus nostri. Anno tertiodecimo.

EPISTOLA VIII.

Super eodem. ABBATI ET MONACHIs ROTONEN. V M venerabilis frater noster Veneten. Episcopus mouisset olim adue sus Rotonense Monasterium quaestionem, asserens Monasterium ipsum, ' ac Parroclitates Ecclesias eius ad se de communi iure spectare, utpote in sua Diocesi constituta, in eisdem iura sibi Episcopalia vendicando. Et ex parte vestra proponeretur idem Monasterium, Scc. ut in alia, usque, pronuntiauerunt easdem ad iurisdictionem Episcopi, sicut alias suae Diocesis Ecclesias pertinere: nillilominus statuentes, ut a sex Parrochialibus Ecclesjs Monasteri j, quatuor procurationes dumtaxa eidem Episcopo praestarentur, quarum unam perciperet, dcc. usque, recipiant Capellani. Porro cum vos super, dcc. usque,Apostolicae sedis legati detulissetis postea quaestionem,asserentes illud in Romanae Ecclesiae praeiudicium ad quam idem Monasterium, &c. usque, nonobstante illud nullaterius seruaretis. Q-- autem propter hoc nuper dilectiis filius magister Rollandus eiusdem Episcopi, o . P. Monachus Monasteri j vestri procuratores, dcc. ut in alia, usque, pronuntiauimus Monasterium vestrum in capite liberum,oc ab Episcopi iurisdictione prorsus exemptum, dec. usque, antedicto Episcopo Diocellana lege subiectas,Ve. fratri nostro Turonensi Archiepiscopo, de dilecto filio Abbati Salmurim, dcc. ut in alia,usque, onerosam. Nisi praefatus Episcopus Venetensis ab ipsis commonitus ad aequum voluerit condescendere moder men, dcc. utinalia, usque in finem. Datum ut in alia. Scriptum est ipsis, super hoc in eundem fere modum usque moderari. Nullis litteris obstantibus siquae apparuerint a sede Apostolica propter assensum partium impetratae. Quod si

non omnes, dcta duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum. ut in alia.

EΡISTOLA IX. Scribit omittant si i Susiaconi procuratorem in possiesionem Canonicatus conoessi ab Archiepiscopo oe a se, nono ante iuramento

ab ipsis praestito.

ὶ XAwNATA fides de probata deuotio,qua se nobis dilectus filius Andreas ' de Gabiniano Subdiaconus 3c Capellanus noster charum exhibuit ha-' ctenus, dc iugiter exhibere non desinit,nos inducit, ut ad sua commoda promouenda, tanto sibi specialius assistamus, quantὀ manifestius hoc exigere

22쪽

Liber I. Rogest. XIII. ir

sia merita dinoscuntur. Hinc est, quod cum placuerit dudum Ven. fratri N. RArehiepiscopo,dilecto filio Hispan. Decano, & Concanonicis vestris, qui cum ipso erant apud sede Apostolica costituti, ipsum ad preces nostras in fratrem de Canonicum recipere coram nobis. Nos id tanto gratu habuimus, Si habemus, quanto Subdiaconus ipse pro suae merito bonitatis nobis, & seatribus nostris charus& acceptus existit. Cum igitur ex hoc non minus Ecclesia in persona, quam personae in Ecclesia credamus esse prouisum, uniuersitatem vestram rogamus attentius & monemus, per Apost. Vobis scripta praecipiendo mandantes: quatinus quod per ipsos liberaliter tactu est hilari prosequentes fauore, dictum Subdiaconum per procuratorem suum in corporalem possessionem cocessi sibi Canonicatus inducere procuretis. Et cum ad locum residentium sit receptus, vestiarium & alia qui percipiunt residentes,per eundem procuratorem sibi cum integritate debita conseratis; iuramento quod fecisse dicimini non obstante, cum illud mandato nostro nec debeat, nec possit obstare. Taliter autem preces& praeceptum nostrum super hoc studeatis implere, quod & idem Subdiaconus, qui vobis oc Ecelesiae vestrae in multis esse poterit fiuctuose ad dilectionem nostram feruentius possit astringi ,& nos deuotionem vestram exinde valeamus non immerito commendare. Datum Lateran. Kal. Marti j. Pontificatus nostri. Anno xiij.

His PANO ECCLEsIAE TOLET ANA DE CANO , L A c vi T venerabili F. nostro R. Archiepiscopo, ac tibi fili Decane. ' de Canonicis Toletanis, qui cum ipso erant apud sedem Apostolicam constituti, dilectum filium Andream de Gabiniano Subdiaconum de Capellanum nostruit ad preces nostras in fratrem & Canonicum recipere coram nobis. Quod nos tanto gratum, &c. Vt in alia, usque, prouisum. Dilectos filios Toletan. Capitulum per scripta nostra rogauimus attentius de monuimus, nihilominus eis praecipiendo mandantes, ut quod per dictos Archiepiscopum de Canoni eos liberaliter, dcc. usque, sibi Canonicatus inducant, icc. usque,debita conferre procurent iuramento quod fecisse dicuntur nequaquam obstante,&c. usque obstare. Cum igitur Subdiaconus antedictus de tua sinceritate confidens , vices suas super his tibi duxerit committendas, deuotionem tuam rogamus attentius oc monemus quatenus ea taliter studeas procurare, quod de ubi utile, de nobis esse possit acceptum. Datum ut in alia per totum.

23쪽

12 Innocenti j III Epistol.

ab eis andro Papa concessa.

IRATRI Bus CLERICIS ET LAICIs , TAM PRAESENTIBUS QvAM FUTURIS, COMMVNEM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM.

ENEDicrus Deus in donis suis; & Sanctus in omnibus operibus suis, qui Ecclesiam suam noua semper prole tacundat, & sic pro patribus filios in ea facit exurgere, sic a generatione in generatione notitiam nomini sui, do lucem fidei Christianae diffundit, ut sicut ante ortum solis stellae sese ad occasum in firmamento sequuntur, ita in Ecclesiasticis gradibus generationes iustorum, antequam veniat dies Domini magnus de horribilis ,& tenebras nostras veri solis splendor illuminet, per tempora sibi succedant. Et sicut multis pe per caudam Draconis deijciuntur in terram, ita de per adoptionem spiritus, quotidiana fiat reparatio perditorum,& de profundo inferni ad quaerenda multi coelestia erigantur, de ita Frpore teneantur in terra, ut tanquam ciues Sanctor vin dc domestici Dei cognatione ac desderio conuersentur in coelis. Hoc sane temporibus talicis recordationis Alexandri Papae pntdecessoris nostri in partibus Hispaniarum de diuino factum munere gratulamur. Vbi nobiles quindam viri peccatorii vinculis irretiti,ex miseratione illius qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae stant, superna gratia sunt amati ic tacti super multis transgressionibus suis dolore cordis intrinsecus, & praeteritorum agentes poenitentiam peccat' una, non solum possessiones terrenas, sed Ze corpora sua in extrema quaeque dare pericula pro Domino decreuerunt. Et ad exemplum Domini nostri Ielu Christi qui ait non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me patiis, in habitu de conuersatione religionis sub unius magistri statuerunt obedientia commorari, eo utique moderamine propositum suum de ordinem temperantes, ut quia uniuersa turba fidelium in coniugatos continentesque distinguitHr, dc Dominus Iesus Christus non solum pro viris, sed de pro tamini, quoque de tamina nasci voluit, de cum hominibus conuersari: habeantur in ipso ordine qui coelibem si voluerint ducant vitam, de consilium Beati Pauli1equanti ir qui dicit. De virginibus autem praeceptum Domini non habeo,consitum autem do.Sint etiam qui iuxta institutionem Dominicam ad procreandam l. bolein, de incontinentiae praecipitium euitandum coniugibus suis utantur, de vita cum eis ad incolatum supernae patriae de convalle lacrimarum, deterrena transire peregrinatione nitantur, δc lacrimis diluant, de operibus pietatis: si eos supra sundamentum suum, quod Christus est, pro cura carnis, de affectibus liberorum, ligna, senum, stipulam aedificare contingat; cum alij expeditiores de continentes aedificent, aurum argentum, de lapides pretiosos; do isti tamen, de illi militent viii Regi, dc supremum tandamentum, coelestem unam aedificent mansionem, promistione Psalmistae in Domino roborati: qui minora quoque membra Ecclesiae consortat de dicit. Impersectum meum viderunt oculi tui, dc in libro tuo omnes scribentur. In horum autem fidelium

Christi

24쪽

Liber I. Regest. XIII. 13

Christi collegA, cum bonae memoriae. P. Fernandi per voluntatem Dei Magi sterium super alios dc prouidentiam suscepisset; cum quibusdam fratrum suorum ad praesentiam eiusdem nostri praedecestaris accedens, cum humilitate qua debuit a sede Apostolica requisiuit. Vt eos tanquam peculiares filios o dessensionem suam; de locum in quo caput ordinis factum fuerit, in ius dc proprietatem Sacrosanct e Romanae Ecc uae recipere dignaretur. Cum igitur ipse deuotionem suam, & bonum attendens in Domino desiderium, de communi fratrum suorum consilio piae petitioni eorum duxerit annuendum. Nos humilibus vestris precibus inclinati ad exemplar praefati praedecetaris nostri, in speciales ac proprios Sacrosanet e Romanae Ecclesiae filios vos recipimus; & ordinem vestrum auctoritate Apostolica confirmantes, praesentis scripti priuilegio

communimus. statuentes, ut quascumque possessiones, quaecumque bona, impraesentiarum iuste & legitime possidetis, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum, vel Principum, oblitione fidelium, seu alijs iustis modis praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis vc sttisque successoribus, de illibata permaneant. In quibus haec proprijs duximus exprimenda vocabulis. Lodium & Monasterium cum cauto de pertinenti js suis. Burgum de Ponte Mini j contra Lodium cum suis pertinenti j s. Crescente,cum cauto & pertinenti js suis. Quintanella de Petro Heres, cum cauto & pertinenti js suis. Baria cum cauto & pertinentiis suis. Lentanio cum suis pertinenti j s. Sanctum Saluatorem de Listriana, cum cauto & pertinent ijs suis. Moset, cum cauto & suis pertinenti js. Penag0sen, cum pertinentius suis. Sanctam Mariam de Pinet cum sitis pertinent ijs..ucles cum suis pertinentiis. Alfarella cum suis pertinenti j s. Orella cum suis pertinenti j s. Mora cum suis pertinenti j s. Morauega C. S. P. Decimae de Ualera de de Portatgo C. S. P. Ascazar. C. S. P. Almadana C. S. P. Laruda C. S. P. Lazareta C. S. P. Sancimus praeterea, ne occasione antiquae detentionis siue scripturae quisquam vobis possit auferre,quae ultra memoriam hominum sub Sarracenorum detenta sunt potestate, dede naunificetia principum, seu vestro studio & labore,aut iam obtenta sunt, aut in futurum auxiliante Domino poteritis obtinere. Cum enim unica sit vobis intentio, & singularis cura semper immineat, prodesensione Christiani hominis decertare, nec solum res sed de personas ipsas pro tuitione fratrii incunctater exponere: plurimum posset

hoc pium opus de laudabile studium impediri,si labores, de stipendia vestra quae

in comune proficiunt, praeriperentur ab alijs : dc otiosi ac dehides, atque in laboribus suis non quae Iesu Christi, sed quae sua sunt requirentes, emolumenta illa perciperent,quae pro tantis laboribus vobis dc pauperum Christi usibus sunt prouisa, dicente Apostolo. Qui non laborat non manducet. Inter ea sane,quod in professonis vestrae ordine statutum est obseruari, primum est, ut sub unius Magistri obedientia, in omni humilitate atque concordia sine proprio vivere debeatis; illorum fidelium exemplum habentes, qui ad fidem Christianam Apostolorum praedicatione conuersi,vendebant omnia, dc ponebant pretium ad pedes illorum,diuidebaturque singulis prout cuique opus erat, nec aliquis eorum quae possederat quicquam suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia. A uscipiendam quoque prolem quae in timore Domini nutriatur, ic infirmitatis humanae remedium, iuxta institutionem Domini, dc indulgentiam Apo-

25쪽

14 Innocenti j III. Epistol.

stoli, qui ait: Bonum est homini mulierem non talagere, propter fornicationem autem unusquisque uxore sua habeat, dc similiter:virum mulier suum,qui continere nequiverit coniugium sortiatur, dc seruet inuiolatam fidem uxori, dc uxor viro, nec thori coniugalis continentia violetur. Si autem viri praemortui fuerint , de relictae ipsorum quae ordinem susceperunt nubere voluerint, denuntietur hoc Magistro siue Commendatori,ut cum illius conscientia cui mulier ipsa vult nubat, secundum verbum Apostoli Pauli dicentis ; mortuo viro soluta est mulier a lege viri, cui vult nubat tantum in Domino; quod etiam de viris intelligitur obseruandum. Vna etenim utrique lege tenentur. Statuimus quoque, ut nullus fratrum,siue sororum post susceptionem ordinis vestri,dc promissam obedientiam, vel redire ad saeculum, vel ad alium ordinem sine Magistri licentia audeat se transferre : cum sint in ordine vestro loca statuta ubi quisque districtius valeat conuersari. Discedentem vero nullus audeat retinere, sed ad ordinem suum percensuram Ecclesiasticam qui discesserit redire cogatur. Vt autem in ordine vestro cum maiori omnia deliberatione tractentur. Statutum est inter vos,vi locus aliquis ordinetur, in quo per singulos annos in solemnitate omnia Sanctorum Generale Capitulum teneatur; & sit ibi clericorum Conuentus ocPriosiqui eorum,de aliorum clericorum qui de ordine uestro suerint curam possit habere, ac fratrum cum necesse fuerit prouideat animabus. Sint autem de tredecim in ordine fratres, qui Magistro cum opus suerit in consilio de dispositione domus assistant, de eligendi Magistri curam habeant competentem. Prior siquidem clericorum cum Magister de hac luce migrauerit, de domo dc ordine solli citudinem gerat , cui sicut Magistro omnes obedientes existent,donec per prouidentiam tredecim. praedictorum fiatrum Magistri electio celebretur. Is cum transitus Magistii fuerit auditus,dc cognitus, tredecim illos fratres sine dilatione aliquaconuocabit: dc si quisquam eorum infirmitate, vel alia ex causa instaquinquaginta dies aὸesse nequiverit, cum aliorum consilio qui praesentes fuerint alium absentis loco constituet, ut Magistri electio ex aliquorum absentia minime dissi ratur. Illi vero tredecim natres, si Magister qui pro tempore fuerit perniciosus aut inutilis apparuerit, cum consilio Prioris clericorum de sanioris partis Capituli maioris domus,corrigendi aut etiam admonendi eum habeant potestatem Et si inter eum 5c Capitulum aliquid emerserit quaestionis, debitum ei finem imponant ; ne per aliena iudicia vel dilabatur ordo,vel temporalis substantia dissipetur. In nullam autem ex hoc Datres illi superbiam eleuentur, sed Magistro suo deuoti de obedientes existant. Quod siquis eorum ex hac vita transerit, uel pro culpa seu alia quacumque suerit occasione mutandus, Magister cum consilio reliquorum aut maioris partis alium loco eius substituat. In Capitulo autem, quod annis singulis diximus celebrandum, tredecim isti fratres, MCommendatores domorum,nisi euidens de magna eos necessitas detinuerit, ad

statutum locum in cunctanter occurrant, εc communiter tractent, quae ad prosectum ordinis, animarum salutem, de sustentatione corporum fuerint statuenda, ubi praecipue ad dessensionem Christianorum intendere moneantur dc districte praecipiatur, ut in Sarracenos, non mundanae laudis amore, non desderio sanguinis effundendi, non terrenarum rerum cupiditate crassentur, sed id tantum in pugna sua intendant, ut vel Christianos ab eorum tueantur incursu, vel

26쪽

Liber I Regest. XIII.

ipso, ad culturam possint Christianae fidei prouocare. Eligantur de tunc visi ratores idonei, qui domos fratrum per anni circulum fideliter visitent, de quae ibi digna correctione inuenerint, aut ipsi corrigant, aut ad generale Capitulum desserant corrigenda. Clerici praeterea Vestrior in is, per villas, ta oppida simul maneant, & Priori qui super eos fuerit ordinatus obedientes existant, & filios fratrum qui eis a Magistro commissi fuerint, instruant scientia litterarum, de fratribus tam in vita,quam in morte spiritualia subministrent. Induentur au tem superpellici js, de Conuentum 5: Claustrum sub Priore suo tenebunt, & humi liter facient quod ab ipso illis secundum Deum fuerit imperatum. Vbi fratres quoque de quibus Magistro visum fuerit conuersentur, de non sint otiosi, sed vacent orationi, de alijs operibus pietatis. Clericis vero, de laboribus de alijs

bonis a Deo praestitis decimae reddantur a fratribus, unde libros, Sc congrua Ec clesiarum faciant ornamenta, dc in neces litatibus corporis conuenienter sibi

prouideant; de si aliquid superfuerit secundum prouidentiam Magistri in usus

pauperum erogetur. Vt autem concordia in rer vos charitasque seruetur, de apeccato detractionis, de murmuris cuncti debeant abstinere; qui Commenda-

tor in quolibet loco suerit institutus, pro facultate domus in sanitate de aegritudine, quod cuique opus fuerit cum ea sollicitudine ac beneuolentia submini

stret, ut neque in substantia parcitatem, nec in verbo amaritudinem gerere videatur. Sit vobis praecipua cura hospitum 5: indigentium, dc necessaria illis pro facultate domus liberaliter conserantur. Exhibeatur Praelatis Ecclesiarii honor, dc reuerentia; subministret ut cunctis Christisdelibus, Canonicis, Monachis Templarijs, Hospitalisti . aliisque in Sancta religionis obseruantia positis consilium, oc auxilium quoium libet etiam indigentia,si facultas fuerit, subleuetur, ut de Deus in vestris glorificetur operibus, de alij qui viderint,liumilitatis 5e charitatis vestrae prouocentur odore. Ad haec ad j ciendum decrevimus. ut si locu et

aliquis in quo Episcopus esse debeat in vestram venerit potestatem, sit ibi Epi Dcopus qui cum Eccles ijs, de clero suo designatos sibi redditus, de possessiones, se

Episcopalia iura percipiat; reliqua vero cedant in usus vestros, de in vel ira dis positione sine cuiusquam contradictione persistant. Profecto in Parrochialibus Ecclesjs quas habetis, nolumus Episcopos suo iure fraudari. Si autem in locis desertis, aut ipsis terris Saracenorum, de nouo Ecclesias construxeritis Ecclesiae illae pleni gaudeant libertate, nec aliqua per Episcopos decimarum aut alterius rei exactione grauentur. Liceatque vobis, per Clericos vestros idoneos easdem Ecclesias cum suis plebibus gubernare; nec interdicto per Episcopos, vel excommunicationi subdan tur, sed fis sit vobis, tam in maiori Ecclesia quae caput fuerit ordinis, quam in illis etiam, excommunicatis 5c interdictis exclusis, diuina semper ossicia celebrare. Praeterea ne humanis vexationibus oc calumnijs adesensione Christianorum retrahi valeatis ; Apostolica auctoritate decernimus. Ne personas vestias, praeter Legatum Apostolicae sedis a latere Romani Pontificis destinatum, interdicere quisquam, aut excommunicare praesumat, quod etiam de familijs & seruientibus vestris statuimus,qui stipendia vestra percipiunt donec iustitiam parati fuerint exhibere nisi sorte talis suerit culpa, ex qua ipso sacto Ecclesiasticam censuram incurrant. Chrisma vero, oleum Sanctum, consecrationes Altarium, seu Basilicarum, ordinationes clericorum ve-

27쪽

16 Innocentis III. Epistol.

strorum qui ad sacros ordines suerint promouendi,a Dioces an o suscipietis Episcopo ; siquidem Catholicus fuerit, dc gratiam atque communionem Apostoli eae sedis habuerit, &ea gratis, & absque ulla prauitate vobis voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcumque malueritis adire antistitem , qui nostra fultatus auctoritate quod postulatur indulgeat. Liceat praeterea vobis, in locis vestris ubi quatuor vel plures fratres fuerint, oratoria construere, in quibus fratres de familiae vestrae tantum, dc diuinum audire ossicium, de sepulturam Christianam

postini habere. Ita enim volumus necessitati vestrae consulere, ut non debeante, hoc adiacentes Ecclesiae iniuriam sustinere. Cum autem Generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis,excommunicatis,& interdicti, , non pulsatis campanis, suppressa voce diuina ossicia celebrare. Praesenti nihilominus decreto sancimus; ut siquis in aliquem vestrum fratrum videlicet vel sororum violentas manus iniecerit ex comunicationis sententia sit astrictus,& illud idem pro tutela vestra tam in sententia,quam in poena seruetur quod sub salicis memoriae Papa Innocentio praedecessore nostro , de tuitione clericorum, generali Cocilio noscitur institutum.Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat iura vel possessiones vestras temere perturbare, aut vestra bona auferre, vel ablata retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia & integra conseruentur,eorum,pro quorum gubernatione, ac sustentatione concessa sunt,usibus omnimodis profutura. Salua sedis Apostolicae auctoritate. Ad indicium autem huius a sede Apostolica perceptae libertatis decem Malachinos nobis nostrisque successoribus annis singulis persoluetis. Si

qua igitali in futua uiri Ecclosiastic seculati sue persona, hanc nostrae constitu tionis paginam scicias contra eam temerc Venire tentaverit, secundo, tertioue

commonita, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestati, honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo corpore ac sanguine Dei & Do mini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena sat, atque in extremo examine distitistae ultioni subiaceat. Cunctis autem vobis vestra iura seruantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi. Quatenus,&hic fructum bonae actionis percipiant,& apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Datum Lateran . per manum Ioannis Sanctae Mariae in Cosmidin Diaconi Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellarij. viij. Idus Martij:indictione xiij. Incarnationis Dominicae, anno millesimo ducentesimo nono. Pontificatus vero Domini Innocenti j Papae terti j. Anno tertiodecimo.

Vandat ne molestetur Episcopus si ui uecae ensis praesumens

CUM in iuuentute sua venerabilis frater noster C. Quinquecclesiensis Episcopus , adeo se maturum, honestum, de prouidum exhibuerit, ut propter Ciauem suae probitatis odorem, ab Ecclesia Romana meruerit ornamento pallei

28쪽

decorari. Non est de leui credendum, quod postquam ad senilem peruenit aetatem, &c. Require supra in regesto noui anni ei uidem Domini Innocentij terti j Papae. Datum Ferentini nonis Iuli j. In eundem modum per totum,usque, non duximus iterandum. Cum de Karissimus in Christo filius noster A. Rex Ungarorum illustris, eum per suas litteras valde nobis reddiderit commendatum asserens, dcc. usque, praecipiendo madamus: quatenus cum per Episcopii ipsum non steterit, quo minus purgauerit semetipsum, quando purgatione criauit offerre, non ut ratum haberet quod a nuntio tuo fuerat procuratum, sed ne mandatum Apostolicum contemnere videretur; non sinatis ipsum ulterius occasione praedicti mandati ab aliquo molestari. Sed si videritis contra eum studia concinnari maligna, non permittatis ipsum iniquis machinationibus conculcari. Quia vehementer praesumimus ex verisimilibus coniecturis, quod aliqui contra eum inuidia torqueantur, deiectionem ipsius exaltationem propriam aestimantes; significaturi nobis cum expedire videritis, de singulis circumstant ijs veritatem. Datum Lateran. vij. Idus Mart ij. Pontificatus nostri, Anno tertiodecimo.

EPISTOLA XIII. Committit inquisitionem si per postulatione Verisiensis e cluepiscopi in Thesselonicensem e chiepiscopum.

ρ ω1L1M dilecti filij Canoni ei sanctae sopbiae Thessalonicen. suas nobis lit Ovi teras direxerunt, per quas una eum dilecta in Christo filia nobili muliere, ' Delicta Marchionis Montisferrati, necnon dc dilectis filijs nobilibus viris Comite de Blandraco Batulo, de alijs Thessalonicensis Regni Baronibus, quisii per hoc ipso sua nobis scripta misere, nostro humiliter Apostolatui supplicarunt. Vt postulationem quam ijdem Canonici praedictorum acce dente fauore, de venerabili fratre nostro ... Verisiensi Archiepiscopo se secisse dicebant, admittere dignaremur. Cum per ipsius circumspectam prudentiam, de circum spectionem prudentem singulariter quas sperarent, non solum Ecclesiae sed de Regni posse nece istatibus prouideri. Vnde nos Ven. fratribus nostris Larissen. . . . dc Theban. Ambi episcopis, dedimus in praeceptis, ut inquisita diligenter de cognita veritate, si postulationem ipsam ab his qui eam celebrare potuerant de debuerat, inuenirent canonice celebratam; de praefatum Archiepiscopum sicuta quibusdam nobis fuerat intimatum, administrationi Thessalonicensis Ecclesiae se minime ingessisse, propter multam necessitatem admitterent vice nostra postulationem eandem.Nuper autem idem Archiepiscopus ad p sentiam nostram accedens, litteras nobis non solutii charissimi in Christo filii nostri Constantinopolitant Imperatoris illustris,& praefati Thebani Archiepiscopi, verum etiam aliorum multorum praesulum de magnatum, causam eius multipliciter commendantium praesentauit. Inter quos specialiter memoratus Thebanus Arini episcopus se scire veraciter fatebatur, quod ab illis quos communis clerus de

29쪽

18 Innocentij III. Epistol.

populus habebant in Ecclesia Thessalonicen. Canonicos unanimiter fuerat postulatus,assenuente praefata nobili,& praedicto Comite tunc Batulo cum alijs regni Baronibus, hoc ipsum propter necessitatis instat iam expetente. Qui tandem licet ab eodem Imperatore compulsus ad ciuitatis custodiam remansisset,

non tamen in Archiepiscopalibus domibus, sed in quadam turri eiusdem ciuitatis se cum suis militibus de familia recollegit,in qua laudabiliter opus iniunctae sibi custodia procurauit implere. Quae.omnia quanquam idem Thebanus plene non isset, nostro tamen mandato recepto una cum collega suo Larisiensi Archiepiscopo, ad praedictam ciuitatem accessit: ubi familiares praedicti Comiti, contra postulatum instructi; Albertus videlicet Thessalonicensis canonicus qui eum canonicare postulauerat, prout idem Thebanus se a pluribus asserit didicisse, ac etiam Imperator illum hoc in sua praesentia recognouisse testatur, dc H. qui dicti Comitis extiterat Caeellarius,eorum se conspectui praesentarunt,quos vitare minime potuerunt quin attestationes eorum apud conscientiam ipsus Thebani Archiepiscopi, prout quidem asserit, minus veras tanquam inquisitores negoti j diligenter audirent. Easque nostro examini reseruantes, eidem postulato administrationem temporalium commisere, considerantes desolationem Ecclesiae, Regni anxietatem, dc fauorem Imperatoris, ac etiam omnium Latinom. Idem autem Verisit ensis Archiepiscopus in nostra praesentia recognouit, quod statim post postulationem suam requisitus a Comite, ut sibi unam dc cuidam nobili laico aliam daret praebendam; respondit quod ad se minime pertinebat ; dc subiungente Comite, quod ratione sedis vacantis ipsemet sibi de illi

nobili liuiusmodi pzinendas conferret, adiecit quod Loc ipse nec concedebat , nec etiam denegabat, curia ad letalis concessio, vel negatio non spectaret. Recognouit insuperiquod in ingressu Thessalonicen. Ecclesiae Canonici & Clerici Ciuitatis, Te Deum laudamus, ipso dicente non mihi sed vobis eantatis, motu proprio cecinerunt, de illis cum inthronis are volentibus, non est passiis emaporalia quoque ipsius Ecclesiae de praefatae nobilis dc Baiuli voluntate, Clericis Ecclesiae praesentibus, dc non contradicentibus,ad sustentandum se ac suos,pro ciuitatis dessensione percepit, exigens do recipiens adiutorium nihilominus a Graecis tam Clericis, quam laicis propter sustentationem eandem. Et propter

necessitatem terrae ad nimiam commorantium ibidem instantiam, ad titulum Verisen. Ecclesiae sicut viator duos Presbyteros, de totidem Diaconos,ac Subdiaconos,unumque Accolitum ordinauit; necnon praenominatae nobili, non

utique pro regalibus, sed pro suspicione tollenda solummodo tutum dc honestum quandiu esset cum ipsa promisit. Quia igitur Archiepiscopo ipso apud sedem Apostolicam expectante, non comparuit pars aduersa; nec prelibatae attestationes nobis praesentatae fuerunt; nolentes ex tali dilatione Thessalonicensem Ecclesiam sustinere iacturam. Diseretioni ves per. Apost. seripta. mandamus, atque percipimus, quatenus cum memorata nobilis nuper etiam per speciales

nobis litteras intimauerit, quod Jc sibi placeat, quidquid nobis de negotio ipso

placet, attestationes ipsas, vel earum originalia quae apud inquisitores credimiit remansisse, si forsan interim nobis fuerint destinatae, faciatis vobis absque dilatione qualibet exhiberi. Et facientes interim eundem Archiepiscopum administratione gaudere quae sibi commissa fuit, sicut superius est expressum, attesta.

30쪽

Liber I. Regest. XIII. I9

tionibus ipsis diligenter inspectis ; nisi aliquod graue sufficienter inueneritis

esse probatum, quod postulationem merito impedire debuerit, vice nostra sublato euiuslibet contradictionis & appellationis obstaculo, admittatis ean dem. Et absoluentes eum a vinculo quo Verisien. Ecclesiae tenebatur, praefigatis ei terminum competentem, infra quem, palleum quod sub nomine ipsus Ee clesiae Uerisien. accepit, nobis remittere non postponat, aliud dante Domino

prout conuenit ad nomen Thessalonicen. Ecclesiae recepturus' facientes eidema subditis obedientiam, & reuerentiam debitam exhiberi. Si autem casu aliquo attestationes praedictas, vel earum habere originalia nequiveritis, nihilominus ad finem negoti j per inquisitionem debitam procedere non tardetis. Quod si forsan graue aliquid inueneritis esse probatum, propter quod eadem postulatiost merito respuenda, cassata ipsa, illos ad quos pertinet electio Thessalonieen. Ecclesiae moneatis: ut personam idoneam, siquidem in partibus illis reperta fuerit, absque mora per electionem seu postulationem canonicam concorditer sibi pr ficiant in pastorena. Si vero propter personarum defectum quo non solum ipsam Ecclesiam, sed & totam Prouinciam credimus laborare, personam idoneam non potuerint ad eius regimen inuenire; vos id nobis per vestras litteras intimetis. Qui si Canonici memorati cum fauore nobilis sepedictae,per litteras quas a vobis ad hoc diligenter commonita nobis duxerit destinandas, expresso poposcerint, eis auctore Domino dignum Pontificem de nostris manibus consecratum,& decoratum palleo insigni videlicet plenitudinis Pontificalis ossicii, curabimus destinare:qui 3c siciet,& poterit cum sapientiς diuinae potentia commissam sibi Ecclesiam spiritualiter ec temporaliter gubernare, Quod si non

omnes, &c. duo vestrum. Datum Lateran. V. idus Martis. Pontificatus nostri. Anno tertiodecimo.

EPISTOLA XIV.

Confirmat medietatem redituum datam Canonicis ab Archiepiscopo Thebano pro con Pnua portione.

'NUM olim ad petitionem dilectorum filiorum Canonicorum Ecclesiaen Thebanae, dilecto filio. Nazorocen electo & suis contudicibus dedisse-

mus nostris litteris in mandatis,ut venerabile fratrem nostru ... Theban Archiepiscopum admonerent, eisdem Canonicis portionem de rebus Ecclesiae suae congruam assignare. Idem Archiepiscopus, prout nostris auribus est relatum, monitionibus illorum inductus, consideratis redditibus eiusdem Ecclesiae, ac facultatibus uniuersis, medietatem earum Canonicis contulit memoratis liberaliter. Qui tandem humiliter postularunt a nobis, ut concessonem huiusmodi dignaremur auctoritate Apostolica roborare. Quocirca discretioni vestrael er Apostolica scripta mandamus:quatenus concessionem ipsam sicut prouideacta est,faciatis firmiter obseruari Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, &c. duo vestrum,Sc. Datum Lateran. vij. idus Marti j. Anno decimotertio.

SEARCH

MENU NAVIGATION