Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i o innocentij I u. Epistol.

stipendium obtinebat, nec etiam ad dispensationem Praeposturae videbatur idoneus cum nondum domui suae bene praepositus extitisset,& quoniam ad O nates preces Episcopi fuerat nominatus. Item quia post appellationem ad nos

interpositam eius fuerat electio con firmata, de ipse ante confirmationem obtentam , stallum sibi Praeposti usurpauit. Ad haec autem ex ipsius Uv. fidit parte responsum; quod etsi Canonici non fuerint adiurati, ex eo tamen eius non debebat clectio vitiari, quae alias fuerat Canonice celebrata. Sed nec id ei nocere debebat , quod fuerat ultimus in Capitulo, cum dc inseriores loco,dummodo alias reputenturadonei, ad dignitates eligi non sit in sacris Canonibus interdictum: max irrie cum dictus Vv. illius aetatis existat, quae in eo sussiceret, si fuisset ad

Episcopatu electus. Qui curam quoque rei familiaris provide habuisse dignosciatur, dum scolasticis stud ijs laudabiliter insudauit. Nec preces ab Episcopo memorato interpositae, carnalessent reputandae, quas pro digno dignoscitur po rexisse. Propter appellationem etiam interpositam, minime videbatur confirmatio Episcopi reuocanda, cum id ei licere prima facie videretur, ex eo quod a maiori, de saniori parte Capituli eadem videbatur electio celebrata : cum in Lateranen. Concilio inueniatur expressiim,ut nisi a paucioribus,& inferioribus aliquid rationabiliter obiectum fuerit.& ostensum,semper appellatione remota praeualeat, & suum consequatur effectum, quod a maiori, & saniori parte Capituli fuerit constitutum. Quinimo etsi Episcopus minus provide processisset,id eidem Vv. ossicere non debebat. Praeterea etsi processiis Episcopi seret per appellationem huiusmodi retractandus,eadem tamen electio , utpote a maiori, bc sani oti parte Capituli celebrata 1, a nobis confirmari debebat. His igitur, de alijs intellectis,quae utraq; pars proposuit coram nobis: De fratrum nostrorum consilio, electionem de ipso Uv. celebratam, duximus confirmandam: memorato A. super hoc silentium imponentes. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatenus quod a nobis est sententialiter dissinitum, faciatis percensuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Contradictores per censuram Ecclesanseam appellatione postposta compEscentes. Quod si non omnes, &c. ni eafater Episcope cum eorum altero, &c. Datum Lateran. viij. Kal. Mariij, Pontificalii, nostri, Anno quattodecimo.

EPISTOLA II.

V v ALTERO PRAEPos Ito CONSTANTI EN.

fer eodem.

irostra nuper proposuisti praesentia constitutus; quod Constantien.: P prapositura vacante,cum eiu idemcanonici ad celebrandam electionem

Proositi coriuenissent, vota diuidi conti sit eorundem: Et tredecim ex praesciit; His Canonicis, quorum erant quin que Pres teri, ac irre Diaconi , 5 qiiiii Ἀε subdiacolai, te concorditer eligentibus, dcc. In eundem fere modum, ut ii, alia. Vs ille, 'silentium imponentes. Nulli ergo omnino hominum liceat Euri erasinam nostiae dissinitionis,de confirmationis infringere,vel ei,&c. usquc incuritarum. Datum ,vt in alia.

182쪽

Liber I. Regest. XIII. 17 I

vi redem Femandi primogeniti Regis basiel a mandat, visiubditos ad

Eum contra Sarracenos moneant oe hortentur, sub peccarorum remisione. IGNIFICAVIT nobis dilectus filius F. primogenitus charissimi in Christo filij nostaei A. Illustris Regis Callellae: quod ipse militiae suae

primitias omnipotenti Deo desiderans dedicare, ad exterminandum inimicos Christi de finibus haereditatis ipsius, quam impie occuparunt, intentionis studium toto conamine satagit impartiri. Suppliciter postulans, de deuote requirens, ut ei, ad hoc opus feliciter consummandum, & nos ipsi Apostolicum impendamus suffragium, δι ab alijs faciamus opportunum subsiclium exhiberi. Nos igitur, pium eius propositum in Domino commendantes, fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatenus Reges, di Principes Hispaniae, qui non sunt cum illis ad treugas obseruandas astricti, ad opus simile peragendum sedulis exhortationibus inducere minim e postponatis. Monentes ex parte Dei, ic nostra, subditos vestros in remissonem eius omnium Peccaminum iniungendo; ut tam praefato primogenito Regis Castellae, quam Regibus, & Principibus alijs ad hoc opus salubriter intendentibus, necessarium impendant auxilium, in rebus pariter & personis, ut per haec de alia bona quae fecerint, coelestis Regni gloriam consequi mereantur. Pati quoqδε remissionet audere concedimus peregrinos, qui propria deuotione Undecumque proceserim, ad idem opus fideliter exequendum. Caeterum ne ipsiu3 F. laudabile propositam ab aliquo possit temere impediri: praesentium Vobis auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus si forte aliquis Regum Hispaniae, cum quo praedictus Rex Castellae, treugam, vel pacem firmauit, tempore quo idem Rex,uel

filius eius Sarracenos im Pugnant,ipsum praesumpserit violare: Vos eum percensuram Ecclesiasticam , s ublato appellationis obstaculo compescatis. Datum Lateran. viij. Kal. Martis, Pontificatus nostri, Anno quartodecimo.

In hunc etiam fere modum scriptum est,pro charissimo in Chi isto filio Petro Illustri Rege Aragonum quibusdam Pralatis Hispaniae.

A. ILL vs TRI REGI CASTELLAE.

De re quia Epistola Superiori, π Legato in Hispaniam mistendo.

V M personam tuam inter Christianissimos Reges, & Catholicos Princi- pes, specialis dilectionis praerogatiua in Domino amplexemur, preces ac petitiones tuas, in quibus possumus libenti animo exaudimus, & ad ea gratanter intendimus,quae serenitati Regiae nouimus complacere. Sane venien-Ρ Σ

183쪽

i72 Innocenti j III. Epistol.

tem ad Apostolicam sedem dilectu filium ... Palentin. electum nuntium tuum: virum utique prouidum, & honestum, benigne recepimus, ta petitiones quas nobis ex parte tua porrexit, libenti animo curauimus promouere. Super eo autem , quod ex parte tua Legatum requisiuit a nobis ad partes Hispaniae destinandum, ad praesens propter tempora impacata nequiuimus Regiae satisfacere voluntati: sed opportunitate accepta, petitioni Regiae dante Domino satisfiet. Nos vero ne laudabile tuum, &F. filii tui propositum valeat ab aliquibus aliquatenus impediri, ven. fratri nostro. Archiepiscopo Toletan .dc ... Zamoren . Tirasonen. N. . . Colimbrien. Episcopis, nostris damus litteris in mandatis ; ut si quis Regum Hispaniae cum quo treugam vel pacem firmasti, tempore quo tu, vel filius tuus Sarracenos impugnatis, ipsam praesumpserit violare; ipsi eum per censuram Ecclesiasticam,sublato appellationis impedimento compescant. Monemus igitur serenitatςm Regiam attentius, dc hortarnutriquatenus in deuotione nostra,& sacrosanistae Romanae Ecclesis matris tuae firmiter persecueres, quia nos in his quae a nobis secundum Deum duxeris postulanda, Regiae se te nitatiassensum Apostolicum libenti animo impendemus. Datum Lateran . viij. Kal. Mariij, Pontificatus nostri, Anno xiiij.

EPISTOLA V.

per eodem. V M personam tuam inter Christianissimos principes speciali praerogatiua in Domino amplexemur: preces ac petitiones tuas,in quibus possumus libenti animo exaudimus, ta ad ea gratanter intendimus, quae deuotioni tuae nouimus complacere. Sane venientem ad Apostolicam sedem, &c. ut in alia usque promouere. Nos vero ne laudabile tuum, N patris tui propositum valeat ab aliquibus aliquatenus, impediri, &c. Vsque Hispaniae, cum quo idem pater tuus treugam,vel pacem firmauit, tempore quo ipse, vel tu Sarracenos impugnatis,&c. usque compescant. Monemus igitur discretionem tuam,&c.ut in alia,usque postulanda,libi assensum Apostolicum libenti animo impendemus. Datum Laterani viij. Kal. Mariij, Pontificatus nostri,Anno xiiij.

EPISTOLA VI.

Confirmat Monsenum cum posse nisus.

QUOT'LNS a nobis petitur quod religioni, de honestati conuenire dignoscit ii animo nos decet libenti concedere,& petentium desiderijs congruum

184쪽

Liber I. Rogest. III. I73

suffragium impartiri. Ea propter dilecti in Domino filij, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, de sanctissimae Crucis Ecclesia, a bonae memoriae Isemberto quondam Pictauen. Episcopo, de matre eius Theberga; eiusque fratribus Senebaldo , dc Manasse constructam , ad exemplar pia: Recor. Urbani Papae secundi, praedecessoris nostri cuius priuilegium inspeximus licet' in parte corrosum, sub Beati Petri, de nostra protectione suscipimus, dc praesentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo Canonicus, qui secundum Deum, dc B. Augustini regulam in eodem loco in Ilitutus esse dignoscitur, perpetuis idem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Praeterea quascumque possessiones, quaecumque bona eadem Ecclesia impraesentiarum iuste ac Canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione Regum, vel Principum,oblatione fidelium, seu alius iustis modis praestante Domino poterit adipi lci, firma vobis vestrisque successoribus, ic illibata pet- maneant. In quibus haec proprijs duximus exprimenda vocabulis. Locum iptum in quo Ecclesia ipsa sita est,cum omnibus pertinenti js suis. S. Martini. B. Mariae, de Sancti Petri Ecclesias in Englia, cum omnibus pertinenlijs suis. Sancti Mauricij, de S. Leodegarij Ecclesias de Vico, cum suis pertinenlijs. Ecclesiam Sancti Petri de Buxeria sitam superfluuium Garti inpae, cum pertinenti js suis. Sancti Aniani de Rampeio. S. Martini de Tornum, de de Irotio Ecclesias sitas superfluuium Crosae, cum omnibus pertinent ijs suis. S. Petri de Capella Rub ea, do S. Petri de LongoPrato Ecclesias, cum omnibus pertinenti js suis. De Ecclesia S.

Nicolai de Letone,septem solidos censuales Pictauen. Monetae. In Ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae de Russiaco, decem solidos Andegauen. Monetae. In Ecclesia S. Vincentij de Noum,quinque solidos Andegauen. Monetae. Decimas de Campania. Fontisteriandi de Tornum. De Ietorio, id de Vico. Decimas de Exodun. De Podio Ergnos. De Salerijs. De Lestap. De Clota Petri. De Cenius, de de Closo Samuelis de Thaeco. Molendina. De Tornum,ic de Beraui. Cran-giis de Mote alto. De Berauit. De Villena. De Bileteria. De Fontanis. De Rocha, di de Perereio,cum omnibus pertinenti js suis. Praepositum autem,seu Abbatem,

vel cuiuilibet dispensationis Ecclesiasticae Ministrum , nisi quem suae professonis communis electio fratrum, vel pars consili j sanioris secundum Deum, de Beati Augustini regulam elegerit, vobis praeserri auctoritate Apostolica prohibemus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre,vel ablatas retinere, minuere , seu quibuslbet vexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione, ac sultentatione concessa sunt usibus omnia

modis profatura: silua sedis Apostolicae auctoritate, de Dioecesiani Episcopi Canonica iustitia. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularIsue persona, hanc

nostrae constitutionis paginam sciens,contra eam temere venire tentaverit; secundo , tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, Z: a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, de Domini Redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districta subiaceat ultioni. Cunistis autem eidem loco sua iura seruaniatibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus de hic fructum bonae acti

185쪽

I74 Innocentij III. Epistol.

nis percipiant, & apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inueniant. Amen. Datum Lateran. per manum Ioannis sanctae Mariae in Cosmidin. Dia coni Card. Sanctae Romanae Ecclesiae Cancellari j v. Kal. Marti j. Indictione xiiij. Incarnationis Dominicae, Anno millesimo ducentesimo decimo. Pontificatus vero Domini Innocentij Papae tertij, Anno xiiij.

EPISTOLA VII.

Recipit sub proterit. Sancti Petri.

V M a nobis petitur quod iustum est x honestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem ossicij nostri, ad de-itum perducatur effectum. Ea propter, dilecte in Domino fili, tuis iustis precibus inclinati, personam tuam cum omnibus bonis, quae impraesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum iustis modis praestante Domino poteris ad pisci, sub B. Petri, & nostra protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones tuas, sicut eas iuste possides, & quiete auctoritate tibi Apostolica confirmamus, dc praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, liceat hanc paginam nostrae protectionis, & confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem, dcc. Vsque incursurum. Datum Lateran. v. Kal. Marti j, Pontificatus nostri, Anno xiiij.

EPISTOLA VIII.

. ILL vs TRI REGI PORTU GALEN.

Super diuersis excestibus monet, π maxmie it tibertati, oe sitiis bonis Episcopum Colim iensem, oe Ecclesiam restituat.

I diligenter attenderes, ut deberes, quod cum eius sponsam offendis,quit S p te id Regni solium sublimauit, sponsi etiam indignationem incurris;

Ecclesias, quorum sponsus est Christus, vel ministros eatum nullatenus aggravares, ne dum eas ancillare niteris, & redigere sub tributo, ob ingratitudinis vitium , Dominus in seruitutem redigat Regnum tuum, de in potestatem antiqui te tribuat exactoris : quod non oppressor esse debes, sed dessensor potius earundem, utpote qui ad malefactorum vindictam laudem vero bonorum suscepisti gladium baiulandum. Verum, sicut ex litteris ven. fratris nostri ... Episcopi Colimbrien. accepimus, tu haec prout conuenit non attendens, nec saluti tuae consulens, de honori, ommissa reuerentia redemptoris, te de rebus Ecclesiasticis plus debito intromittens,Ecclesias, & Ecclesiastica beneficia confers quibusvis personis,& aufers, destituendo illos, qui sunt Canonice per dictum F piscopum in Ecclesijs suae Dioecesis instituti; ac per proprios homines prouentus earum faciens occupari, balistarios, canes, aues, & equos tuos, in illis, quarum nulli, vel pauci sunt redditus, introducis, ut ipsis prouideatur de

186쪽

Liber I. Regest. XIII. ars

prouentibus earundem. Praeterea Clericos capi faciens, & publicae custodiae mancipari, eos coram te, & tuis iudicibus secularibus litigare compellis, atque ipsos in exercitum tecum trahis, eisdem iniurias de opprobria multa inferens, legravamen. Et quod sine dolore non dicimus, pro diro reputans nonnunquam augurio, cum tibi vides religiosum aliquem, vel Clericu occurrente. Caeterum in animae tuae periculum detinens phitonissam , excommunicatos dessendis, icvsurarios, atque Ecclesiae inimicos. Continentes viduas, inuitas hominibus

tuis tradens, de liberos nihilominus deputans perpetuae seruituti: Personas insuper Ecclesiasticas, a Regno exire prohibes, de intrare: & si sorte illarum aliqua licentiam obtinet exeundi, ne ad Apostolicam sedem accedat prius praestat corporaliter iuramentum; & si secus attentet agere,capi tur,spoliatur,& publicae custodiae mancipatur. Quae omnia dictus Episcopus personaliter est expertus. Cum enim super his non immerito fueris redargutus ab eo, & monitus diligenter, ut dimitteres Philonissam quam quotidie consilebas; ita quod licet vocatus ob hoc ad te accedere noluiset, tu quaerens malignandi occasionem in eum,dari tibi in uadam villula Ecclesiae suae ab eo procurationem indebitam peti jsti: quam cum praestare renuerit, sicuti nec debebat, tam suam, quam Canonicorum eiusdem loci domus dirui faciens, atque equitaturas eis proprias auferens, Ecclesiam quam iam pro magna parte spoliaueras, eis quae remanserant fecisti bonis omnibus spoliari. Quare idem suam Dioecesin sententiae supposuit interdicti: & ne Bracaren. electus ipsam praesumeret relaxare,Vocem ad nos appellationis emisit. Quod cum ad tuam notitiam peruenisset,more solito quo stibet huiusmodi sententiam obseruantes, & nolentes etiam celebrare, mandasti rebus omnibus spoliari; illos tuos reputans inimicos,& etiam proditores , qui quemlibet illorum recipere attentarent. Postmodum vero praefatus electus ipsum, missis ei suis, & tuis litteris, de conductu apud Bracaram euocauit, promittens quod ibidem ipsi, dc Ecclesiae satisfaceres competenter.

Qui cum ad eius praesentiam accessisset, dc dictus quaesiuisset electus ab eo,quare protulisset sententiam supradictam, idem in nouans appellationem emissam, ei causas praedictas pro quibus hoc fecerat explicauit. Die vero sequenti electus a

te cautione recepta, mandauit eidem, Ut dictam sententiam relaxaret, quod idem essiceret noluit, praesertim cum nulla esset satisfactio, de tot,& tantis iniurijs subsecuta, nec tu etiam ab inceptis quiesceres: licet ipsam postmodum, pro eo quod clericos ad mandatum electi,qui eam relaxare volebat, celebrare nolentes coram proprijs parentibus, & amicis, ut asserebatur eidem, exoculari mandaueras, & crudelitates alias exerceri,ne punirentur insontes, ad tantum

euitandum periculum relaxarit. In his &alijs damna plurima sustinens,& gr,uamen ; & ut adderes assi ictionem aissi icto eundem pro grauaminibus ipsis volentem ad sedem Apostolicam properare, fecisti sub publica custodia detineri. Haec autem de tua Regali magnificentia non facile crederemus, nisi nuper quaΩquasdam nobis litteras indiscretione plenas, & praesumptione non vacuas direxi Tes. Quibus inter caetera quae non sunt digna relatu, haec nobis scribere praesumpsisti, quod cuilibet de te sinistra suggerenti aurem libenter apponere consuevimus, & coram omnibus contra te non erubescimus in verba prorumpere

inhonesta: quod nostram non illustrat prouidentiam, sed obfuscat, quia Sancti

187쪽

i7 6 Innocentij III. Epistol.

successores Petri non consueuerunt insene conuitia, sed ea exemplo Christicum patientia sustinere. Sane nullus principum quantumlibet magnus, nisi forsan haereticus, aut Tyrannus, tam irreuerenter & arroganter nobis,aut praedecessoribus nostris scribere attentauit, propter eius reuerentiam, & honorem,

cuius repraesentamus in Apostolatu personam. Sed de illud quod in eisdem litteris subscripsisti non sapit Catholicam puritatem, sed haereticam videtur perfidiam exhalare; quod videlicet nullatenus in eis qui Religionem simulant, δίmaxime in Praelatis, de Clericis, melius potest frangi vel comminui simulachrum luxus, atque superbiae;quam si eis nimia superabundantia temporalium, quam a te habent, & patre tuo,in regni tui, ac successorum tuorum maximum praeiudicium subtrahantur; & filijs tuis, ac Regni dessensoribus in multis patientibus ind: sentiam assignetur. Nobis autem pro minimo est, ut a te, vel ab humano die, sicut dicit Apostolus,iudicemur: quoniam qui nos iudicat Dominus est,neci agere desistemus quod idem Apostolus ait. Argue, increpa, obsecra, in omni patientia , de doctrina. Quare arguentes, N increpantes more pij Patris, qui filium quem diligit corripit, obsecramus te, fili charissime, per misericordiam Iesu Christi, quatinus illa mensura contentus quam Deus tibi donauit, ad Ecclesiastica iura non extendas aliquatenus manus tuas, sicut nec nos ad regalia iura manus nostras extendimus; relinquens nobis iudicium Clericorum, sicut & nos Laicorum iudicium tibi relinquimus. Quia secundum Apostolum, seruus luci Domino stat, aut cadit; ne si alienum tibi ossicium usurpaveris, exemplo Oziae Regis diuinam sentias ultionem. Quoniam igitur excessus huiusmodi, multia pliciter apud homines obnubilant famam tuam , & conscientiam maculant apud Deum; serenitatem tuam rogamus attentius, dc monemus, salubriter considentes ; quatenus habens respectum ad illud,cui nuda sunt quaelibet & aperta; qui etiam nec falli poterit, nec corrumpi, praedictum Episcopum propriae restituens libertati, ablata eidem restituas uniuersa; & de damnis, iniurijs, di grauaminibus, sbi 5: Ecclesiae irrogatis satisfaciens competenter, ab eisdem, & similibus se desistas, ut maiestatem diuinam, quam propter hoc grauiter offendis, valeas complacare, ac cum defeceris,in tabernacula recipiaris aeterna. Alioquinquantumcumque te in Domino diligamus,5 honori tuo defferre velimus,quia magis est Resi Deo, quam Regi homini defferendum, noueris quod in iure i uo non deerimus Episcopo memorato , qai sumus omnibus in iustitia debitores. Datum Lateran. vij. Kal. Marti j, Anno xiiij.

Super eodem. EAzMENTtR nos comedit Zelus domus Dei, ad cuius sumus, licet im-1V meriti, custodiam deputati, cum ab illis affigitur, qui eam deberent

potitis consevere, ac grauatur ab eis, per quos deberet ab alijs dessentiri: quibus paterno compatientes affectu, non minus Vrimur pro eisdem, quam pro domo Domini quam affigunt. Sane sicut ex litteris ven. fratris nostri Epi L

188쪽

Liber I. Reges L XIII. i 77

copi Colimbrien. accepimus, charissimus in Christo filius noster . . . Rex Poria iugalen. illustri, hoc prout conuenit non attendens, nec saluti sua consule in ,

dc honori, obmissa reuerentia redemptoris, se de rebus Ecclesiasticis plus debito intromittens, Ecclesias , dc Ecclesiastica beneficia confert quibus vult personis, Bd aufert, destituendo illos qui sunt Canonice per dictum Episcopum in Eeelesis suae Dioecess instituti, &c. In eundem sero modum, ut in alia, usque detineri. Quapropter dilectum filium M. Cappellanum suum, qui cum ipso in huiusimodi tribulationibus specialius permanebat, de nocte latenter mutato habitu,quasi nudum ad sedem Apostolicam destinauit. Cum autem dictus Episcopus appellationem interpositam, per procuratorem idoneum memoratum Capellanum suum fuerit prosecutus; memoratus dictus Rex non curauit idoneum mittere responsalem, licet quidam simplex nuntius ipsius P. dictus Abbas, nobis ex parte sua litteras minus prouidas praesentarit. Quia vero quanto praedis ctum Regem ampliori charitate diligimus,tanto maiori dolore turbamur, quo tiens nobis ea de ipsus actibus referuntur, quae famam eius obnubilant apud homines, id conscientiam maculant apud Deum. Fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, atque praecipimus: quatenus eundem Regem moneas attentius, εο ess citer inducere non postponas, Ut memoratum Episcopum propriae restituat libertati, ablata eidem restituens uniuersa, dc de damnis,iniu-xijs, degravaminibus supradictis sibi, te Ecclesiae irrogatis satisfaciens compe-.tenter,ab eisdem de similibus de caetero sic desistat,quod offensam diuinae maiestatis evitet, quam propter hoc creditur incurrisse, de apud homineseius opinio quae per praedicta maculata fuerat releuetur. Alioquin quantumcumque ipsus velimus honori defferre,quia tamen homini contra deum defferre nolumus alia qua ratione, omni gratia, timore, ac amore postpositis ipsum ad hoc per illam quam magis videris expedire censuram, de per poenam in compromisso statutam, qua se sicut ex litteris Bracaren. electi nuper accepimus, voluntarie obligauit, sublato cuiuilibet contradictionis, de appellationis obstaculo compellere non postponas. Datum, ut in alia per totum.

Eae renascienti licet recusaripossit,ei causam Aperioris Epistola committit, is mandat vi littera is solica Regi Porrugailiae legantur.

Ic et ven. frater noster Colimbrien. Episcopus, pro eo quod inter ipsum& ... Egitanten. Episcopum Suffraganeum tuum, super limitatione Episcopatuum suorum , dc quibusdam alijs quaestio ventilatur, te in causa sua possit Iudicem recusare. Nos tamen de discretione tua, ac prudentia plene confisi, causam suam, quam habet contra charis limum in Christo filium nostrum Regem Portugalen. Illustrem, tibi de certa scientia duximus committendam. Quocirca fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus habens prae oculis solum Deum, taliter in negotio ipso procedas, quod de idem Episcopus suam, dc Ecclesiae suae iustitiam prosequatunec nos deuotionem tuam

189쪽

178 Innocentij III. Epistol.

possimus exinde merito commendare. Caeterum quia, sicut accepimus, Can- .cellatius eiusdem Regis litteras nostras vel delegatorum nostrorum, quae mittuntur eidum, ob fruorem ipsius, aut interpretatur aliter quam se habeant, aut omnino sublicet quod noscit Resiis auribus displicere. Volumus,& madamus, quatinus litteras, quas super eodem negotio ipsi Regi dirigimus, per tuum Clericum ei praesentari facias, & legi etiam continentiam earundem ; Ipsum Cancellarium monens auctoritate nostra, pariter dc inducens, ut sicut diuinam non vult, & nostram indignationem incurrere, ab opere tam iniquo de

Caetero conquiescat. Datum, Ut in alia.

n purgatos is simonia oe falsitate in ordinis exercitium recipiant, taliter ordinatis de catero eo ipse suspensis.

D vERsus quosdam Clericos vestrarum Dioecesum, qui dudum ad se ε At dem Apostolicam accedentes a vicinis Episcopis. Castellan. videlicet, Morian. Sutri. & ... Nepesin. temere se fecerunt ad sacros ordines promoueri, graui fuimus indignatione commoti: pro eo maxime, quod quosciam eorum per falsas litteras, & simoniacam prauitatem accepimus fuisse promotos. Vnde ordinatores a potestate suspendimus ordinandi, & ordinatis executionem interdiximus ordinum taliter susceptorum, super hoc vobis litteras Ap solicas destinantes. Nuper autem multi de ipsis ad nostram praesentiam reuertentes, cum multo fietu, dc eiulatu, quotidie non cessabant ad nos opportune, importune clamare, suppliciter obsecrantes, ut cum eis misericorditer agere dignaremur. Quibus diu nos dissiciles exhibuimus,& seueros in latum quod eis sub poena excommunicationis iniunximus, ut redirent; ne nos super hoc diutius molestarent. Sed ne sic quidam eorum ab obsecrationis instantia desistere voluerunt, quo magis repellebantur a nobis, eo magis apud nos ut misereremur instantes. Eius denique nos exemplo, qui cum iratus fuerit non obliuiscitur misereri, rigorem mansuetudine prouidimus temperandum: Cum & ipsi exemplo Iacob luctantis cum Angelo nullatenus nos dimitterent, nisi eis benedi Eere curaremus. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mand

mus: quatenus his qui de praedictis duobus criminibus Canonice se purgaue rint, falsitate videlicet litterarum , & Simoniaca prauitate , suspensionis

sententiam, quam in eos tulimus, relaxetis ; ut si alias digni sint,& idonei, α vos eis concedere volueritis, in vestris possint Dioecesibus ministrare. At haec per Dioeceses vestras ex parte tam nostra , quam Vestra, publice, ac districte vetetis, nequis ulterius se faciat taliter ordinari. Et ne facultas veniae incentivum tribuat delinquendi,quicumque de caetero fuerit taliter ordinatus. eo ipso se nouerit ab ordinis executione suspensum. Datum Lateraa. ij. Kal. Marti j Pontificatus nostri Anno quarto decimo.

190쪽

Liber I. Regest. XII.

Ne beneficia non vacantia promittantur zel pensiones a gnemur.

M ex iniuncto nobis Apostolatus ossicio Ecclesiarum omnium solli- ς' ip citudinem gerere teneamur: ea corrigere nos oportet, quae interdum in gravamen ipsorum temere, seu etiam improvide attentantur.' Sane, te filia Abbatissa reserente,ad nostram audientiam est delatum, quod Abbatilla, quae te praecessit, & vos ad multorum instantiam importunam, quibusdam non vacantia beneficia promisistis, pensionem eisdem ipsorum nomine concedentes , in vestri Monasterij laesonem. Quia igitur id contra statuta Lateran . Con-ciiij noscitur attentatum: promissiones huiusmodi decernentes irritas, & inanes, & pensiones concessas beneficiorum non vacantium nomine, non soluendas ; auctoritate praesentium districtius inhibemus, ne contra praefatum Coneilium beneficia promittere non vacantia, vel pensionem cuiquam taliter assignare, de caetero praesumatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis &c. Si quis autem dc usque incursurum. Datum Laterant vj. Nonas Martisi, Anno xiiij.

EPISTOLA XII L

HENRICO ELECTO S. STEPHANI HERBI POLEN.

Arrato utrimque processu electionem eius confirmat. L1M in dilecti si ij nostii B. titulo Sancte Susalinae Presbyteri Card.

quem tibi, dc O. procuratori ven. F. N. Uvirgeburgen . Episcopi auditorem concessimus, praesentia constitutus, propoliere curauisti. Quod cum in Abbatem Monasterij S. Stephani fuisses electus , Scelectionem tuam praedictus noluisset Episcopus confirmare, ad ven. F. N. Hei steten. Episcopum didi lectum filium ...'Abbatem Halsbrunen. commissionis litteras impetrasti. Cumque coram ipsis inter te,ac quosdam Monachos aduersarios tuos lis fuisset legitime contestata, quoniam pars aduersa non tum commrere noli it in ter lminis peremptorio etiam assignatis, sed quendani alitini in praedictum Mona sterium intrusere. Iudices receptis ex parte tua quibusdam testibus,te in processionem causa rei seruandae mittentes, eum quem aduersassi tui duxerantin Monasterio intrudendam , cum omnibus fautoribus suis ex tinnunicationis seniatentiae subiecerunt. Ad haec autem respondebat Episco bmcurator: quod &tu per falsi suggestionem praedictas litteras impetraueras, Se inordinate posses.serant iudices memorati ; Quia cum inter te, ac Episcopum fuisset causa commissa, ipsi, Episcopo non citato, contra praedictos Monachos, de quibus in commissione mentio non fiebat, post appellationem ad nos interpositam praesumpserant iudicium exercere.'Nos igitur his Malijs quae coram eodem Card.

SEARCH

MENU NAVIGATION