Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I4o Innocenti j III. Epistol

exhibentes, monere prudenter, dc es scaciter inducere procuretis: ipsos ad hoc, si necesse fuerit, percensuram Ecclesiasticam apellatione remota, sicut iustum fuerit compellentes. Testes autem qui fuerint nominati, occ. Datum Lateran. Nonis Novembris, Ponxificatus nostri, Anno xiij.

EPISTOLA CLXXI.

Hi miles quidam super damnis oe iniuri' satisfactionem

exhibeat Patris. Archiep.

ON EsTIONEM uen. fratris nostri Patracen. Archiepiscopi recepimus continentem: quod C. Miles, de quidam socij sui Patracen. Dioecesis in domum suam nequiter irruentes, manus in ipsum temerarias iniecerunt, ac Baltuum suum quem inter brachia contra eorum saeuitiam tuebatur, per violentiam capientes, pro eo quod iura Ecclesiae fideliter dessentabat, nasum ei crudeliter amputarunt. Per ipsus quoque militis seruientes, idem Archiepiscopus captus fuit,dc per quinque dies in carcere diro retentus, multis alias eidem ab eodem milite, ac suis complicibus damnis, dc iniurijs irrogatis. Qtiocirca fraternitati vestiae per Apostolica scripta mandamus: quatenus dictum militem, de alios, ut eidem Archiepiscopo super datis damnis, oc irrogatis iniurijs satisfactionem exhibeant competentem monitione praemissa percensuram Ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Testes autem,5 c. Datum,Vt in alia.

EPISTOLA CLXXI I.

Nobiles impediam quo minus Graeci e Monachi Pralatis Latinis obediant.

ENERABILIs stater noster Patracen. Archiepiscopus proposuit coramis V , nobis: quod Domini terrae illius, pro eo quod Sacerdotes, de Monachos Graecos angariare nituntur, eosdem non permittunt sibi, de alijs Latinis. Praelatis debitam obedientiam, de reuerentiam exhibere in animarum suarum disipendium, degravamen. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatenus dictos dominos, ut ab huiusmodi praesumptione desistant monitione praemissa ter censuram Ecclesiasticam appellatione remota, sicut iustum fuerit, compellatis. Testes autem, dcc. Datum Lateran . viij. Idus Novembris, Anno tertiodecimo.

152쪽

Liber I. Regest. XIII. 1 iEPISTOLA CLXXIII.

t restituantur possessiones Ecclesia Tarracensi.

VM nonnullae possessiones, ac iura, M pertinentiae, quas Graecorum Cil temporibus habuit Ecclesa Patracen. quarum etiam possessione in in- gressu Latinorum in Achaiam gaudebat, eidem per Latinos asserantur esse subtracta. Fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatenus detentores earum, ut ipsas restituant ven. fratri nostro Archiepiscopo Patracen. monere prudenter, de essicaciter inducere procuretis: ipsos ad hoc, si opus fuerit,per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita, compellentes. Datum D in alia.

EPISTOLA CLXXIV.

nudo detineant legata E caesia in ultima voluntare.

-dit ENERABitis frater noster . . . Patracen. Archiepiscopus nobis exposuit gVε conquerendo, quod Domini terrae illius Eccles ijs suae Dioecesis, ea quae a Christi fidelibus in ultima voluntate legantur, eisdem contra iustitiam auferre presumunt in suum, dc Ecclesiae praejudicium, de iacturam. Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatinus dictos Dominos, ut ab huiusinodi praesumptione desistant, monere prudenter, & cssicaciter inducere procuretis: ipsos de hoc, si opus fuerit, per censuram Ecc isticam, sicut iustum fuerit appellatione postposta compellentes. Testes autem, &c. Datum Lateran. Nonis Novembris, Pontificatus nostri, Anno xiij.

Committit reformationem Monasteri, S. Iurici supra mare.

IcvT per vestras nobis, fili j Abbates, litteras intimastis, cum vobis dederimus in mandatis,ut ad Monasterium S. Iudoci supra marcrpersonaliter accedentes corrigeretis in Opite, ac in membris quae limam correctionis exposcerent. Vos filiu Abbates, te fili Decane tuam absentiam excusante, accedentes ad locum vestris obtemperantes mandatis, tam Abbatem quam uniuersum Capitulum inuenistis ; duobus dumtaxat exceptis, Inget ranno, de Clalbordo Monachis. Qui cum essent suis exigentibus culpis,per Abbatem , de Conuentum ipsuis loci excommunicationis vinculo innodati,

153쪽

I42 Innocenti j Id. Epistol.

duos alios seducentes, quos viros perniciosos, rebelles, & contumaces attestatione plurium didi scistis reiecto habitu Monachali contumaciter recesserunt, correctione domus nullatenus expectata. Vos autem Capitulo conuocato, cum Abbas iuxta mandatum vestrum, uniuersis, dc singulis fratribus, in virtute obe dientiς,ac animarum suarum periculo iniunxisset, ut super conuersatione ipsius, de statu Ecclesiae dicerent veritatem. Vos singulariter examinantes eosdem, si

per his quae personam contingebant Abbatis, laudabile omnium testimonium inuenistis; sed laudabilius iuxta nonnullorum assertionem inuenissetis, si se cisca quosdam peruersos, dc contumaces seuerius habuisset. Inuenistis praeterea; sub eiusdem Abbatis regimine qui oppressiones multiplices, dc pei pesctus, imminutum Ecclesiae debitum, dc redditum augmentatum, dc tam in aedificiis, quam alijs necessarijs domus expensas factas, sicut occulata fide perpenditur ; quo uiaque ad mille librarum Patisiensium summam excrescunt. Conventui quoque qui maior est solito, ac hospitibus, de pauperibus abundantius, de honestius, quam consueuerit prouidetur. Licet autem omnibus inquisitis quaedam prout expedire vidistis, ibidem curaueritis ordinare: quia tamen ineuitabilis necessitas vos trahebat accedendi ad Capitulum generale, de nonnullis disponere in vestro reditu statuistis. Cum autem Abbas, de Monachi supradicti, propter hoc ad sedem Apostolicam accessissent, de idem Monachi humiliter petiissent, absolui per ven. fratrem nostrum N. Tusculan. Episcopum, recepto prius ab eis corporaliter iuramento, iuxta sermani Ecclesiae, ipsis fecimus beneficium ab Litionis in pendi. Quia vero in multis eo idem culpabiles deprehendimus, nec speratur quod ipsis praesentibus idem locus debita possit pace gaudere: Aecon lios attuna nosirorum, eos ad vos remittendos duximus, in districtioribus Monaster ijs lingulariter collocandos: in quibus in humilitate spiritus, sua possint peccata destere. Q ocirca deuotioni vestrae, per Apostolica scripta mandamus : atenus eisdem ad vos redeuntibus iniungatis, sub debito praestiti iuramenti, de eos,s opus suerit, per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compellatis,uc ad loca quae singulis deputaueriti strant eant, victuit regulariter in eisdem Abbates quoque, ac Monachos eorundem locorum, ad suscipiendum eos censura simili,ii necesse fuerit, appellatiori remota cogatis. Volumus nihilominus, de mandamus, ut ad saepe dictum Monasterium accedentes, corrigatis diligentissime, quidquid adhuc inueneritis corrigendum, dc ea Deum habentes prae oculis ordinetis, ut locus ipse debita de caetero valeat tranquillitate laetari. Nullis litteris veritati, de iustitiae praeiudicantibus, dec. Quod si non

omnes, dcc. Duo vestrum ea,&c. Datum Laterata. vj. Idus Novembris, Pontificatus nostri, Anno xiij.

. EPISTOLA CLXXVI.

Confirmat concessionem Regis Legionis. CHARI si s in Christo filius noster A. Rex Legionen. Illustris suis nobis littetis intimauit , quod cum Castrum de Ventosa, ex parte in possessionu

154쪽

Liber I. Regest. XIII. s 43

bus Monasterij vestri situm, quod desertum fuerat ab antiquo reaedificare, ac in eodem populum congregare cepisset. Idem attendens quod Castro populato praedicto,iam vos,quam alia loca religiosa vicina, &villae nihilominus adiacentes, ex eo paterentur non modicam laesionem: poenitentsa ductus, destitit ab incepto. Vobis, & alijs locis religiosis, acadiacentibus villis concedens, ne unquam in posterum, ibidem populus collocetur, super hoc vobis, & alijs fieri faciens publicum instrumentum. Qui etiam nobis humiliter supplicauit, ut ad stabilitatem perpetuam, concessionem ipsius Apostolico dignaremur munimine roborare. Nos igitur paci 5 quieti Monasteri j vestri prouidere volentes, ac

deuotionem Regiam commendantes; concessionem eandem, ad perpetui roboris firmitatem, auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei, &c. usque, incursurum. Datum Lateran. n. Kal. Nouembris, Anno xiij.

EPISTOLA CLXXVII.

Paenitentia peracta indulget, ut cum tantum ab ossicio Pontificali fuerit remotus, liceat Pontificalia, palleo excepto , exercere, sdi tales Ecclesiasticas obtinere, non Episcopalem

fine Rom. Fontis venia. D hoc exemplaria coelestis imaginis in diuinis voluminibus sunt deDS Ag cripta, ut ea non solum venerari curemus, sed etiam imitari, non tam iso auditores verborum, quam rerum factores essem: quia non auditores legis, sed factores, iusti sunt apud Deum. Sacra quippe scriptura docente di- discimus, quod in arca foederis Domini cum tabulis legis virga continebatur, ει manna; quoniam in pectore summi Pontificis, quod per arcam foederis designatur, cum scientia legis diuinae debet virga correctionis, & manna dulcedinis contineri: ut sciat vulneribus sauciati, oleum infundere super vinum, de quem nouit ex rigore percutere, sciat etiam ex beni nitate sanare, humiliando superbos, & humiles erigendo. Hinc est igitur, quod licet in eo non parum deliqueris , quod sine nostra licentia speciali, quin etiam contra nostram prohibitionem expressam, Ottone dimisso adhaesisti Philippo: quia tamen impositam tibi propter hanc culpam a sede Apostolica disciplinam, patienter hactenus, Mhumiliter supportasti, lignam pro meritis poenitentiam peragendo. Ac per hoc quod idem Otto contra nos indigne se gerit, qui eum toto conamine studuimus promouere,validissimc praesumatur,quod etiam contra te indigne se gessit, qui promotionis ipsius inter homines fueras prima causa; post rigorem iustitiae, tibi rorem misericordiae instillare volentes. Fraternitati tuae auctoritate praesentum indulgemus: ut cum de mandato nostro non fueris a Pontificali ordine degradatus, sed ab officio tantum Pontificali remotus; liceat tibi cum Pontificalibus celebrare, palleo dumtaxat excepto, & ex permissione Ponti scis,vel Abbatis, in cuius Dioecesi vel coenobio fueris constitutus, Clericos, vel Monachos

155쪽

i44 Innocentij III. Epistol.

tibi canonice praesentatos, ad minores ordines promouere, benedicere vestes, & vasa sacrare. In quibus omnibus, illam te custodire volumus honestatem, de modestiam adhibere, ut scandalum euitando sic interdum prodesse possis aliquibus, ut nullis omnino velis obesse. Ad haec etiam tibi concedimus, ut si circa curam Pontificalis ossici j euocatus fueris, ad aliquam Ecclesiasticam dignitatem licenter illam assumas, sed si ad praesulatum fueris postulatus, illum suscipere non praesumas, nisi de alia Romani Pontificis indulgentia speciali, qui liiper hoc suo discreto consilio prouidebit quod viderit expedire. Tu ergo talem testudeas in omnibus exhibere, ut gratiae tibi factie, aut etiam faciendae, non reddaris ingratus, sed ad haec, & alia sorte maiora dignus,& idoneus comproberis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessonis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, dic. usque, incursurum. Datum Lateran. 2. Idus Novembris, Anno xiij.

EPISTOLA CLXXVIII.

Tresbyter audiatur, contra sententiam latam tergiversam. NTER dilectos filios . . . Plebanum,&Clericos de Villa Basilica ex una

arte,ac forensem Presbyterum Lucan. Dioecesis ex altera, super Eccletia S Genesij de Boellio, dudum questione suborta. Cum di lecti filiii . . . Prior,& Magister Zenobius Subdiaconus noster Canonicus Sancti Fridiani Lucan. de nostro eam examinassent mandato; tandem de meritis ipsus suis- cienter instructi, electionem rectoris ipsius Ecclesiae, cum alijs quae in eorum sententia continentur plebi praedictae villae adiudicare curarunt, dictum Presbyterum ab eadem sententialiter remouentes. Qui cum ab eorum sententia nostram audientiam appellasset,ei demum in nostra praesentia constituto, dilectum filium Angelum Subdiaconum, & Capellanum nostrum, concessimus auditorem. Et quia quaedam quae contra praelibatam sententiam opponebat, asseruit se coram eo piobare non rosse: idem Subdiaconus probationes suas recipiendas, praten. Praeposito suoque Collegae commisit, nihilque coram ipsis probato, partes denuo ad ipsius Subdiaconi praesentiam redierunt. Et praedictorum Plebam, & Clericorum procuratore petente , praefatam sententiam confirmari, eo quod idem Presbyter in probationem defecerat obiectorum ; ipsse autem Presbytero in contrarium asserente, quod probationes suas producere coram eodem Praeposito, & Collega ipsius, ex causa rationabili recusarat, eo quod contra mandatum suum, procurator eius conuenerat in iudicem, in quem non debuit conuenire. Subdiaconus ipse, ad conuincendam eius astutiam, alias ei duxit indutias concedendas, infra quas probaret si vellet coram alijs iudicibus,ed quae coram prioribus non probarat. Super quo, dictus Presbyter apud Subdiaconum memoratum, proprio procuratore dimisso, recessit. Sed huiusmodi prociarator,licet vellet in iudices conuenire, litteras tamen accipere deneg yuit. Interim autem saepefato Presbytero in urbe callide latitante, procurator supradi-m: p Iobis apud Subdiaconum saepedictum diu fatigatus, instabat, Vt procede

ret contra

156쪽

Liber I. Regest. XIII.

ret contra illum; sed respondente ipsis, quod iam esset ossicio suo functus, di lectu, filius Ahirinus Subdiaconus, & Capellanus noster, denuo sibi concessus

auditor a nobis, citari iussit Pre yterum memoratum: eoque coram ipso mi nime comparente, cum nec procurator eius sepius requisitus litteras vellet aecipere defferendas ad iudices, coram quibus obiecta contra sententiam probarentur, praemissa nobis ex ordine recitauit. Nos autem . . . Priori S. Reparatae, ac M. Canonico Lucanis, iniunximus,ut eandem sententiam, q uemadmodum erat iusta, executioni madarent. Sed idem Presbyter ex illa clausula, quemadmodii erat iusta diffugij occasionem assumens, ad Cedem Apostolicam appellauit: propter quod sententia ipsi non extitit executioni mandata. Cum autem postea coram dilecto filio G. Subdiacono, & Capellano nostro, ad impugnandam supradictam sententiam , quasdam exhibuisset litteras venerabilis fratris nostri ... Episcopi Florentini, ex quibus colligi videbatur, quod praedictus Magister Z. tempore latae sententiae fuerat excommunicationis lententia innodatus: litteris tamen ipsis circa tenorem atque sigillum appensum habitis manifeste suspectis, pronuntiauit subdiaconus antedictus de costio sapientum saepedictum Presbyterum, qui diutius super ipso negotio litigando huius nodi litteras nunquam duxerat exhibendas, contra supradictam sententiam nullatenus ulterius audiendum, perpetuum super hoc ei silentium imponedo. Et licet eidem Presbytero ab ipsa sententia prouocanti, dilectus filius S. Subdiaconus, & Capellanus noster fuerit post haec concessus auditor, nunquam tamen per se, aut Procuratorem idoneum expectatus diutius, comparuit coram eo. Nupet etiam licet quidam laicus cui pro presbytero memorato clamanti dilectum filium Rat naidum Acolitum, & Capellanum nostrum concessimus auditorem, quoddam coram eo exhibuerit instrumentum, in quo in verbo veritatis idem Presbyterfatebatur se illa corporis infirmitate grauatum, quod sedem non poterat Apostoli eam visitare, ad deffensionem tamen illius nihil aliud allegauit. Uolente igitur finem imponi huiusmodi controuersiae totiens suscitatae, ne saepe lichiis Presbyter lucrum de tanta tergiversatione reportet: discretioni vestrae per Apo Ioli ea scripta mandamus, quatinus eundem Presbyterum contradictam sententiam nullatenus audientes, sententiam ipsam appellationesemota, executioni mandetis. Contradictores per censuram Ecclesiasticam compescentes. I tum Lateran. xvj. Kal. Decembris, Anno tertiodecimo.

EPISTOLA CLXXIX.

Vt restituantur H onachi eiecti in es onaster. Lontano, oe illis iterum exclusis, e Voniales primum a Regina Tarasti

inducti, reducantur. AusAM quae vertebatur inter . . . Abbatem, & Monachos de Lorbano.

ac Illustrem Reginam Taras iam, post multas commissones tibi duximus

delegandam; qui diligenter in illa procedens, eam nobis remisisti suE- cienter instructam. Nos igitur utriusque partis attestationibus, & allegationiabus intellectis, ita duximus sententialiter prouidendum: ut quia constitit no-

157쪽

146 Innocentij III. Epistol.

bis praefatos Abbatem, de Monachos, per vim oc metum suisse coactos, Mona sterium de Lorbano deserere disponendum praedictae Reginae. Qi ae sicut conata erat ab initio, sic demum quasdam in illud lonachas introduxit, quas tan suam propriam familiam ibi continet, ta gubernat, illicaoneste remotis ab ip o, idem Abbas, dc Monachi reducantur in illud, & restituantur ad plenum. Ita quod eius bona dilapidare non possint, debitis tamen ab ipsa Regina solutis,

quae propter iustas Sc moderatas expensas necessariὸ contraxerunt. Cum autem

plenam fuerint restitutionem adepti, quia probatum est euidenter, praedictima Monasterium per eosdem Abbatem, de Monachos, multis, dc magnis criminibus irretitos, in spiritualibus, dc temporalibus esse collapsum: ipsi de illo protinus excludantur, Sc per Monasteria quae bene sint ordinata, singuli collocentur , ut& locus inquinatus ab ipsis, ab eorum spurcit ijs emundetur, &ipsi in locis alijs dignam agant poenitentiam pro peccatis, quatinus hac adhibita prouidentia, nec libertas Ecclesiastica per saecularem inlotentiam ancilletur, nec enormes excesssius remaneant incorrecti. Monasterio denique sic vacante; si saepedicta Regina inuore religionis accensa; voluerit illud a debitis liberando, tam in ossicinis, quam alijs necessarijs taliter praeparare, quod conuentus quadraginta Monialium possit in eo secundum statuta Cistercien. ordinis congrue sustentari: Moniales praedictae de nostra licentia reducantur in illud, Sc secundum institutiones praedicti ordinis disponantur. Alioquin per honestos Monachos nigri ordinis, de diuersis Monasterijs assii mendos , idem Monasteri uni reformetur. Volentes igitur, ut haec quae provide sunt statuta; per sollicitudinem tuam fideliter impleantur, fra ernitati tuae de qua plenam fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta praecipiendo mandamus di quatinus ea, sublato cuiuslibet contradictionis de appellationis obstaculo facias adimpleri. Contradictores si forsitan apparuerint, siue mulieres fuerint, siue viri, per censuram Ecclesiasticam compeicendo. Quod si praediisti Abbas, de Monachi secundum praescriptam formam redire noluerint, tu in caeteris mandatum Apostolicum prosequaris. Datum Lateran. xvij. Kal. Decembris, Anno xiij.

EPISTOLA CLXXX.

Compsitionem inter eam, O Philipp. Franciae Regem con mat.

, Vstis petentium desiderijs dignum est nos facilem praebere consensum, i dc vota quae a rationis tramite non discordant,effectu prosequente complere. Ea propter,dilecta in Christo filia, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter te ac charissimum in Christo filium nostrum Philippum Regem Francorum Illustrem super custodia nati tui, &ab ipso nato eidem Regi hominio faciendo, de quibusdam aliis articulis initam, sicut prouide facta est, de ab utraque parte sj onte recepta, dc iuramento firmata,& in authenticis exinde confectis plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus, & pra entis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostrae confirmationis infringere,vel ei ausu

158쪽

temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit in cursurum. Datum Lateran. x. Kal. Decembris, Anno xiij.

EPISTOLA CLXXXI.

Episcopo TIBURTINO.

Tegondet eius consultationi, quod prima mulieris voci sandum est, licet postea filium ex alio se concepisse iuret.

Est tuas nobis litteras intimasti, quod cum T. Tiburtinus Ciuis, quandam per septennium habuerit concubinam, nec prolem interim lii sceperit ex eadem: ac ipsa postmodum diuertens ab eo, ad ipsum post non multum temporis redijssiet, filium quem reuersa in domum ipsius peperit, ex eo se asseruit suscepisse. Qui licet a principio dixerit illum nequaquam filium suum esse,cum mulier illa per septennium eidem cohabitans, ex eo minime concepi set ; mulieris tandem, & aliorum deuictus instantia,eum suum filium recognouit Rainaldum eum nomine appellando. Cum autem idem R. ad virilem peruenisset aetatem,ac domum Saturneliae sororis ipsius T. frequentaret, quae ipsum nepotem suum publice nominabat, & Sophiam ipsius Saturneliae filiam, cum qua quotidianam conuersationem habuerat, in vineam inuenisset; arrauit, Acarnaliter cognouit eandem. Quod cum peruenisset ad notitiam Saturneliae, acriter increpavit utrumque, M apud se filiam retinens, supradictum R. remo uit a domo. Cum autem mater ipsius R. accepisset, quod pater eiusdem Sophiae dicto R. grauiter minabatur, in Ciuitatis platea iurauit publice coram multis, quod Rainaldus supradictam Sophiam propinquitatis linea minime contingebat , assimans sub virtute praestiti iuramenti; se de alio, quam de supradicto T. intentum suscepisse Rainaidum. Cum ergo nos duxeris consulendos, an mulieris assertioni standum sit in hac parte, de an memoratus R. supradictam Sophiam habere valeat in uxorem. Insinuatione tibi praesentium respondemus, quod cum idem R. quem dicta mulier filium dicti T. primitus costanter asseruit,& ille ipsius praecipue deuictus instantia ipsum suum filium publice recognouit: filius dicti T. nominatus communiter suerit, & habitus ab ambobus; eiusdem mulieris iurationi postmodum in contrarium praestitae non est standum : cum nimis indignum sit iuxta legitimas sanctiones, ut quod sua quisque voce dilucide protestatus est, id in eundem casum proprio valeat testimonio infirmare. Vnde apparet per consequentiam, quod praedictiis R. memoratam S. cuius prima faeie praesumitur consobrinus, babere non potest aliquatenus in uxorem. Datum Lateran. v. Kal. Decembris, Pontificatus nostri, Anno xiij.

159쪽

I 8 Innocenti j II. Epistol

EPISTOLAC L X X X II.

MARCELLI PARISIEN.

Contra a chipresbyterum S. Iactat , qui sententia lata, de reddenda medietate proventuum Ecclesia S. Iacui e Monachis S. e Martini de si is, non obtemperans

excommunicatus erat.

V M causam quae inter Monasterium Sancti Martini de Campis, & A

chipresbyterum Ecclesiae Sancti Iacobi Parisien. cuius ius patronatus ad ipsum Monasterium pertinet, super medietate proventuum eiusdem Ecelesiae, quam in ea sibi Monasterium vendicabat dilecto filio Abbati S. Ioannis

de Vallera . . . Archidiacono,& ... Cantori Carnoten. olim duxerimus com

mittendam. Ipsi demum de meritis causae redditi certiores, habito prudentum consilio, supradictum Archipresbyterum ad credendum annuatim Monasterio

ante fato medietatem omnium proventuum Ecclesiae S. Iacobi condemnarunta

Super qua sententia clim tam coram iudicibus delegatis a nobis, quam coram nobis diutius fuerit litigatum: nos demum ijs quae utraque pars proposuit in tellectis, de fratrum nostrorum consilio, sententiam praedictorum iudicum approbantes, Archipresbyterum antedictum super medietate omnium prouen- tuum Ecclesiae suae annuatim Monasterio S. Martini reddenda, sententialiter meminimus condemnasse. Dilecto filio . . . Abbati,& . . . Priori S. Germani de Pratis, & Magistro R. de Corgon. Canonico Parisien. nostris dantes litteris in mandatis ; ut quod fuit a nobis sententialiter dissinitum, facerent appellatione remota inuiolabiliter obseruari : contradictores percensuram Ecclesiasticam compescendo. Cum autem Archipresbyter, sicut executores ipsi, per suas no- . bis litteras intimarunt, saepedictam proventuum medietatem Monasterio integraliter soluere detractaret,& ad querimoniam Monasteri j eius saepius iteratam, ipsi Archipresbyterum pluries monuissent, ut Apostolico mandato parendo, a Monasteri j super hoc inquietatione cessaret, ac ei de satisfaceret de subtractis,&id postea sub excommunicationis poena ei saepe mandassent. Quia tamen Archipresbyter eorundem monitis vili pensis nostrae praesumebat sententiae obviare, Parrochia nos suos contra Monachos S. Martini ad Ecclesiam S. Iacobi pro suis accedentes iustiti js nequiter incitando, eum excommunicationis vinculo inno. darunt, faciente per dilectum filium Archidiaconum Parisie n. in uniuersis Pari- sensibus Ecclesijs excommunicatum publice nuntiari. Vnde cum nuper idem Archipresbyter ad nostram praesentiam accessisset, recepto ab ipso corporalitet iuramento, iuxta sormam Ecclesiae ipsi secimus beneficium absolutionis impendi; firmiter iniungentes eidem , sub debito praestiti iuramenti, ut medietatem omnium proventuum Ecclesiae S. Iacobi nulla prorsus vel pro expensis, vel pro alia causa deductione ficta, reddat integraliter annuatim Monasterio memorato. Quocirca discretioni vestiae per Apostolica scripta mandamus: quatenus ficiatis idem sublato appellationis obstaculo adimpleri. Contradictores si qui

160쪽

Liber I. Reges . XIII a 9

suerint, vel rebelles per censuram Ecclesiasticam compescentes. Ita videlicet quod si dictus Archipresbyter mandato nostro praesumpserit ulterius obviare, tam pro periurio, quam pro praesumptione huiusmodi ipsum appellatione re

mota poena canonica castigetis. Quod si non omnes, &c. Duo vestrum ea, b c Datum Laterari. ij. Kal. Decembris, Anno xiij.

EPIs TOLA CLXXXIII.

Hi ad Assidium Regis Castella contra Sarracenos furistianos Principes,

S positos exhortentur. Ic Nir IC Avi τ nobis dilectus filius F. Primogenitus charis limi in Christo fili j nostri A. Illustris Regis Castellae : quod ipse militiae suae

primitias omnipotenti Deo desiderans dedicare, ad exterminandum inimicos nominis Christiani, te sinibus haereditatis ipsius, quam impie occuparunt, intentionis studium toto conamine satagit impertiri, suppliciter postulans, dc deuotc requirens, ut ei ad hoc opus fideliter cosum mandum, Mnos ipsi Apostolicum impendamus suffragium, de ab alijs faciamus opportunum subsidium exhiberi. Nos igitur pium eius propositum in Domino commendantes fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatenus Reges, α Principes vestros, qui non sunt cum illis ad treugas obseruandas astricti, ad opus simile peragendum sedulis exhortationibus inducatis, monentes ex parte Dei, dc nostra, subditos vestros, dc in remissionem eis omnium peccaminum iniungentes, quatenus tam praefato primogenito Regis Castellae, quam alijs Regibus, dc Principibus vestris ad hoc opus talubriter intendentibus necessarium impendant auxilium in rebus pariter de personis: vi per haec,od alia bona quae suerint coelestis Redii gloriam consequi mereantur. Pari quoque remissione gaudere concedimus peregrinos, qui propria deuotione undecumque processerint ad idem opus fideliter exequendum. Taliter autem studeatis exequi quod mandamus, ut sollicitudo vestra clareat in effectu; nosque deuotionem vestram valeamus in rito commendare. Datum Lateran. iiij. Idus Decembris. Anno xiij.

EPISTOLA CLXXXIV

CONsTANTINOPOLITANO PATRIARCHAE

Vt latinos moneat ne Graecis praesertim es malicio, ου alijs ad reant quorum hic multa nefaria narrantur. i X litteris charissimi in Chrisso fili nostri H. Constantinopolitani: Imperatoris Illustris nostro es Apostolatui reseratum, quod Micaliciust fidelitate quam eidem praestiterat Imperatori contempta, hominibus eius minime disti datis, dc spreto nihilominus iuramento quod eidem Imper toti, de E. . . fratri eius, cui idem M. filiam suam primogenitam tradiderat in

SEARCH

MENU NAVIGATION